1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est: 3 propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. 4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. 6 Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.] 7 [Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno. 8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum: 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ. 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. 14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ? 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. 19 Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ; 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris; porro cum dedero gloriam in terra viventium: 21 in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel 26 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 20:1; Jeremiah 39:2; Ezekiel 1:2; Ezekiel 8:1
- 2 Isaiah 23:1–18; Ezekiel 36:2; Joel 3:4; Jeremiah 25:22; Amos 1:9–10
- 3 Jeremiah 51:42; Isaiah 5:30; Micah 4:11; Ezekiel 27:32–34; Ezekiel 38:3
- 4 Amos 1:10; Isaiah 23:11; Ezekiel 26:9; Zechariah 9:3; Leviticus 14:41–45
- 5 Ezekiel 29:19; Ezekiel 27:32; Ezekiel 26:19; Ezekiel 25:7; Ezekiel 47:10
- 6 Ezekiel 16:46; Ezekiel 26:8; Ezekiel 25:5; Jeremiah 49:2; Ezekiel 25:7
- 7 Daniel 2:37; Ezra 7:12; Nahum 2:3–4; Ezekiel 23:24; Jeremiah 52:32
- 8 Ezekiel 21:22; Jeremiah 6:6; Jeremiah 32:24; Jeremiah 52:4; 2 Samuel 20:15
- 9 2 Chronicles 26:15
- 10 Ezekiel 27:28; Jeremiah 47:3; Ezekiel 26:15; Joshua 6:5; Jeremiah 4:13
- 11 Isaiah 5:28; Isaiah 26:5; Habakkuk 1:8; Jeremiah 43:13; Jeremiah 51:27
- 12 Isaiah 23:8; Zechariah 9:3–4; 2 Chronicles 32:27; Amos 5:11; Isaiah 32:12
- 13 Isaiah 23:16; Jeremiah 7:34; Isaiah 14:11; Isaiah 24:8–9; Jeremiah 16:9
- 14 Job 12:14; Malachi 1:4; Numbers 23:19; Isaiah 14:27; Deuteronomy 13:16
- 15 Ezekiel 27:35; Jeremiah 49:21; Ezekiel 26:18; Ezekiel 31:16; Hebrews 12:26–27
- 16 Ezekiel 32:10; Hosea 11:10; Job 8:22; Jonah 3:6; Psalm 35:26
- 17 Isaiah 14:12; Ezekiel 19:1; 2 Samuel 1:25–27; Ezekiel 19:14; Revelation 18:9–10
- 18 Isaiah 23:5–7; Ezekiel 26:15; Isaiah 41:5; Ezekiel 27:28–30; Ezekiel 27:35
- 19 Ezekiel 26:3; Isaiah 8:7–8; Revelation 17:15; Daniel 11:40; Daniel 9:26
- 20 Psalm 27:13; Luke 10:15; Ezekiel 32:18–32; Zechariah 2:8; Ezekiel 28:25–26
- 21 Ezekiel 27:36; Revelation 18:21; Ezekiel 28:19; Psalm 37:36; Ezekiel 26:14–16
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences