Skip to the text

Jeremiah · Clementine Vulgate

Jeremiah 43 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc, 2 dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc. 3 Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. 4 Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. 5 Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda, 6 viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ: 7 et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis. 8 Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: 9 Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis: 10 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos: 11 veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium: 12 et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: 13 et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Azariah

    Arrogant man against Jeremiah

    Son of Hoshaiah who, with Johanan son of Kareah and the arrogant men, told Jeremiah he was lying about not going to Egypt.

    Cited in the guide: Jeremiah 43:2

  • Hoshaiah

    Father of Azariah

    Named as the father of Azariah (and, in Jeremiah 42:1, of Jezaniah).

    Cited in the guide: Jeremiah 42:1; Jeremiah 43:2

Cross references (13)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Jeremiah 26:8; Jeremiah 51:63; Jeremiah 42:22; Jeremiah 1:7; Jeremiah 42:3–5
  2. 2 Isaiah 7:9; 2 Chronicles 36:13; Jeremiah 42:1; Proverbs 16:18–19; Jeremiah 43:1
  3. 3 Jeremiah 38:4; Jeremiah 36:26; Jeremiah 43:6; Jeremiah 45:1–3; Jeremiah 36:4
  4. 4 Jeremiah 42:5–6; Jeremiah 44:5; Psalm 37:3; 2 Chronicles 25:16; Ecclesiastes 9:16
  5. 5 Jeremiah 40:11–12; Jeremiah 41:15–16; 1 Samuel 26:19
  6. 6 Jeremiah 39:10; Jeremiah 40:7; Ecclesiastes 9:1–2; Jeremiah 41:10; Lamentations 3:1
  7. 7 Jeremiah 44:1; Jeremiah 2:16; Isaiah 30:4; Jeremiah 46:14; Ezekiel 30:18
  8. 8 2 Timothy 2:9; Psalm 139:7; Jeremiah 2:16
  9. 9 Jeremiah 19:1–15; Jeremiah 18:2–12; Jeremiah 51:63–64; Exodus 1:14; Ezekiel 4:1–5:17
  10. 10 Isaiah 44:28–45:1; Ezekiel 29:18–20; Jeremiah 1:15; Psalm 18:11; Psalm 27:5
  11. 11 Jeremiah 44:13; Jeremiah 15:2; Ezekiel 29:19–20; Zechariah 11:9; Jeremiah 25:19
  12. 12 Ezekiel 30:13; Isaiah 19:1; Psalm 109:18–19; Isaiah 49:18; Jeremiah 48:7
  13. 13 Isaiah 19:18

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences