1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2 [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? 3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, 5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? 6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? 12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. 15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? 17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, 18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. 19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: 20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. 30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.]
Job 22 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Luke 17:10; Galatians 6:7–8; Job 35:6–8; Psalm 16:2; Proverbs 3:13–18
- 3 Proverbs 15:8; 2 Corinthians 7:1; Proverbs 12:22; Proverbs 11:1; Psalm 147:10–11
- 4 Job 14:3; Psalm 143:2; Isaiah 3:14–15; Revelation 3:19; Psalm 39:11
- 5 Job 15:5–6; Psalm 40:12; Job 21:27; Job 11:14; Psalm 19:12
- 6 Exodus 22:26; Ezekiel 18:12; Ezekiel 18:16; Deuteronomy 24:10–18; Job 24:3
- 7 Job 31:17; Isaiah 58:7; Matthew 25:42; Ezekiel 18:16; Ezekiel 18:7
- 8 Isaiah 9:15; Job 31:34; Psalm 12:8; Job 29:7–17; Micah 7:3
- 9 Job 24:21; Ezekiel 22:7; Job 24:3; Isaiah 10:2; Job 31:21
- 10 Job 13:21; Job 6:4; Job 18:8–10; 1 Thessalonians 5:3; Psalm 11:6
- 11 Psalm 69:1–2; Lamentations 3:54; Jonah 2:3; Lamentations 3:2; Job 38:34
- 12 Isaiah 66:1; Ecclesiastes 5:2; Job 11:8; Psalm 8:3–4; Isaiah 57:15
- 13 Ezekiel 8:12; Psalm 10:11; Ezekiel 9:9; Psalm 73:11; Psalm 94:7–9
- 14 Psalm 97:2; Psalm 139:11–12; Psalm 33:14; Job 34:22; Jeremiah 23:24
- 15 Luke 17:26–27; Genesis 6:11–13; Genesis 6:5
- 16 Job 15:32; Genesis 7:17–24; Matthew 24:37–39; 2 Peter 2:5; Psalm 55:23
- 17 Job 21:14–15; Romans 1:28; Psalm 4:6; Matthew 8:29; Isaiah 30:11
- 18 Job 21:16; Job 12:6; 1 Samuel 2:7; Jeremiah 12:2; Psalm 17:14
- 19 Psalm 58:10; Psalm 107:42; Psalm 52:6; Psalm 97:8; Revelation 18:20
- 20 Job 1:16; Genesis 19:24; 2 Peter 2:6–7; Job 20:26; Job 15:5–6
- 21 1 Chronicles 28:9; Isaiah 27:5; Philippians 4:7; Psalm 34:10; Ephesians 2:14–17
- 22 Psalm 119:11; Job 23:12; Deuteronomy 6:6–9; Deuteronomy 4:1–2; Jeremiah 15:16
- 23 Job 11:13–14; Zechariah 1:3; Job 8:5–6; Isaiah 55:6–7; Hosea 14:1–2
- 24 1 Kings 9:28; Isaiah 13:12; Psalm 45:9; Genesis 10:29; 2 Chronicles 9:10
- 25 Isaiah 33:6; Psalm 16:5–6; Genesis 15:1; Psalm 18:2; Psalm 84:11
- 26 Isaiah 58:14; Psalm 37:4; Job 27:10; Job 11:15; Romans 7:22
- 27 Isaiah 58:9; 1 John 5:14–15; Psalm 116:1; Psalm 91:15; Psalm 50:14–15
- 28 Matthew 21:22; Psalm 90:17; Psalm 20:4; Isaiah 30:21; Proverbs 4:18
- 29 Job 5:19–27; James 4:6; Luke 1:52; 1 Peter 5:5; Matthew 23:12
- 30 Job 42:7–8; James 5:15–16; Genesis 18:26–32; Psalm 18:20; Acts 27:24
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences