1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. 2 [Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? 3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. 4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. 5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. 6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. 7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. 8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ. 9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini. 10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. 11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. 12 Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. 13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio. 14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: 15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. 16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio? 17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. 18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt. 19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. 20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.]
Joel 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Joel
The prophet to whom the word of the LORD came, son of Pethuel.
Cited in the guide: Joel 1:1
Pethuel
Cross references (20)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Acts 2:16; Jeremiah 1:2; Hosea 1:1; Ezekiel 1:3; 2 Peter 1:21
- 2 Joel 2:2; Hosea 5:1; Jeremiah 30:7; Job 8:8; Micah 3:1
- 3 Deuteronomy 6:7; Psalm 71:18; Psalm 145:4; Psalm 78:3–8; Exodus 13:14
- 4 Joel 2:25; Amos 4:9; Amos 7:1; Psalm 78:46; Exodus 10:4
- 5 Luke 21:34–36; James 5:1; Isaiah 32:10–12; Isaiah 24:7–11; Jeremiah 4:8
- 6 Joel 2:25; Joel 2:2–11; Isaiah 8:8; Revelation 9:7–10; Proverbs 30:14
- 7 Amos 4:9; Isaiah 5:6; Joel 1:12; Jeremiah 8:13; Hosea 2:12
- 8 Isaiah 22:12; Malachi 2:15; James 5:1; Amos 8:10; Isaiah 24:7–12
- 9 Joel 2:14; Joel 2:17; Hosea 9:4; Joel 1:13; Isaiah 61:6
- 10 Hosea 4:3; Jeremiah 12:11; Hosea 9:2; Joel 1:5; Haggai 1:11
- 11 Jeremiah 14:3–4; Isaiah 17:11; Jeremiah 9:12; Romans 5:5; Amos 5:16
- 12 Isaiah 24:11; Isaiah 16:10; Joel 1:16; Habakkuk 3:17–18; Song of Songs 2:3
- 13 Jeremiah 4:8; Joel 1:8–9; Jeremiah 9:10; Joel 2:17; 1 Kings 21:27
- 14 Joel 2:15–16; 2 Chronicles 20:3–4; Jonah 3:8; 2 Chronicles 20:13; Deuteronomy 29:10–11
- 15 Isaiah 13:6–9; Zephaniah 1:14–18; Jeremiah 30:7; Ezekiel 7:2–12; Joel 2:11
- 16 Psalm 43:4; Psalm 105:3; Deuteronomy 12:6–7; Isaiah 3:7; Joel 1:13
- 17 Isaiah 17:10–11; Genesis 23:16
- 18 Hosea 4:3; Jeremiah 12:4; Jeremiah 14:5–6; Romans 8:22; Joel 1:20
- 19 Jeremiah 9:10; Psalm 50:15; Amos 7:4; Micah 7:7; Psalm 91:15
- 20 Psalm 104:21; 1 Kings 17:7; Job 38:41; Psalm 147:9; Psalm 145:15
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences