1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. 5 Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. 7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. 8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, 9 omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10 Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. 12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. 15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. 17 Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. 18 Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. 19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, 21 et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. 24 Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. 25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: 26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. 27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
Joshua 6 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Rahab
The woman of Jericho who hid the spies and became mother of Boaz.
Cited in the guide: Joshua 2, 6; Matthew 1:5; Hebrews 11:31
Places
Jericho
Jericho guarded the eastern entrance to Canaan. The Old Testament city (Tell es-Sultan) fell to Joshua; Herodian Jericho nearby is where Jesus healed Bartimaeus and called Zacchaeus.
Cited in the guide: Joshua 6:20; Luke 19:1-10; Luke 10:30
Cross references (26)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Joshua 2:24; Joshua 2:9–14; Psalm 127:1; Joshua 2:7
- 2 Deuteronomy 7:24; Joshua 8:1; Joshua 2:24; Joshua 2:9; Nehemiah 9:24
- 3 2 Corinthians 4:7; Numbers 14:9; 1 Corinthians 1:21–25; Joshua 6:7; Joshua 6:14
- 4 2 Chronicles 20:17; Revelation 16:1; Judges 7:15–22; Revelation 8:2; 1 Kings 18:43
- 5 2 Corinthians 10:4–5; Hebrews 11:30; Exodus 19:19; Joshua 6:16; 2 Chronicles 13:14–15
- 6 Deuteronomy 20:2–4; Acts 9:1; Joshua 3:3; Exodus 25:14; Joshua 3:6
- 7 Joshua 4:13; Joshua 6:3; Joshua 1:14
- 8 Numbers 32:20; Joshua 6:3–4
- 9 Joshua 6:13; Numbers 10:25; Isaiah 58:8; Isaiah 52:11–12
- 10 Isaiah 42:2; Luke 24:49; Matthew 12:19; 2 Samuel 5:23–24; Isaiah 28:16
- 12 Joshua 3:1; Hebrews 11:7–8; Deuteronomy 31:25; Joshua 6:6–8; John 6:10–11
- 13 Galatians 6:9; Matthew 24:13; 1 Chronicles 15:26
- 14 Joshua 6:11; Joshua 6:3; Joshua 6:15
- 15 Psalm 119:147; 2 Peter 1:19; Matthew 28:1
- 16 2 Chronicles 13:15; Joshua 6:5; Judges 7:20–22; 2 Chronicles 20:22–23
- 17 Deuteronomy 20:17; James 2:25; Micah 4:13; 1 Corinthians 2:7; Galatians 3:12
- 18 1 John 5:21; Ephesians 5:11; Joshua 7:11–12; Joshua 7:1; Joshua 7:25
- 19 1 Chronicles 26:20; Matthew 27:6; Mark 12:41; 2 Kings 24:13; 1 Chronicles 18:11
- 20 Hebrews 11:30; 2 Corinthians 10:4–5; Joshua 6:5
- 21 Psalm 137:8–9; Jeremiah 48:18; 1 Samuel 15:3; Joshua 10:39; Joshua 9:24–25
- 22 Hebrews 11:31; Ezekiel 17:18–19; Joshua 6:17; Psalm 15:4; Ezekiel 17:16
- 23 Hebrews 11:7; Genesis 12:2; 1 Corinthians 5:12; Acts 27:24; Ephesians 2:12
- 24 Joshua 8:28; Revelation 17:16; 2 Kings 25:9; Revelation 18:8; Deuteronomy 13:16
- 25 Hebrews 11:31; Judges 1:24–25; Matthew 1:5; Joshua 2:6; James 2:25
- 26 1 Kings 16:34; Acts 19:13; Numbers 5:19–21; Matthew 26:63; 1 Samuel 14:24–46
- 27 Joshua 1:5; Joshua 9:3; Matthew 18:20; Matthew 28:20; Joshua 9:1
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
The Ark is going around the walls of Jericho: there shall come a time at the seventh going round of the Ark, when all the walls of the city unbelieving and contradicting shall fall. Until it come to pass, this man is being troubled in his exercise; and enduring the remains of men contradicting, he would choose wings for flying …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)