1 Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. 2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. 4 Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. 5 Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. 6 Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. 7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. 8 Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium: 9 egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. 10 Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum. 11 Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. 12 Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium. 13 Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. 14 Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos. 15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem. 16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. 19 Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.
1 Crónicas · Vulgata Clementina
1 Crónicas 19 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Shobach
Commander of Hadadezer's army, who led the Arameans from beyond the Euphrates to Helam and was struck down there by David.
Citado en la guía: 2 Samuel 10:16; 2 Samuel 10:18; 1 Chronicles 19:16
Referencias cruzadas (19)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Samuel 10:1–19; 1 Samuel 12:12; 1 Samuel 11:1–2
- 2 1 Samuel 30:26; Deuteronomio 23:3–6; Génesis 19:37–38; Eclesiastés 9:15; 2 Samuel 9:7
- 3 Génesis 42:9–18; 1 Samuel 29:4; 1 Reyes 12:8–11; Jueces 1:23–24; Josué 2:1–3
- 4 2 Samuel 10:4–5; Jeremías 41:5; Isaías 20:4; 2 Crónicas 36:16; Isaías 15:2
- 5 Jueces 16:22; Josué 6:24–26; Mateo 18:31; 1 Reyes 16:34
- 6 1 Crónicas 18:5; 2 Samuel 10:6; Génesis 34:30; 1 Crónicas 18:9; 2 Crónicas 27:5
- 7 Números 21:30; Josué 13:9; Josué 13:16; Jueces 4:3; 2 Samuel 10:6
- 8 2 Samuel 23:8–39; 1 Crónicas 11:10–47; 1 Crónicas 11:6
- 9 1 Reyes 20:1; 2 Samuel 18:4; Isaías 28:6; 2 Crónicas 13:3; Joel 2:5
- 10 Jueces 20:42–43; 2 Samuel 10:9–14; Josué 8:22
- 11 1 Crónicas 18:12; 1 Crónicas 19:9; 1 Crónicas 11:20
- 12 Filipenses 1:27–28; Nehemías 4:20; Eclesiastés 4:9–12; Gálatas 6:2
- 13 Salmo 27:14; Nehemías 4:14; Josué 10:25; 2 Samuel 10:12; 1 Corintios 16:13
- 14 2 Crónicas 13:5–16; 1 Reyes 20:13; 1 Reyes 20:28–30; Jeremías 46:15–16; 1 Reyes 20:19–21
- 15 Levítico 26:7; Romanos 8:31
- 16 2 Samuel 10:16; Zacarías 14:1–3; Salmo 2:1; Isaías 8:9; Miqueas 4:11–12
- 17 1 Crónicas 19:9; Isaías 22:6–7
- 18 2 Samuel 10:18; Salmo 46:11; 1 Crónicas 19:13–14; Salmo 18:32; Salmo 33:16
- 19 2 Samuel 10:19; 1 Reyes 20:12; Isaías 10:8; Génesis 14:4–5; Salmo 18:44
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias