1 [Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. 2 Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. 3 Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim. 4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. 5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui; 6 et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] 7 [Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. 8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. 9 Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. 10 Quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. 11 In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. 12 Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire. 13 Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur. 14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. 15 Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. 16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. 17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt. 18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. 19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. 20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest. 21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo. 22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.] 23 [Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. 24 Numquid tota die arabit arans ut serat? proscindet et sarriet humum suam? 25 Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? 26 Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. 27 Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo. 28 Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. 29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]
Isaías 28 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (29)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Oseas 7:5; Isaías 28:7; Isaías 28:3–4; 2 Reyes 14:25–27; Isaías 5:22
- 2 Isaías 30:30; Ezequiel 13:11; Nahúm 1:8; Isaías 27:1; Isaías 29:6
- 3 Isaías 26:6; Hebreos 10:29; Isaías 28:1; Daniel 8:13; Apocalipsis 11:2
- 4 Nahúm 3:12; Miqueas 7:1; Oseas 6:4; Isaías 28:1; Salmo 73:19–20
- 5 1 Pedro 5:4; Isaías 62:3; Isaías 60:19; Romanos 11:5–6; Salmo 90:16–17
- 6 Salmo 18:32–34; Juan 5:30; Números 11:16–17; Josué 1:9; Isaías 11:2–4
- 7 Isaías 56:10–12; Lucas 21:34; Miqueas 2:11; Isaías 19:14; Eclesiastés 10:17
- 8 Jeremías 48:26; Proverbios 26:11; Habacuc 2:15–16
- 9 Salmo 131:2; Jeremías 6:10; Juan 12:38; Mateo 11:25; Mateo 21:15–16
- 10 Isaías 28:13; 2 Timoteo 3:7; Jeremías 11:7; Jeremías 25:3–7; Nehemías 9:29–30
- 11 1 Corintios 14:21; Deuteronomio 28:49; Jeremías 5:15; Isaías 33:19
- 12 Mateo 11:28–29; Isaías 30:15; Jeremías 6:16; Isaías 11:10; Jeremías 44:16
- 13 Mateo 13:14; Isaías 6:9–10; 2 Pedro 3:16; Isaías 28:10; Isaías 8:14–15
- 14 Isaías 28:22; Isaías 1:10; Isaías 29:20; Hechos 13:41; Oseas 7:5
- 15 Isaías 8:7–8; Oseas 2:18; Daniel 11:22; Eclesiastés 8:8; Jeremías 5:31
- 16 Salmo 118:22; Hechos 4:11–12; 1 Pedro 2:6–8; Lucas 20:17–18; Romanos 9:33
- 17 2 Reyes 21:13; Apocalipsis 16:21; Amós 7:7–9; Romanos 2:5; Romanos 2:2
- 18 Isaías 7:7; Isaías 8:10; Isaías 28:15; Malaquías 4:1–3; Isaías 28:3
- 19 Habacuc 3:16; Jeremías 19:3; Isaías 33:7; Daniel 8:27; 2 Reyes 24:2
- 20 1 Corintios 1:18–31; Isaías 64:6; Romanos 9:30–32; Jeremías 7:8–10; Isaías 59:5–6
- 21 1 Crónicas 14:11; Josué 10:12; 2 Samuel 5:20; Josué 10:10; 2 Samuel 5:25
- 22 Isaías 10:22–23; Isaías 24:1–23; Lucas 21:24; Lamentaciones 1:14; Jeremías 15:17
- 23 Isaías 1:2; Jeremías 22:29; Deuteronomio 32:1; Apocalipsis 2:14; Apocalipsis 2:11
- 24 Oseas 10:11–12; Jeremías 4:3
- 25 Ezequiel 4:9; Mateo 23:23; Éxodo 9:31–32
- 26 Éxodo 36:2; Éxodo 31:3–6; Santiago 1:17; Job 35:11; Salmo 144:1
- 27 Isaías 41:15; Isaías 27:7–8; Jeremías 10:24; Jeremías 46:28; 2 Reyes 13:7
- 28 Amós 9:9; Isaías 21:10; Mateo 13:37–43; Mateo 3:12; 1 Corintios 3:9
- 29 Romanos 11:33; Job 5:9; Jeremías 32:19; Isaías 9:6; Salmo 92:5
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Wherefore also Isaiah says: "Thus saith the Lord, Behold, I deposit in the foundations of Zion a stone, precious, elect, the chief, the corner-one, to be had in honour." So, then, we understand that His advent in human nature was not by the will of a man, but by the will of God.
… slavery, and through that astonishment was going on to a desire of trying it, and from it to the trial itself, and thence, perchance, to fall into that bondage whereat he was so astonished, seeing he was ready to enter into "a covenant with death;" and he that loves danger shall fall into it.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
He is called a Stone, not a lifeless stone, cut out by men's hands, but a chief corner-stone, on whom whosoever believeth shall not be put to shame.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Since then these things are so, and we have broken up for ourselves the fallows of Divinity, so as not to sow upon thorns, and have made plain the face of the ground, being moulded and moulding others by Holy Scripture...let us now enter upon Theological questions, setting at the head thereof the Father, the Son, and the Holy Ghost, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
"Behold, I lay in Zion a stone, elect, precious: and he that believeth on Him shall not be confounded." Why anointed?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)