Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 18 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3 et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7 Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? 13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17 Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. 23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30 Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Referencias cruzadas (34)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Marcos 9:33–37; Lucas 9:46–48; Mateo 20:20–28; Lucas 22:24–27; Filipenses 2:3
  2. 2 Mateo 19:13–14; Marcos 9:36–37; 1 Reyes 3:7; Jeremías 1:7
  3. 3 Marcos 10:14–15; 1 Pedro 2:2; Mateo 19:14; 1 Corintios 14:20; Lucas 18:16–17
  4. 4 Santiago 4:10; Marcos 10:43; Lucas 14:11; Lucas 9:48; Mateo 23:11–12
  5. 5 Mateo 25:40; Juan 13:20; Marcos 9:37; Gálatas 4:14; Lucas 17:1–2
  6. 6 Marcos 9:42; Lucas 17:1–2; Mateo 18:10; 2 Tesalonicenses 1:6–9; Mateo 18:14
  7. 7 Lucas 17:1; 1 Corintios 11:19; Mateo 26:24; 1 Timoteo 4:1–3; Judas 4
  8. 8 Mateo 5:29–30; Filipenses 3:8–9; Romanos 13:12; Lucas 18:22–23; Ezequiel 18:31
  9. 9 Hechos 14:22; Mateo 18:8; Apocalipsis 21:27; Mateo 5:22; Mateo 5:29
  10. 10 Salmo 91:11; Salmo 34:7; Hebreos 1:14; Lucas 16:22; Hechos 12:7–11
  11. 12 Ezequiel 34:12; Lucas 15:4–7; Ezequiel 34:16; Isaías 53:6; Ezequiel 34:28
  12. 13 Lucas 15:5–10; Sofonías 3:17; Salmo 147:11; Lucas 15:23–24; Juan 4:34–36
  13. 14 Juan 17:12; 2 Pedro 3:9; Juan 6:39–40; Juan 10:27–30; Isaías 40:11
  14. 15 Levítico 19:17; Gálatas 6:1; Lucas 17:3–4; 2 Tesalonicenses 3:15; Colosenses 3:13
  15. 16 Deuteronomio 19:15; 2 Corintios 13:1; Juan 8:17; 1 Timoteo 5:19; Hebreos 10:28
  16. 17 2 Tesalonicenses 3:6; 1 Corintios 5:9–6:7; 2 Tesalonicenses 3:14–15; 1 Corintios 5:3–5; 2 Juan 10–11
  17. 18 Mateo 16:19; 2 Corintios 2:10; Juan 20:23; 1 Corintios 5:4–5; Apocalipsis 3:7–8
  18. 19 Mateo 7:7; 1 Juan 5:14–16; Marcos 11:24; Juan 14:13–14; Filipenses 1:19
  19. 20 1 Corintios 5:4; Apocalipsis 21:3; Mateo 28:20; Zacarías 2:5; Juan 20:26
  20. 21 Lucas 17:3–4; Mateo 18:15
  21. 22 Colosenses 3:13; Marcos 11:25; Génesis 4:24; Efesios 4:31–5:1; Mateo 6:14–15
  22. 23 Romanos 14:12; Mateo 13:24; Mateo 3:2; Mateo 13:44–45; Mateo 13:47
  23. 24 Salmo 38:4; Salmo 130:3–4; Salmo 40:12; Lucas 13:4; Lucas 16:5
  24. 25 Nehemías 5:5; 2 Reyes 4:1; Lucas 7:42; Levítico 25:39; Nehemías 5:8
  25. 26 Mateo 18:29; Lucas 7:43; Mateo 8:2; Romanos 10:3
  26. 27 Salmo 145:8; Salmo 86:15; Salmo 86:5; Nehemías 9:17; Salmo 78:38
  27. 28 Ezequiel 45:9; Mateo 20:2; Deuteronomio 15:2; Isaías 58:3; Nehemías 5:10–11
  28. 29 Mateo 6:12; Mateo 18:26; Filemón 18–19
  29. 30 1 Reyes 22:27; 1 Reyes 21:27–29
  30. 31 Romanos 12:15; Hebreos 13:3; Marcos 3:5; Jeremías 9:1; Hebreos 13:17
  31. 32 Romanos 3:19; Lucas 19:22; Mateo 25:26
  32. 33 Colosenses 3:13; Efesios 4:32–5:2; Mateo 6:12; Lucas 6:35–36; Mateo 5:44–45
  33. 34 Santiago 2:13; Mateo 5:25–26; Lucas 12:58–59; 2 Tesalonicenses 1:8–9; Apocalipsis 14:10–11
  34. 35 Mateo 6:14–15; Santiago 2:13; Lucas 6:37–38; Marcos 11:25; Mateo 6:12

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 18:7 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXI)

    The divine lessons, which we have just heard as they were being read, warn us to gather in a stock of virtues, to fortify a Christian heart, against the offences which were predicted to come, and this from the mercy of the Lord.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 18:7 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LIX)

    "And if it must needs be that offenses come,'" (some one of our adversaries may perchance say), "why doth He lament over the world, when He ought rather to afford succor, and to stretch forth His hand in its behalf?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 18:10 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapter XIV)

    The diverse sounds (he adds) are those which give form to that Æon who is without material substance and unbegotten, and these, again, are the forms which the Lord has called angels, who continually behold the face of the Father.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 18:10 Augustine of Hippo, Confessions (Book XIII, Chapters XII–XV)

    Let them praise Thy Name,--those super-celestial people, Thine angels, who have no need to look up at this firmament, or by reading to attain the knowledge of Thy Word,--let them praise Thee. For they always behold Thy face, and therein read without any syllables in time what Thy eternal will willeth.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  5. Cita 18:15 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXIII)

    How then doth He say elsewhere, "Reprove, rebuke, exhort," and, "Them that sin rebuke before all?" And Christ too to Peter, "Go and tell him his fault between thee and him alone," and if he neglect to hear, add to thyself another also; and if not even so doth he yield, declare it to the church likewise?" And how hath …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)