1 Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum: opus namque grande est, neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 2 Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: 3 et super hæc quæ obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quæ præparavi in ædem sanctam. 4 Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi. 5 Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. 6 Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. 7 Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia: argenti talenta decem millia, et æris talenta decem et octo millia: ferri quoque centum millia talentorum. 8 Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis. 9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno. 10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum. 11 Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes. 12 Tuæ divitiæ, et tua est gloria: tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia: in manu tua magnitudo, et imperium omnium. 13 Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum. 14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. 15 Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. 16 Domine Deus noster, omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. 18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi. 20 Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. 21 Immolaveruntque victimas Domino: et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël. 22 Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem. 23 Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit: et paruit illi omnis Israël. 24 Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi. 25 Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. 26 Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël. 27 Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus. 28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo. 29 Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: 30 universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.
1 Crónicas · Vulgata Clementina
1 Crónicas 29 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jehiel
Firstborn son of Ladan the Gershonite; descendants of Ladan through Jehieli were in charge of the treasuries of the house of the LORD, and Jehiel the Gershonite oversaw the…
Citado en la guía: 1 Chronicles 23:8; 1 Chronicles 26:21; 1 Chronicles 29:8
Referencias cruzadas (30)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Crónicas 22:5; 1 Reyes 3:7; 2 Crónicas 13:7; Proverbios 4:3; 1 Crónicas 28:10
- 2 1 Crónicas 22:3–5; 2 Corintios 8:3; 1 Pedro 4:10–11; Eclesiastés 9:10; Isaías 54:11–12
- 3 1 Crónicas 21:24; Salmo 27:4; Proverbios 3:9–10; Salmo 122:1–9; Salmo 84:10
- 4 1 Reyes 9:28; 1 Crónicas 22:14; Job 28:16
- 5 Esdras 1:4–6; Esdras 7:15–16; Éxodo 35:5–9; Esdras 2:68–69; Éxodo 25:2–9
- 6 2 Corintios 9:7; Isaías 60:3–10; 1 Crónicas 27:25–28:1; 1 Crónicas 27:1–15
- 7 Nehemías 7:70–71; Esdras 2:69
- 8 1 Crónicas 26:21–22; 1 Crónicas 23:8
- 9 2 Corintios 9:7–8; 2 Corintios 8:3; Juan 15:11; 1 Reyes 8:61; 1 Crónicas 29:17
- 10 Efesios 1:3; 1 Pedro 1:3; Romanos 1:7; Apocalipsis 5:12; 1 Timoteo 1:17
- 11 Hebreos 1:3; 1 Timoteo 1:17; Daniel 4:34–35; Apocalipsis 5:12–13; Judas 25
- 12 Efesios 3:16; Deuteronomio 8:18; 2 Crónicas 20:6; Daniel 6:26; Filipenses 4:13
- 13 Salmo 106:1; 2 Corintios 9:15; 2 Corintios 2:14; Salmo 105:1; Daniel 2:23
- 14 Santiago 1:17; 2 Corintios 3:5; Romanos 11:36; 2 Corintios 12:9–11; Salmo 50:10–12
- 15 Salmo 144:4; Levítico 25:23; Salmo 102:11; Santiago 4:14; Salmo 39:12
- 16 1 Crónicas 29:14; Salmo 24:1; Lucas 19:16; 2 Crónicas 31:10; Oseas 2:8
- 17 Jeremías 17:10; Proverbios 11:20; 1 Crónicas 28:9; Filemón 7; Juan 1:47
- 18 Jeremías 32:39; 1 Crónicas 28:9; Jeremías 10:23; 1 Tesalonicenses 3:11; Hebreos 13:21
- 19 1 Crónicas 28:9; Salmo 72:1; Salmo 119:80; Santiago 1:17; 1 Crónicas 22:14
- 20 Salmo 95:6; Éxodo 4:31; 1 Crónicas 16:36; Salmo 135:19–21; Salmo 134:2
- 21 Esdras 6:17; Números 15:7; 2 Crónicas 7:4–9; Números 15:10; Levítico 23:13
- 22 1 Reyes 2:35; 1 Crónicas 23:1; Éxodo 24:11; 1 Reyes 1:34–39; Deuteronomio 12:7
- 23 1 Reyes 2:12; Romanos 13:1; 1 Crónicas 28:5; 1 Crónicas 22:11; Isaías 9:6–7
- 24 1 Crónicas 28:21; 1 Crónicas 22:17; Génesis 24:2; 1 Reyes 2:24–25; Ezequiel 17:18
- 25 2 Crónicas 1:12; 2 Crónicas 1:1; 1 Reyes 3:13; Eclesiastés 2:9; Josué 3:7
- 26 1 Crónicas 18:14; Salmo 78:71–72
- 27 1 Reyes 2:11; 1 Crónicas 3:4; 2 Samuel 5:4–5
- 28 Génesis 15:15; Hechos 13:36; Job 5:26; 1 Crónicas 23:1; Génesis 25:8
- 29 1 Samuel 9:9; 1 Samuel 22:5; 2 Samuel 7:2–4; 2 Samuel 12:1–7; 1 Crónicas 21:9–11
- 30 Daniel 4:25; Daniel 4:23; Daniel 2:21; 2 Reyes 10:34; 2 Reyes 14:28
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias