Saltar al texto

Marcos · Vulgata Clementina

Marcos 8 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos. 10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. 12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. 13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. 14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis. 16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus. 17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum? 18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim. 20 Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem. 21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis? 22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret. 23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. 24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes. 25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. 26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. 27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? 28 Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. 31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. 33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum. 34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. 36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? 37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? 38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. 39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Lugares

  • Bethsaida

    Hoy: Northern Israel (north of the Sea of Galilee)

    Bethsaida lay near the Jordan's inflow to the Sea of Galilee. Its precise site is debated (et-Tell and el-Araj are candidates; approximate location). Jesus rebuked it for unbelief.

    Citado en la guía: Mark 8:22; John 1:44; Luke 9:10

  • Caesarea Philippi

    Hoy: Golan Heights (base of Mount Hermon)

    Caesarea Philippi (Banias) sat at the northern edge of the land by a spring of the Jordan and a shrine to Pan. Here Peter made his great confession of Jesus as Messiah.

    Citado en la guía: Matthew 16:13; Mark 8:27

Referencias cruzadas (37)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 15:32–39; Marcos 6:34–44
  2. 2 Mateo 9:36; Miqueas 7:19; Salmo 103:13; Salmo 145:15; Hebreos 4:15
  3. 3 Isaías 40:31; Jueces 8:4–6; 1 Samuel 14:28–31; 1 Samuel 30:10–12
  4. 4 Marcos 6:52; Mateo 15:33; Salmo 78:19–20; Marcos 6:36–37; Números 11:21–23
  5. 5 Mateo 14:15–17; Mateo 15:34; Lucas 9:13; Marcos 6:38
  6. 6 Colosenses 3:17; Juan 6:10–11; Mateo 14:18–19; Mateo 15:35–36; 1 Corintios 10:30–31
  7. 7 Mateo 14:19; Juan 21:5; Juan 21:8–9; Lucas 24:41–42; Lucas 6:41
  8. 8 Mateo 16:10; Salmo 145:16; Marcos 8:19–20; 2 Reyes 4:42–44; Salmo 107:8–9
  9. 10 Mateo 15:39
  10. 11 Mateo 12:38; Juan 4:48; 1 Corintios 10:9; Malaquías 3:15; Lucas 12:54–57
  11. 12 Mateo 12:39–40; Marcos 7:34; Juan 12:37–43; Mateo 16:4; Lucas 11:29–30
  12. 13 Hechos 18:6; Oseas 9:12; Mateo 7:6; Hechos 13:45–46; Salmo 81:12
  13. 14 Mateo 16:5
  14. 15 1 Corintios 5:6–8; Mateo 16:6; Mateo 16:11–12; Marcos 12:13; Lucas 12:1–2
  15. 16 Lucas 20:5; Lucas 9:46; Mateo 16:7–8
  16. 17 Marcos 6:52; Hebreos 5:11–12; Marcos 2:8; Isaías 63:17; Marcos 3:5
  17. 18 Hechos 28:26–27; Mateo 13:14–15; Jeremías 5:21; Marcos 4:12; Ezequiel 12:2
  18. 19 Mateo 14:17–21; Lucas 9:12–17; Marcos 6:38–44; Juan 6:5–13
  19. 20 Mateo 15:34–38; Marcos 8:1–9
  20. 21 Salmo 94:8; Marcos 6:52; Juan 14:9; Marcos 8:17; 1 Corintios 15:34
  21. 22 Mateo 11:21; Lucas 10:13; Marcos 6:45; Marcos 2:3; Juan 1:44
  22. 23 Marcos 7:33; Juan 9:6–7; Hechos 9:8; Marcos 5:23; Isaías 51:18
  23. 24 Isaías 29:18; 1 Corintios 13:9–12; Isaías 32:3; Jueces 9:36
  24. 25 Proverbios 4:18; Filipenses 1:6; 1 Pedro 2:9; 2 Pedro 3:18; Mateo 13:12
  25. 26 Mateo 8:4; Mateo 12:16; Mateo 9:30; Marcos 8:23; Marcos 7:36
  26. 27 Lucas 9:18–20; Mateo 16:13–20
  27. 28 Juan 1:21; Marcos 9:11–13; Mateo 14:2; Malaquías 4:5; Lucas 9:7–9
  28. 29 1 Juan 4:15; Mateo 16:15–16; 1 Juan 5:1; Juan 11:27; Lucas 9:20
  29. 30 Mateo 16:20; Lucas 9:21; Marcos 9:9; Marcos 7:36; Marcos 8:26
  30. 31 Marcos 10:33–34; Juan 2:19; Lucas 24:26; Oseas 6:2; 1 Samuel 10:19
  31. 32 Mateo 16:22; Juan 16:25; Juan 16:29; Juan 18:20; Marcos 4:38
  32. 33 Mateo 4:10; Filipenses 3:19; 1 Juan 2:15; Santiago 3:15–18; Marcos 3:34
  33. 34 Mateo 10:38; Lucas 14:26–27; Juan 10:27; Gálatas 5:24; Gálatas 2:20
  34. 35 2 Timoteo 2:11–13; 1 Corintios 9:23; Lucas 17:33; Mateo 16:25; 2 Timoteo 1:8
  35. 36 Mateo 16:26; Salmo 49:17; Lucas 9:25; Santiago 1:9–11; Filipenses 3:7–9
  36. 37 Salmo 49:7–8; 1 Pedro 1:18–19
  37. 38 Lucas 12:8–9; Romanos 1:16; 1 Juan 2:23; Santiago 4:4; Lucas 9:26

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 8:5 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XLV)

    In expounding to you the Holy Scriptures, I as it were break bread for you. Do ye in hunger receive it, and break forth with a fulness of phrase from the heart; and ye who are rich in your banquet, be not meagre in good works and deeds. What I deal out to you is not mine own.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 8:31 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter XVI)

    … for the remission of sins be preached in His name among all nations." Now this is He who was born of Mary; for He says: "The Son of man must suffer many things, and be rejected, and crucified, and on the third day rise again." The Gospel, therefore, knew no other son of man but Him who was of Mary, …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 8:34 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XLVI)

    Hard and grievous does that appear which the Lord hath enjoined, that "whosoever will come after Him, must deny himself." But what He enjoineth is not hard or grievous, who aideth us that what He enjoineth may be done.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  4. Cita 8:12 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LII)

    But Mark saith, that when they were come unto Him, and were questioning with Him, "He sighed deeply in His spirit, and saith, Why doth this generation seek after a sign?" And yet surely their inquiry was deserving of anger and great displeasure; yet nevertheless the benevolent and provident One is not angry, but pities and bewails them as incurably …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 8:38 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapter VI)

    We ask them to listen to the Lord Himself, distinctly setting forth the equal dignity of His glory with the Father, in His words, "He that hath seen me hath seen the Father;" and again, "When the Son cometh in the glory of his Father;" that they "should honour the Son even as they honour the Father;" and, "We beheld …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)