Saltar al texto

Hechos · Vulgata Clementina

Hechos 19 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos: 2 dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3 Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. 4 Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. 5 His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 6 Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7 Erant autem omnes viri fere duodecim. 8 Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. 9 Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. 10 Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. 11 Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. 13 Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. 14 Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. 18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20 Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. 21 His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 22 Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24 Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum: 25 quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27 Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 28 His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. 29 Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30 Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. 31 Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: 32 alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33 De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. 34 Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. 35 Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis? 36 Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. 37 Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. 38 Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem. 39 Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. 40 Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Alexander

    Jew in the Ephesian riot

    A Jew pushed forward by the crowd at Ephesus who motioned for silence to make a defense but was shouted down.

    Citado en la guía: Acts 19:33

  • Aristarchus

    Macedonian companion of Paul

    A Thessalonian who traveled with Paul, was seized in the Ephesus riot, sailed with him to Rome, and is called Paul's fellow prisoner.

    Citado en la guía: Acts 19:29; Acts 20:4; Acts 27:2

  • Demetrius

    Silversmith at Ephesus

    A silversmith who made silver shrines of Artemis and stirred up the riot against Paul at Ephesus.

    Citado en la guía: Acts 19:24; Acts 19:38

  • Erastus

    City treasurer and helper of Paul

    Named as the city treasurer who sends greetings in Romans, as a helper Paul sent into Macedonia with Timothy, and as one who stayed at Corinth; these are probably the same man.

    Citado en la guía: Acts 19:22; Romans 16:23; 2 Timothy 4:20

  • Gaius

    Macedonian companion of Paul

    A Macedonian traveling companion of Paul, seized with Aristarchus in the riot at Ephesus.

    Citado en la guía: Acts 19:29

  • Sceva

    Jewish chief priest at Ephesus

    A Jewish chief priest whose seven sons tried to cast out demons in the name of Jesus whom Paul preaches, and were overpowered.

    Citado en la guía: Acts 19:14

  • Tyrannus

    Owner of a lecture hall at Ephesus

    Paul taught daily in his lecture hall at Ephesus for two years.

    Citado en la guía: Acts 19:9

Lugares

  • Antioch (Syrian)

    Hoy: Antakya, southern Turkey · En: First Journey · En: Second Journey · En: Third Journey

    The empire's third-largest city and the first major Gentile church — the launching base for Paul's journeys. (Distinct from Pisidian Antioch.)

    Citado en la guía: Acts 11:26; Acts 13:1-3; Galatians 2:11

  • Caesarea Maritima

    Hoy: Israel's Mediterranean coast · En: Third Journey · En: The Journey to Rome

    The Roman administrative capital of Judea. Peter brought the gospel to the Gentile Cornelius here, and Paul was imprisoned before appealing his case to Caesar.

    Citado en la guía: Acts 10:1; Acts 23:23; Acts 25:11

  • Corinth

    Hoy: Southern Greece (the isthmus) · En: Second Journey · En: Third Journey

    Corinth straddled the isthmus linking mainland Greece to the Peloponnese — a hub of commerce and immorality. Paul founded the church here; a Roman bema traditionally linked to his hearing before…

    Citado en la guía: Acts 18:1; 1 Corinthians 1:2; 2 Corinthians 1:1

  • Ephesus

    Hoy: Western Turkey (Aegean coast) · En: Second Journey · En: Third Journey

    The chief city of Roman Asia, famed for the temple of Artemis. Paul's long ministry sparked the silversmiths' riot; the city is also the first addressed in Revelation.

    Citado en la guía: Acts 19:1; Acts 19:28; Revelation 2:1

  • Jerusalem

    Hoy: Israel / Palestinian territories · En: Third Journey

    Set high in the Judean hills (~2,500 ft), Jerusalem was David's royal city, the site of the First and Second Temples, and the stage for Jesus' passion and the church's birth at Pentecost.

    Citado en la guía: 2 Samuel 5:6-9; Luke 19:41; Acts 1:8

  • Philippi

    Hoy: Northern Greece (Macedonia) · En: Second Journey · En: Third Journey

    A Roman colony on the Via Egnatia and the site of Paul's first European converts — a beloved church to which he later wrote from prison.

    Citado en la guía: Acts 16:12; Acts 16:25; Philippians 1:1

  • Rome

    Hoy: Italy · En: The Journey to Rome

    The empire's heart. Paul wrote his great letter to the church here before arriving in chains, then ministered under guard while awaiting trial before Caesar.

    Citado en la guía: Acts 28:16; Romans 1:7; Acts 19:21

  • Miletus
Referencias cruzadas (37)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Hechos 18:23–28; Hechos 18:1; 1 Corintios 16:12; Hechos 18:19–21; 1 Corintios 1:12
  2. 2 1 Corintios 6:19; Gálatas 3:5; Hechos 11:15–17; Juan 7:39; 1 Samuel 3:7
  3. 3 Hechos 18:25; Mateo 3:1–17; Hechos 8:16; Lucas 3:1–38; 1 Corintios 12:13
  4. 4 Hechos 1:5; Juan 1:29–34; Hechos 11:16; Lucas 3:16–18; Juan 1:27
  5. 5 Hechos 8:12; Hechos 8:16; Hechos 2:38; 1 Corintios 10:2; Romanos 6:3–4
  6. 6 Hechos 2:4; Hechos 6:6; Marcos 16:17; 1 Timoteo 5:22; 1 Corintios 14:1–25
  7. 8 Hechos 28:23; Hechos 1:3; Judas 3; Hechos 9:20–22; Hechos 14:1
  8. 9 Hechos 19:23; Hechos 9:2; Hechos 18:6–8; Hechos 14:4; 2 Pedro 2:12
  9. 10 Hechos 20:31; 2 Timoteo 1:15; Romanos 10:18; Hechos 16:6; Gálatas 3:28
  10. 11 Hechos 5:12; Marcos 16:17–20; Romanos 15:18–19; Hebreos 2:4; Gálatas 3:5
  11. 12 Hechos 5:15; 2 Reyes 13:20–21; Marcos 16:17; 2 Reyes 4:29–31
  12. 13 Mateo 12:27; Marcos 9:38; Lucas 11:19; Hechos 8:18–19; Lucas 9:49
  13. 15 Hechos 16:17–18; Marcos 1:34; Lucas 4:33–35; Marcos 5:9–13; Marcos 1:24
  14. 16 Marcos 5:3–4; Lucas 8:29; Marcos 5:15; Lucas 8:35
  15. 17 2 Tesalonicenses 1:12; 2 Tesalonicenses 3:1; Filipenses 1:20; Hechos 13:12; Hechos 5:5
  16. 18 Romanos 10:10; Salmo 32:5; Mateo 3:6; Levítico 16:21; Levítico 26:40
  17. 19 Hechos 13:8; Éxodo 32:20; Deuteronomio 7:25–26; Génesis 35:4; Isaías 2:20–21
  18. 20 Hechos 6:7; Hechos 12:24; Isaías 55:11; 2 Tesalonicenses 3:1
  19. 21 Hechos 20:22; Hechos 20:16; Hechos 23:11; Gálatas 2:1; Hechos 18:21
  20. 22 Romanos 16:23; 2 Timoteo 4:20; Hechos 18:5; Hechos 19:29; Hechos 19:10
  21. 23 Hechos 24:22; Hechos 19:9; Hechos 9:2; Hechos 24:14; 2 Corintios 1:8–10
  22. 24 1 Timoteo 6:9–10; Hechos 16:16; Hechos 19:27–28; Hechos 19:34–35; Hechos 16:19
  23. 25 Oseas 12:7–8; Hechos 16:19; Apocalipsis 18:11–19; Oseas 4:8; 2 Pedro 2:3
  24. 26 1 Corintios 8:4; Hechos 17:29; Isaías 44:10–20; Hechos 14:15; Deuteronomio 4:28
  25. 27 Sofonías 2:11; 1 Timoteo 6:5; Apocalipsis 13:3; Hechos 19:21; 1 Juan 5:19
  26. 28 Apocalipsis 17:13; Apocalipsis 13:4; Salmo 2:2; Apocalipsis 12:12; Isaías 41:5–7
  27. 29 Hechos 20:4; Filemón 24; Colosenses 4:10; Hechos 27:2; Romanos 16:23
  28. 30 Hechos 21:39; Hechos 17:22–31; 2 Samuel 21:17; Hechos 14:14–18; 2 Samuel 18:2–3
  29. 31 Hechos 19:10; Hechos 16:6; Proverbios 16:7; Hechos 21:12
  30. 32 Hechos 21:34; Hechos 19:29; Mateo 11:7–9; Lucas 7:24–26; Hechos 19:40
  31. 33 Hechos 12:17; 1 Timoteo 1:20; 2 Timoteo 4:14; Hechos 26:1–2; Hechos 21:40–22:1
  32. 34 Hechos 19:28; Hechos 16:20; Apocalipsis 13:4; Mateo 6:7; Hechos 19:26
  33. 35 2 Tesalonicenses 2:10–11; 1 Timoteo 4:2; Efesios 2:12; Hechos 14:12–13; Hechos 18:19
  34. 36 Proverbios 14:29; Proverbios 25:8; Hechos 5:35–39
  35. 37 Romanos 2:22; 2 Corintios 6:3; 1 Corintios 10:32; Hechos 25:8
  36. 38 Hechos 13:7; Hechos 18:14; 1 Corintios 6:1; Deuteronomio 17:8
  37. 40 Hechos 17:5–8; Mateo 26:5; 1 Reyes 1:41; Hechos 20:1; Hechos 21:31

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 19:8 John Chrysostom, Homilies on the Acts of the Apostles (Homily XLI)

    (a) See him in every place forcing his way into the synagogue, and in this manner departing thence. For in every place, he wished to have the occasion given him by them. (c) He wished to separate the disciples thence, and to have the beginning for ceasing to assemble with them, given by (the Jews) themselves.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)

  2. Cita 19:3–5 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter I — 33)

    because certain who had the baptism of John were commanded by Paul to be baptized, for they had not the baptism of Christ.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Cita 19:4 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily X)

    … John, but "in the name of our Lord Jesus Christ, and by the Spirit of our God." And elsewhere too he saith, "John verily preached a baptism of repentance," (he saith not "of remission,") "that they should believe on Him that should come after him." For when the sacrifice was not yet offered, neither had the spirit yet come down, …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 19:1–6 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XVII)

    How shall I worthily recount the mighty deeds which were wrought at Ephesus through Paul, by the Holy Ghost?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 19:34 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm XLVI)

    … be a setter forth of strange gods:" this the Athenians; but the Ephesians, with what tumult would they have slain the Apostles, when in the theatre, for their goddess Diana, they made such an uproar, as to be shouting, "Great is Diana of the Ephesians!" Amidst which waves and roaring of the sea, feared not they who to that refuge …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)