1 Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. 2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. 3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? 4 Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. 5 Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. 6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. 7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. 8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur. 9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? 10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. 11 Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. 12 Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. 13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant: 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. 15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum. 16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. 17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. 18 Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. 19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? 20 Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: 21 tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. 22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. 23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, 24 et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. 25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) 26 Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem. 27 Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. 28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. 29 Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. 30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. 31 Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. 32 Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. 33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. 34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: 35 Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Hechos 23 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Ananias
The high priest who ordered Paul to be struck on the mouth at his hearing and later went down to Caesarea to accuse him before Felix.
Citado en la guía: Acts 23:2; Acts 24:1
Claudius Lysias
The commander who rescued Paul from the mob at Jerusalem and sent him to the governor Felix at Caesarea with a letter.
Citado en la guía: Acts 23:26
Felix
The governor at Caesarea who heard Paul's case, trembled at his talk of judgment, and kept him in custody hoping for a bribe.
Citado en la guía: Acts 23:24; Acts 24:3; Acts 24:25
Lugares
Caesarea Maritima
The Roman administrative capital of Judea. Peter brought the gospel to the Gentile Cornelius here, and Paul was imprisoned before appealing his case to Caesar.
Citado en la guía: Acts 10:1; Acts 23:23; Acts 25:11
Referencias cruzadas (33)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Hechos 24:16; 2 Timoteo 1:3; 2 Corintios 1:12; Hebreos 13:18; 1 Corintios 4:4
- 2 Juan 18:22; Hechos 24:1; 1 Reyes 22:24; Miqueas 5:1; Mateo 26:67
- 3 Deuteronomio 25:1–2; Juan 7:51; Mateo 23:27–28; Miqueas 3:8–11; Amós 5:7
- 5 Éxodo 22:28; Eclesiastés 10:20; Judas 8–9; 2 Pedro 2:10
- 6 Hechos 24:15; Hechos 24:21; Hechos 26:5–8; Hechos 28:20; Filipenses 3:5
- 7 Hechos 14:4; Juan 7:40–43; Mateo 10:34; Salmo 55:9
- 8 Lucas 20:27; Mateo 22:23; Marcos 12:18; Hechos 4:1
- 9 Hechos 22:7; Hechos 22:17–18; Juan 12:29; Hechos 25:25; Proverbios 16:7
- 10 Hechos 22:24; Santiago 1:19; Santiago 3:14–4:2; Hechos 23:32; Miqueas 3:3
- 11 Hechos 18:9; 2 Timoteo 4:17; Mateo 14:27; Jeremías 15:19–21; Hechos 19:21
- 12 Hechos 23:30; Isaías 8:9–10; Hechos 23:21; Hechos 23:14; Salmo 2:1–3
- 13 Juan 16:2; 2 Samuel 15:12; 2 Samuel 15:31
- 14 Hechos 23:12; Jeremías 8:12; Miqueas 7:3; Oseas 4:9; Salmo 52:1–2
- 15 Isaías 59:7; Salmo 37:32–33; Proverbios 1:16; Proverbios 1:11–12; Salmo 21:11
- 16 1 Corintios 3:19; Hechos 23:10; Proverbios 21:30; Hechos 23:32; Job 5:13
- 17 Proverbios 22:3; Mateo 8:8–9; Hechos 22:26; Hechos 23:23; Mateo 10:16
- 18 Efesios 3:1; Efesios 4:1; Hechos 28:17; Filemón 9; Hechos 16:25
- 19 Nehemías 2:4; Ester 9:12; Ester 5:3; Marcos 9:27; Ester 7:2
- 20 Hechos 23:14–15; Daniel 6:5–12; Salmo 12:2; Hechos 23:1
- 21 Hechos 23:12–14; Éxodo 23:2; Hechos 20:19; Hechos 9:23–24; 2 Corintios 11:26
- 22 Josué 2:14; Marcos 1:44
- 23 Hechos 8:40; Lucas 12:38; Mateo 14:25; Hechos 23:33
- 24 Hechos 23:26; Hechos 25:14; Hechos 24:10; Hechos 23:33–24:3; Hechos 24:22–27
- 26 Hechos 15:23; Hechos 26:25; Lucas 1:3; Hechos 24:3; Santiago 1:1
- 27 Hechos 22:25–29; Hechos 21:31–33; Hechos 23:10; Hechos 24:6
- 28 Hechos 22:30
- 29 Hechos 26:31; Hechos 25:25; Hechos 18:15; Hechos 25:11; Hechos 25:19–20
- 30 Hechos 24:6–8; Hechos 25:16; Hechos 24:19; Hechos 23:35; Hechos 23:20
- 31 Hechos 23:23–24; 2 Timoteo 2:3–4; Lucas 7:8
- 32 Hechos 23:23; Hechos 23:10
- 33 Hechos 23:26; Hechos 28:16; Hechos 8:40; Hechos 23:23–24
- 34 Hechos 21:39; Hechos 25:1; Ester 1:1; Ester 8:9; Daniel 6:1
- 35 Hechos 23:30; Hechos 25:16; Mateo 27:27; Mateo 2:16; Hechos 24:22
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Again he discourses simply as man, and he does not on all occasions alike enjoy the benefit of supernatural aid. "I am a Pharisee, the son of a Pharisee:" both in this, and in what comes after it, he wished to divide the multitude, which had an evil unanimity against him.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
… belonged to humility he wonderfully preserved, when, on its being said to him, "Revilest thou the high priest?" he replied, "I wist not, brethren, that he was the high priest; for it is written, Thou shall not speak evil of the ruler of thy people." And here he showed with what calmness he had spoken that which he seemed to …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
A sect of the Jews dif ferent from the Pharisees, and much worse than they, who said, "that there is no resurrection, nor angel, nor spirit." For these were some of a grosser sort, and eager after the things of the body.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Wherefore Paul also saith, "I am a Pharisee, of the strictest sect amongst us." And they say nothing indeed directly about a resurrection; but they feign a story, and make up a case, which, as I suppose, never so much as had an existence; thinking to drive Him to perplexity, and desiring to overthrow both things, both the existence of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)