1 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus, 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia. 3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Josue Jericho, et Hai, 4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, 5 calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti: 6 perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: 7 Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. 8 At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis? 9 Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, 10 et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth: 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus: fœdus inite nobiscum. 12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini novos implevimus; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta. 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. 16 Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. 17 Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. 19 Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: 21 sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus, 22 vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? 23 itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei. 24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
Josué 9 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (25)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 34:6; Éxodo 3:17; Éxodo 23:23; Josué 3:10; Josué 1:15
- 2 Apocalipsis 20:8–9; Apocalipsis 16:14; Hechos 4:26–28; Joel 3:9–13; Salmo 2:1–2
- 3 Josué 10:2; Josué 9:17; 2 Samuel 21:1–2; Josué 6:1–27; Josué 8:1–35
- 4 Mateo 10:16; Lucas 5:37–38; Lucas 16:8; Marcos 2:22; 1 Reyes 20:31–33
- 5 Lucas 15:22; Deuteronomio 29:5; Josué 9:13; Deuteronomio 33:25
- 6 Josué 5:10; 2 Reyes 20:14; Deuteronomio 20:11–15; 1 Reyes 8:41; Josué 9:9
- 7 Josué 11:19; Jueces 2:2; Génesis 10:17; Números 33:52; Deuteronomio 20:16
- 8 2 Reyes 10:5; Deuteronomio 20:11; Josué 9:11; Josué 9:23; Génesis 9:25–26
- 9 Deuteronomio 20:15; Josué 9:24; Isaías 55:5; Josué 2:9–10; 1 Reyes 8:41
- 10 Deuteronomio 1:4; Josué 12:4; Números 21:24–35; Deuteronomio 2:30–3:7; 1 Crónicas 6:71
- 11 Josué 9:8; Ester 8:17; Josué 1:11; Mateo 10:9–10; Lucas 9:3
- 12 Josué 9:4–5
- 14 Proverbios 3:5–6; Números 27:21; 1 Crónicas 10:13–14; 2 Samuel 5:19; Esdras 8:21
- 15 2 Samuel 21:2; Josué 11:19; Deuteronomio 20:10–11; Josué 6:22–25; Jeremías 18:7–8
- 16 Proverbios 12:19
- 17 Esdras 2:25; Josué 18:25–28; 1 Crónicas 13:5–6; Nehemías 7:29; 2 Crónicas 1:3–4
- 18 Salmo 15:4; Eclesiastés 5:6; Eclesiastés 9:2; Eclesiastés 5:2; 2 Samuel 21:7
- 19 Eclesiastés 8:2; Jeremías 4:2; Josué 9:20; Eclesiastés 9:2
- 20 Proverbios 20:25; Malaquías 3:5; Ezequiel 17:12–21; 1 Timoteo 1:10; 2 Samuel 21:1–6
- 21 Deuteronomio 29:11; Josué 9:27; Josué 9:23; Josué 9:15; 2 Crónicas 2:17–18
- 22 Josué 9:6; Josué 9:16; Génesis 27:41–45; Génesis 29:25; Génesis 3:13–14
- 23 Josué 9:21; Josué 9:27; Levítico 27:28–29; Génesis 9:25–26
- 24 Deuteronomio 7:1–2; Deuteronomio 20:15–17; Éxodo 23:31–33; Mateo 10:28; Números 33:55–56
- 25 Génesis 16:6; Jeremías 26:14; Jueces 10:15; Jeremías 38:5; 2 Samuel 24:14
- 27 Deuteronomio 12:5
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias