1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5 Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. 12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 13 Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. 14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. 15 Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. 16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. 17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. 21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. 27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. 30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? 31 Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. 32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. 33 At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? 34 Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? 35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. 39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.
Lucas 5 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (39)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 1:16–20; Mateo 4:18–22; Marcos 3:9; Mateo 14:34; Marcos 6:53
- 2 Marcos 1:19; Mateo 4:21
- 3 Mateo 4:18; Mateo 13:1–2; Juan 1:41–42; Marcos 4:1–2; Juan 8:2
- 4 Juan 21:6; Mateo 17:27
- 5 Juan 2:5; Juan 15:14; Lucas 6:46–48; 2 Reyes 5:10–14; Ezequiel 37:4–7
- 6 Juan 21:6–11; 1 Corintios 15:58; Eclesiastés 11:6; 2 Reyes 4:3–7; Gálatas 6:9
- 7 Gálatas 6:2; Filipenses 4:3; Hechos 11:25; Romanos 16:2–4; Éxodo 23:5
- 8 Isaías 6:5; Apocalipsis 1:17; Job 42:5–6; Job 40:4; Jueces 13:22
- 9 Salmo 8:8; Marcos 9:6; Lucas 4:32; Salmo 8:6; Lucas 4:36
- 10 Mateo 4:19; Mateo 13:47; Ezequiel 47:9–10; Marcos 1:17; Lucas 5:7
- 11 Mateo 4:20; Lucas 18:28–30; Mateo 19:27; Marcos 10:21; Lucas 5:28
- 12 Salmo 50:15; Mateo 8:2–4; Lucas 17:16; Mateo 9:28; Marcos 1:40–45
- 13 Mateo 9:29–30; Juan 4:50–53; 2 Reyes 5:14; Ezequiel 36:29; Ezequiel 36:25–27
- 14 Levítico 14:2–32; Lucas 17:14; Mateo 8:4; Marcos 1:44; Levítico 13:2
- 15 Mateo 15:30–31; Lucas 12:1; Mateo 4:23–25; Mateo 9:26; Marcos 1:45–2:2
- 16 Marcos 1:35–36; Lucas 6:12; Mateo 14:23; Marcos 6:46; Juan 6:15
- 17 Lucas 6:19; Lucas 8:46; Hechos 19:11; Mateo 11:5; Marcos 5:30
- 18 Mateo 9:2–8; Marcos 2:3–12; Juan 5:5–6; Hechos 9:33
- 19 Marcos 2:4; Mateo 10:27; Mateo 24:17; Deuteronomio 22:8; 2 Samuel 11:2
- 20 Hechos 14:9; Mateo 9:2; Colosenses 3:13; Santiago 2:18; Lucas 7:48
- 21 Isaías 43:25; Marcos 2:6–7; Hechos 6:11–13; Lucas 7:49; Juan 10:33
- 22 Mateo 9:4; Hechos 5:3; Lucas 24:38; Mateo 12:25; Marcos 8:17
- 23 Marcos 2:9; Mateo 9:5
- 24 Isaías 53:11; Hechos 9:40; Hechos 14:10; Apocalipsis 1:13; Hechos 9:34
- 25 Salmo 107:20–22; Salmo 103:1–3; Juan 9:24; Salmo 33:9; Salmo 50:23
- 26 Mateo 9:8; Jeremías 33:9; Hechos 4:21; Mateo 12:23; Marcos 2:12
- 27 Marcos 2:13–22; Mateo 9:9–17; Marcos 3:18; Mateo 10:3; Juan 1:43
- 28 Lucas 5:11; 1 Reyes 19:19–21; Mateo 19:22–27; Lucas 9:59–62
- 29 Marcos 2:15; 1 Corintios 10:27; Lucas 15:1; Mateo 9:10; Juan 12:2
- 30 Hechos 23:9; Lucas 15:1–2; Mateo 21:28–32; Lucas 7:29–30; Lucas 19:7
- 31 Marcos 2:17; Mateo 9:12–13; Jeremías 8:22
- 32 Lucas 19:10; Lucas 15:10; 1 Timoteo 1:15–16; Lucas 15:7; Hechos 3:19
- 33 Mateo 9:14–17; Marcos 2:18–22; Juan 3:25; Romanos 10:2–3; Lucas 18:12
- 34 Juan 3:29; Mateo 25:1–10; Apocalipsis 19:7–9; Cantar de los Cantares 5:8; Cantar de los Cantares 2:6–7
- 35 Hechos 14:23; Lucas 17:22; Juan 16:4–7; Hechos 3:21; Isaías 22:12
- 36 Mateo 9:16–17; Marcos 2:21–22; 2 Corintios 6:16; Levítico 19:19; Deuteronomio 22:11
- 37 Salmo 119:83; Josué 9:13; Josué 9:4
- 38 Hebreos 8:8–13; 2 Corintios 5:17; Ezequiel 36:26; Apocalipsis 21:5; Gálatas 5:1–6
- 39 Hebreos 11:39; Jeremías 6:16; Romanos 4:11–12; Marcos 7:7–13; Hebreos 11:1–2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
But that the Lord came as the physician of the sick, He does Himself declare saying, "They that are whole need not a physician, but they that are sick; I came not to call the righteous, but sinners to repentance." How then shall the sick be strengthened, or how shall sinners come to repentance?
There the multitude of fishes caught was so great, that the two vessels were filled and began to sink, that is, were weighed down to the point of sinking; for they did not actually sink, but were in extreme jeopardy.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)
So Peter too said, "Depart from me, for I am a sinful man;" because of this he became a foundation of the Church.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… Father at one time the Founder of the world, and at another Him who is above this one, as He does Himself declare: "No man putteth a piece of a new garment upon an old one, nor do they put new wine into old bottles." Let these men, therefore, either have nothing whatever to do with the prophets, as with …
Let me, as far as I am able, do that which was praised in those who opened the roof, and let down the sick of the palsy before Christ; that He might say unto him, "Son, be of good cheer, thy sins be forgiven thee." For it was so that He made the inner man whole of his palsy, by …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)