1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: 2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: 4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. 5 Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. 6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: 10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. 11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. 21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29 Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. 35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Levítico 7 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (35)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Levítico 6:17; Levítico 6:25; Levítico 5:14–6:7; Levítico 5:1–6; Levítico 21:22
- 2 Levítico 1:5; Levítico 1:11; Levítico 6:25; Levítico 4:33; Levítico 4:29
- 3 Éxodo 29:13; Levítico 3:15–16; Levítico 4:8–10; Salmo 51:6; Levítico 3:3–5
- 4 Levítico 3:4
- 5 Levítico 2:16; Levítico 2:9; 1 Pedro 4:1–2; Levítico 2:2; Levítico 1:9
- 6 Levítico 6:29; Números 18:9–10; Levítico 2:3; Levítico 6:16–18
- 7 Levítico 6:25–26; Levítico 14:13; 1 Corintios 9:13
- 8 Éxodo 29:14; Levítico 4:11; Romanos 13:14; Levítico 1:6; Números 19:5
- 9 Levítico 2:3–7; Levítico 2:10; Números 18:9; Ezequiel 44:29; Gálatas 6:6
- 10 2 Corintios 8:14; Éxodo 16:18
- 11 Levítico 22:18–21; Ezequiel 45:15; Levítico 3:1–17
- 12 Números 6:15; Levítico 2:4; 1 Pedro 2:5; Efesios 5:20; Salmo 107:8
- 13 Amós 4:5; Levítico 23:17; Mateo 13:33; 1 Timoteo 4:4
- 14 Números 18:19; Éxodo 29:27–28; Números 18:24–32; Números 15:19–21; Levítico 6:26
- 15 Levítico 22:29–30
- 16 Levítico 19:5–8; Deuteronomio 12:6; Levítico 22:23; Levítico 23:38; Ezequiel 46:12
- 17 Éxodo 12:10; 1 Corintios 15:4; Oseas 6:2; Levítico 6:22–23; Génesis 22:4
- 18 Levítico 19:7–8; Levítico 22:25; Números 18:27; Levítico 11:41; Isaías 66:3
- 19 Romanos 14:20; Levítico 11:24–39; Romanos 14:14; Tito 1:15; 2 Corintios 6:17
- 20 Levítico 15:2–33; 1 Corintios 11:28; Levítico 22:3–7; Génesis 17:14
- 21 Levítico 12:1–13:59; Levítico 15:1–33; Levítico 11:10–13; Levítico 5:2–3; Ezequiel 4:14
- 23 Levítico 3:16–17; 1 Samuel 2:29; Deuteronomio 32:38; 1 Samuel 2:15–17; Levítico 17:6
- 24 Éxodo 22:31; Levítico 17:15; Levítico 22:8; Ezequiel 44:31; Ezequiel 4:14
- 26 Génesis 9:4; Levítico 3:17; Hechos 15:20; Levítico 17:10–14; 1 Samuel 14:33–34
- 27 Hebreos 10:29; Levítico 7:20–21; Levítico 7:25
- 29 1 Juan 1:7; Levítico 3:1–17; Colosenses 1:20
- 30 Números 6:20; Levítico 3:14; Levítico 3:3–4; Levítico 3:9; Éxodo 29:24–28
- 31 Levítico 7:34; Levítico 3:11; Levítico 3:16; Levítico 3:5; Números 18:18
- 32 Números 6:20; Levítico 7:34; Levítico 9:21; Deuteronomio 18:3; 1 Corintios 9:13–14
- 33 Levítico 26:1–46; Levítico 6:1–30; Levítico 7:3
- 34 Números 18:18–19; Levítico 10:14–15; Deuteronomio 18:3; Levítico 7:30–32; Levítico 3:17
- 35 1 Juan 2:20; Éxodo 29:21; Isaías 61:1; Levítico 8:10–12; Juan 3:34
- 36 Levítico 8:12; Levítico 8:30; Éxodo 40:13–15
- 37 Éxodo 29:1; Levítico 7:11–21; Éxodo 29:38–42; Levítico 1:1–5:6; Levítico 6:9–18
- 38 Levítico 1:1–2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias