1 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: 6 sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.] 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. 33 Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. 34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. 41 Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. 47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. 51 Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam. 52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Mateo 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
James
The Gospels name him first among Jesus' brothers (Matthew 13:55; Mark 6:3), and Paul calls him 'James, the Lord's brother' (Galatians 1:19); he led the church in Jerusalem and is…
Citado en la guía: Matthew 13:55; Acts 15; James 1:1
Joses
Named in the Gospels among Jesus' brothers: Joses in Mark 6:3, Joseph in Matthew 13:55. The Orthodox Church, following the early Church, understands the Lord's brothers as sons of…
Citado en la guía: Matthew 13:55; Mark 6:3
Jude
Named in the Gospels among Jesus' brothers as Judas (Matthew 13:55; Mark 6:3), and honored as the author of the epistle of Jude, who calls himself 'a brother of James' (Jude 1).…
Citado en la guía: Matthew 13:55; Jude 1:1
Simon
Named in the Gospels among Jesus' brothers (Matthew 13:55; Mark 6:3). The Orthodox Church, following the early Church, understands the Lord's brothers as sons of Joseph from an…
Citado en la guía: Matthew 13:55; Mark 6:3
Referencias cruzadas (56)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Lucas 8:4–10; Mateo 13:1–15; Marcos 4:1–12; Mateo 13:36
- 2 Lucas 5:3; Mateo 15:30; Lucas 8:4–8; Génesis 49:10; Mateo 4:25
- 3 Marcos 4:2–9; Marcos 4:13; Salmo 78:2; Marcos 4:33; Mateo 13:34–35
- 4 Mateo 13:18–19
- 5 Ezequiel 36:26; Ezequiel 11:19; Zacarías 7:12; Amós 6:12; Mateo 13:20
- 6 Santiago 1:11–12; Mateo 13:21; Lucas 8:13; Isaías 49:10; Colosenses 1:23
- 7 Marcos 4:18–19; Jeremías 4:3–4; Génesis 3:18; Mateo 13:22
- 8 Juan 15:8; Lucas 8:15; Mateo 13:23; Génesis 26:12; Gálatas 5:22–23
- 9 Apocalipsis 2:7; Apocalipsis 2:11; Mateo 11:15; Apocalipsis 2:17; Apocalipsis 3:13
- 10 Marcos 4:33–34; Marcos 4:10
- 11 1 Corintios 2:9–10; 1 Corintios 2:14; Mateo 19:11; Santiago 1:5; 1 Juan 2:27
- 12 Mateo 25:29; Marcos 4:24–25; Lucas 8:18; Lucas 19:24–26; Juan 15:2–5
- 13 Ezequiel 12:2; Jeremías 5:21; Isaías 42:18–20; 2 Corintios 4:3–4; Deuteronomio 29:3–4
- 14 Isaías 6:9–10; Ezequiel 12:2; 2 Corintios 3:14; Lucas 8:10; Hechos 28:25–27
- 15 Isaías 6:10; Zacarías 7:11; Marcos 4:12; Juan 8:43–44; 2 Timoteo 2:25–26
- 16 Lucas 10:23–24; Efesios 1:17–18; Mateo 16:17; Juan 20:29; Hechos 26:18
- 17 Juan 8:56; Hebreos 11:13; 1 Pedro 1:10–12; Lucas 10:24; Hebreos 11:39–40
- 18 Mateo 13:11–12; Lucas 8:11–15; Marcos 4:13–20
- 19 Lucas 8:11–15; Hebreos 2:1; Mateo 13:38; 1 Juan 5:18; Mateo 4:23
- 20 Ezequiel 33:31–32; Salmo 106:12–13; Juan 5:35; 2 Crónicas 24:2; Salmo 78:34–37
- 21 Mateo 11:6; 2 Pedro 1:8–9; Efesios 3:17; Oseas 6:4; Job 19:28
- 22 1 Timoteo 6:17; Lucas 8:14; 1 Timoteo 6:9–10; Marcos 4:18–19; Lucas 12:15
- 23 Filipenses 1:11; Mateo 12:33; Juan 15:16; Gálatas 5:22–23; Salmo 92:13–15
- 24 Mateo 25:1; Mateo 13:47; Mateo 20:1; Mateo 22:2; Mateo 13:37
- 25 1 Pedro 5:8; Hechos 20:30–31; 2 Pedro 2:1; Mateo 13:39; Hebreos 12:15
- 26 Marcos 4:26–29
- 27 Romanos 16:17; 2 Corintios 6:1; 2 Corintios 5:18–20; 1 Corintios 12:28–29; 2 Corintios 6:4
- 28 1 Corintios 5:3–7; 1 Tesalonicenses 5:14; Lucas 9:49–54; Judas 22–23; 2 Corintios 2:6–11
- 30 Mateo 3:12; 1 Timoteo 5:24; 1 Corintios 4:5; Juan 15:6; Malaquías 3:18–4:1
- 31 Lucas 13:18–19; Mateo 17:20; Marcos 4:30–32; Lucas 17:6; Mateo 13:24
- 32 Ezequiel 31:6; Daniel 4:12; Ezequiel 17:23–24; Hechos 21:20; Zacarías 8:20–23
- 33 Gálatas 5:9; 1 Corintios 5:6–7; Lucas 13:21; Filipenses 2:13–15; Génesis 18:6
- 34 Marcos 4:33–34; Juan 16:25; Mateo 13:13
- 35 Salmo 78:2; Efesios 3:9; 1 Pedro 1:20–21; Romanos 16:25–26; 1 Corintios 2:7
- 36 Mateo 13:11; Juan 16:17–20; Mateo 13:1; Marcos 8:9; Marcos 6:45
- 37 1 Corintios 3:5–7; Hechos 1:8; Mateo 13:27; Mateo 13:24; Lucas 10:16
- 38 Juan 8:44; Hechos 13:10; Filipenses 3:18–19; 1 Juan 3:8–10; 1 Pedro 1:23
- 39 Mateo 13:49; Apocalipsis 14:15–19; Mateo 25:31; Joel 3:13; Apocalipsis 19:20
- 40 Mateo 13:39
- 41 Mateo 24:31; Apocalipsis 21:27; Mateo 18:7; 2 Pedro 2:1–2; Mateo 13:49
- 42 Mateo 13:50; Apocalipsis 20:10; Apocalipsis 20:14–15; Mateo 8:12; Lucas 16:23–24
- 43 Daniel 12:3; Lucas 12:32; Mateo 25:34; 1 Corintios 15:41–54; Mateo 11:15
- 44 Proverbios 2:2–5; Colosenses 2:3; Filipenses 3:7–9; Mateo 6:21; Lucas 14:33
- 45 Proverbios 8:10–11; Mateo 16:26; Proverbios 3:13–18; Job 28:18; Mateo 13:24
- 46 Lucas 18:28–30; Efesios 3:8; Proverbios 2:4; Hechos 20:24; Colosenses 2:3
- 47 Juan 15:6; 2 Timoteo 3:2–5; Mateo 22:9–10; 2 Timoteo 4:3–4; 1 Juan 4:1–6
- 48 Mateo 13:30; Mateo 3:12; Mateo 13:40–43
- 49 Apocalipsis 20:12–15; Mateo 13:39; Mateo 24:31; 2 Tesalonicenses 1:7–10; Mateo 22:12–14
- 50 Apocalipsis 14:10–11; Lucas 13:27–28; Mateo 13:42; Mateo 8:12; Apocalipsis 16:10–11
- 51 Marcos 4:34; Mateo 13:19; Mateo 13:11; Mateo 15:17; Mateo 24:15
- 52 1 Juan 2:7–8; Tito 1:9; 2 Timoteo 3:16–17; 2 Corintios 3:4–6; Tito 2:6–7
- 53 Mateo 7:28; Marcos 4:33–35
- 54 Juan 7:15–16; Mateo 7:28; Marcos 6:1–6; Mateo 2:23; Lucas 4:16–30
- 55 Marcos 6:3; Juan 6:42; Lucas 3:23; Marcos 15:47–16:1; Lucas 4:22
- 57 Juan 4:44; Lucas 4:24; Mateo 11:6; Isaías 53:3; Juan 6:61
- 58 Marcos 6:5–6; Romanos 11:20; Hebreos 3:12–19; Lucas 4:25–29
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Both yesterday and to-day ye have heard the parables of the sower, in the words of our Lord Jesus Christ. Do ye who were present yesterday, recollect to-day.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
We have good cause to admire the disciples, how, longing as they do to learn, they know when they ought to ask. For they do it not before all: and this Matthew shows by saying, "And they came." And, as to this assertion not being conjecture, Mark hath expressed it more distinctly, by saying, that "they came to Him privately." …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And every tree that bringeth not forth good fruit, is hewn down and cast into the fire." And as to those who are not living pursuant to these His teachings, and are Christians only in name, we demand that all such be punished by you.
… no such thing as good and evil, but certain things were deemed righteous, and certain others unrighteous, in human opinion only, He never would have expressed Himself thus in His teaching: "The righteous shall shine forth as the sun in the kingdom of their Father;" but He shall send the unrighteous, and those who do not the works of righteousness, …
For Thou hast said unto man, "Behold, the fear of the Lord, that is wisdom;" and desire not to seem wise, because, "Professing themselves to be wise, they became fools." But I had now found the goodly pearl, which, selling all that I had, I ought to have bought; and I hesitated.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)