1 Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. 2 Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis. 3 Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus. 4 Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ: 5 et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriæ: habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius. 6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt: siquidem et lucus permansit in Samaria. 7 Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum: interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ. 8 Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 9 Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Joas filius ejus pro eo. 10 Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. 11 Et fecit quod malum est in conspectu Domini: non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit. 12 Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 13 Et dormivit Joas cum patribus suis: Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël. 14 Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. 15 Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas, 16 dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, 17 et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. 18 Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, 19 iratus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem: nunc autem tribus vicibus percuties eam. 20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. 21 Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. 22 Igitur Hazaël rex Syriæ afflixit Israël cunctis diebus Joachaz: 23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. 24 Mortuus est autem Hazaël rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. 25 Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii: tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.
2 Kings 13 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Ben-hadad son of Hazael
Hazael's son, who reigned in his place and from whom Jehoash of Israel recovered cities, defeating him three times.
Cited in the guide: 2 Kings 13:3; 2 Kings 13:24; 2 Kings 13:25
Jehoahaz
Jehu's son, who reigned seventeen years in Samaria, did evil, was delivered continually into the hands of Hazael and Ben-hadad, and sought the LORD's favor.
Cited in the guide: 2 Kings 10:35; 2 Kings 13:1; 2 Kings 13:4
Jehoash
Jehoahaz's son, who reigned sixteen years in Samaria, wept over the dying Elisha and shot the arrow of victory over Aram, defeated Ben-hadad three times, and captured Amaziah of…
Cited in the guide: 2 Kings 13:9; 2 Kings 13:10; 2 Kings 13:14
Jeroboam
Son of Jehoash, who reigned forty-one years in Samaria, restored Israel's boundary from Lebo-hamath to the Sea of the Arabah according to Jonah's word, and recovered Damascus and…
Cited in the guide: 2 Kings 13:13; 2 Kings 14:16; 2 Kings 14:23
Cross references (23)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Kings 11:21; 2 Kings 11:4; 2 Kings 8:26; 2 Kings 10:35–36
- 2 1 Kings 12:26–33; 1 Kings 14:16; 2 Kings 10:29; Hosea 5:11; 2 Kings 13:11
- 3 2 Kings 13:24–25; 1 Kings 19:17; Judges 2:14; 2 Kings 12:17; Isaiah 10:5–6
- 4 2 Kings 14:26; Exodus 3:7; Psalm 78:34; Jeremiah 33:3; Judges 10:15–16
- 5 2 Kings 13:25; 2 Kings 14:25; 2 Kings 14:27; Nehemiah 9:27; 1 Chronicles 11:2
- 6 1 Kings 16:33; 2 Kings 13:2; 2 Kings 23:4; 2 Kings 17:20–23; 1 Kings 15:3
- 7 Amos 1:3; 2 Kings 10:32; Isaiah 41:2; Psalm 18:42; 2 Kings 8:12
- 8 2 Kings 10:34–35; 1 Kings 14:29; 1 Kings 14:31; 1 Kings 11:4; 1 Kings 14:19–20
- 9 2 Kings 14:8; 2 Kings 13:10; 1 Kings 14:13; 2 Kings 10:35; 2 Kings 13:13
- 11 2 Kings 13:2; 2 Kings 3:3; 2 Kings 10:29; 2 Kings 13:6
- 12 2 Chronicles 25:17–24; 2 Kings 13:14–25; 2 Kings 14:25; 2 Kings 14:8–16
- 13 1 Kings 11:31; 2 Kings 14:28–29; 2 Samuel 7:12; 1 Kings 2:10; 1 Kings 1:21
- 14 Philippians 2:26; 2 Kings 2:12; 2 Kings 20:1; Genesis 48:1; John 11:3
- 16 Genesis 49:24; 2 Kings 4:34; Psalm 144:1
- 17 1 Kings 20:26; 2 Kings 5:10–14; 1 Corinthians 1:18; John 11:39–41; 2 Samuel 5:24
- 18 2 Kings 4:6; Ezekiel 12:1–7; Isaiah 20:2–4; Exodus 17:11; Ezekiel 5:1–4
- 19 2 Kings 13:25; Leviticus 10:16; 2 Kings 6:9; Mark 10:14; 2 Kings 4:40
- 20 2 Kings 24:2; 2 Kings 3:7; 2 Kings 5:2; 2 Kings 3:5; 2 Kings 3:24–27
- 21 Acts 19:12; 2 Kings 4:35; Ezekiel 37:1–10; John 5:28–29; Acts 5:15
- 22 2 Kings 8:12; Psalm 106:40–42; 2 Kings 13:3–7
- 23 Psalm 105:8; Micah 7:18–20; 2 Kings 14:27; Psalm 86:15; Exodus 2:24–25
- 24 Psalm 125:3; Luke 18:7
- 25 2 Kings 13:18–19; 2 Kings 10:32; 2 Kings 14:25
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences