1 Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. 2 Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, 3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, 4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem. 5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. 6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 7 Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, 8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. 9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis. 10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël, 11 liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas: 12 ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: 13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 14 Nec vobis solis ego hoc fœdus ferio, et hæc juramenta confirmo, 15 sed cunctis præsentibus et absentibus. 16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant. 18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. 19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, 20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo, 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur. 22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, 23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? quæ est hæc ira furoris ejus immensa? 25 Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti: 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt: 28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. 29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
Deuteronomy · Clementine Vulgate
Deuteronomy 29 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 5:2–3; Jeremiah 31:32; 2 Kings 23:3; Hebrews 8:9; Exodus 24:2–8
- 2 Exodus 19:4; Joshua 24:5–6; Exodus 8:12; Psalm 78:43–51; Psalm 105:27–36
- 3 Nehemiah 9:9–11; Deuteronomy 7:18–19; Deuteronomy 4:32–35
- 4 Ephesians 4:18; Isaiah 6:9–10; Proverbs 20:12; John 8:43; Matthew 13:11–15
- 5 Deuteronomy 8:4; Nehemiah 9:21; Deuteronomy 8:2; Deuteronomy 1:3; Matthew 10:10
- 6 Deuteronomy 8:3; Ephesians 5:18; Nehemiah 9:15; Exodus 16:12; 1 Corinthians 10:4
- 7 Numbers 21:21–35; Psalm 135:10–12; Psalm 136:17–22; Numbers 32:33–42; Deuteronomy 2:24–3:17
- 8 Deuteronomy 3:12–13; Numbers 32:33
- 9 1 Kings 2:3; Deuteronomy 4:6; Luke 11:28; Joshua 1:7; Deuteronomy 29:1
- 10 Nehemiah 9:38; Revelation 20:12; Nehemiah 8:2; Deuteronomy 31:12–13; Nehemiah 9:1–2
- 11 Exodus 12:38; Numbers 11:4; Galatians 3:28; Deuteronomy 5:14; Joshua 9:21–27
- 12 2 Chronicles 15:12–15; Nehemiah 10:28–29; 2 Kings 11:17; Joshua 24:25; Deuteronomy 5:2–3
- 13 Genesis 17:7; Exodus 6:7; Deuteronomy 28:9; Jeremiah 32:38; Deuteronomy 7:6
- 14 Jeremiah 31:31–34; Hebrews 8:7–12
- 15 Acts 2:39; 1 Corinthians 7:14; Deuteronomy 5:3; Jeremiah 32:39; Jeremiah 50:5
- 16 Deuteronomy 2:19; Deuteronomy 3:1–2; Deuteronomy 2:4; Deuteronomy 2:9; Deuteronomy 2:24
- 17 Deuteronomy 28:36
- 18 Hebrews 12:15; Deuteronomy 11:16–17; Deuteronomy 13:1–15; Jeremiah 9:15; Acts 8:23
- 19 Jeremiah 7:24; Numbers 15:39; Numbers 15:30; Ecclesiastes 11:9; Jeremiah 7:3–11
- 20 Psalm 74:1; Deuteronomy 9:14; Psalm 79:5; Ezekiel 23:25; Ezekiel 14:7–8
- 21 Ezekiel 13:9; Matthew 24:51; Matthew 25:32; Malachi 3:18; Matthew 25:46
- 22 Jeremiah 19:8
- 23 Zephaniah 2:9; Jeremiah 17:6; Genesis 19:24–25; Jeremiah 20:16; Isaiah 34:9
- 24 Jeremiah 22:8–9; 1 Kings 9:8–9; Romans 2:5; Lamentations 2:15–17; Lamentations 4:12
- 25 Hebrews 8:9; Jeremiah 50:7; 1 Kings 19:10–14; Isaiah 24:1–6; Jeremiah 22:9
- 26 Jeremiah 44:2–6; Jeremiah 19:3–13; 2 Chronicles 36:12–17; Deuteronomy 28:64; Judges 5:8
- 27 Daniel 9:11–14; Deuteronomy 28:15–68; Leviticus 26:14–46; Deuteronomy 29:20–21; Deuteronomy 27:15–26
- 28 2 Chronicles 7:20; 1 Kings 14:15; Proverbs 2:22; Psalm 52:5; Jeremiah 42:10
- 29 Daniel 2:22; Acts 1:7; Romans 11:33–34; Matthew 13:11; Job 11:6–7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences