Skip to the text

Exodus · Clementine Vulgate

Exodus 29 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, 2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. 3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes. 4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. 6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, 7 et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur. 8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, 9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, 10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius, 11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. 13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare: 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. 15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. 16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. 17 Ipsum autem arietem secabis in frustra: lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius. 18 Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. 19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. 20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. 21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, 22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: 23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. 25 Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. 27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, 28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino. 29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum. 30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. 31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto: 32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, 33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. 34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt. 35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum: 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. 37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. 38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, 39 unum agnum mane, et alterum vespere, 40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis: 42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. 43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea. 44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. 45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus, 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (46)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Hebrews 7:26; Leviticus 5:15–16; Exodus 29:21; Leviticus 4:3; Exodus 12:5
  2. 2 Numbers 6:15; Numbers 6:19; Leviticus 6:19–23; Leviticus 2:15; Leviticus 7:12
  3. 3 Leviticus 8:26; Numbers 6:17; Leviticus 8:31; Leviticus 8:2
  4. 4 Exodus 40:12; Hebrews 10:22; Exodus 26:36; Titus 3:5; Ezekiel 36:25
  5. 5 Leviticus 8:7–8; Exodus 28:2–8
  6. 6 Leviticus 8:9; Exodus 28:36–39
  7. 7 Numbers 35:25; Leviticus 21:10; Psalm 89:20; Isaiah 61:1; John 3:34
  8. 8 Leviticus 8:13; Exodus 28:40
  9. 9 Numbers 18:7; Leviticus 8:22–28; Deuteronomy 18:5; Exodus 40:15; Leviticus 8:33
  10. 10 Leviticus 1:4; Leviticus 8:14; Exodus 29:15; Exodus 29:19; Isaiah 53:6
  11. 11 Leviticus 9:8; Leviticus 9:12; Leviticus 8:15; Leviticus 1:3–5; Exodus 29:4
  12. 12 Exodus 27:2; Leviticus 8:15; Leviticus 9:9; Exodus 30:2; Hebrews 9:22
  13. 13 Leviticus 3:3–4; 1 Samuel 2:16; Leviticus 8:25; Leviticus 17:6; Isaiah 1:11
  14. 14 Leviticus 4:21; Leviticus 4:11–12; Hebrews 13:11–13; 2 Chronicles 29:24; Exodus 30:10
  15. 15 Exodus 29:19; Exodus 29:3; Exodus 29:10; Leviticus 8:18–21; Leviticus 1:4–9
  16. 16 Exodus 29:11–12
  17. 17 Leviticus 1:9; Leviticus 1:13; Leviticus 9:14; Leviticus 8:21; Jeremiah 4:14
  18. 18 Genesis 8:21; Isaiah 1:11; Leviticus 9:24; 1 Kings 3:4; 1 Kings 18:38
  19. 19 Exodus 29:3; Leviticus 8:22–29
  20. 20 Isaiah 50:5; Leviticus 16:19; Hebrews 9:19–23; Leviticus 14:7; Hebrews 12:24
  21. 21 Hebrews 9:22; Leviticus 8:30; Exodus 29:1; Exodus 29:7; Isaiah 61:1–3
  22. 22 Exodus 29:13; Leviticus 9:19; Leviticus 7:32–33; Numbers 18:18; Leviticus 8:25–27
  23. 23 Exodus 29:2–3; Leviticus 8:26
  24. 24 Leviticus 7:30; Leviticus 8:27; Leviticus 9:21; Exodus 29:26–27; Leviticus 10:14
  25. 25 Leviticus 8:28; Exodus 29:41; Leviticus 2:2; Leviticus 7:5; Psalm 99:6
  26. 26 Leviticus 8:29; Leviticus 7:31; Psalm 99:6; Leviticus 7:34
  27. 27 Numbers 18:11; Leviticus 10:15; Deuteronomy 18:3; Leviticus 8:28–31; Leviticus 7:37
  28. 28 Numbers 31:41; Leviticus 3:1; Exodus 29:27; Leviticus 7:11–38; Leviticus 10:14–15
  29. 29 Numbers 18:8; Numbers 20:26–28; Exodus 40:15; Leviticus 8:7–12; Numbers 35:25
  30. 30 Numbers 20:28; Leviticus 13:5; Ezekiel 43:26; Leviticus 9:8; Joshua 6:14–15
  31. 31 Leviticus 8:31; Ezekiel 46:20–24; 1 Samuel 2:13; 1 Samuel 2:15
  32. 32 Matthew 12:4; Exodus 24:9–11; Exodus 29:2–3; Leviticus 10:12–14; Exodus 29:23
  33. 33 Numbers 18:4; John 6:53–55; Numbers 16:40; Leviticus 10:13–18; Numbers 3:38
  34. 34 Exodus 12:10; Leviticus 8:32; Exodus 29:22; Leviticus 10:16; Exodus 16:19
  35. 35 Leviticus 8:4–36; Leviticus 14:8–11; Exodus 29:37; John 16:14; Exodus 40:12–16
  36. 36 Hebrews 10:11; Hebrews 9:22–23; Exodus 30:28–29; Exodus 40:9–11; Exodus 30:26
  37. 37 Exodus 40:10; Matthew 23:19; Matthew 23:17; Daniel 9:24; Exodus 30:28–29
  38. 38 1 Chronicles 16:40; Numbers 28:3–8; 2 Chronicles 2:4; Daniel 12:11; 2 Chronicles 13:11
  39. 39 Ezekiel 46:13–15; 2 Kings 16:15; Acts 26:7; Psalm 5:3; 2 Chronicles 13:11
  40. 40 Philippians 2:17; Isaiah 57:6; Ezekiel 45:17; Leviticus 23:13; Joel 2:14
  41. 41 Ezekiel 46:13–15; Ezra 9:4–5; 1 Kings 18:29; Psalm 141:2; 2 Kings 16:15
  42. 42 Exodus 25:22
  43. 43 1 Kings 8:11; 2 Chronicles 7:1–3; Exodus 40:34; Malachi 3:1; Ezekiel 43:5
  44. 44 Leviticus 21:15; John 10:36; Leviticus 22:9; Leviticus 22:16; Revelation 1:5–6
  45. 45 Leviticus 26:12; 2 Corinthians 6:16; Exodus 25:8; Revelation 21:3; Zechariah 2:10
  46. 46 Exodus 20:2; Jeremiah 31:33; Leviticus 11:44; Ezekiel 20:5; Leviticus 18:30

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences