1 [Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ? 2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? 3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. 4 Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. 5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. 6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7 Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum. 8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos? 9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. 10 Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: 11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. 12 Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. 13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. 14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. 15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis: 16 quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino, 17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. 18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis: et venient, et videbunt gloriam meam. 19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. 21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. 22 Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. 23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. 24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]
Isaiah 66 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (24)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Acts 7:48–50; Acts 17:24; Matthew 5:34–35; 1 Kings 8:27; Psalm 132:7
- 2 Isaiah 57:15; Psalm 34:18; Psalm 51:17; Matthew 5:3–4; 2 Chronicles 34:27–28
- 3 Proverbs 15:8; Isaiah 1:11–15; Amos 5:21–22; Isaiah 65:12; Isaiah 66:17
- 4 Isaiah 65:12; Proverbs 10:24; Jeremiah 7:13; Proverbs 1:24; 2 Kings 21:2
- 5 Isaiah 66:2; John 15:18–20; Matthew 5:10–12; Psalm 38:20; Matthew 10:22
- 6 Joel 3:7–16; Isaiah 34:8; Amos 1:2; Isaiah 59:18; Isaiah 65:5–7
- 7 Revelation 12:1–5; Galatians 4:26
- 8 Isaiah 64:4; 1 Corinthians 2:9; Isaiah 49:20–22; Romans 15:18–21
- 9 Isaiah 37:3; Genesis 18:14
- 10 Psalm 26:8; Psalm 137:6; Deuteronomy 32:43; Isaiah 65:18; Ezekiel 9:4
- 11 Isaiah 60:16; Joel 3:18; Psalm 36:8; Isaiah 60:5; 1 Peter 2:2
- 12 Isaiah 60:16; Isaiah 48:18; Isaiah 45:14; Isaiah 66:11; Isaiah 49:19–23
- 13 2 Corinthians 1:4; Isaiah 51:3; Isaiah 40:1; 1 Thessalonians 2:7; Isaiah 66:10
- 14 Zechariah 10:7; Proverbs 3:8; Ezra 8:31; Ezekiel 37:1–14; Ezra 8:22
- 15 Isaiah 30:33; 2 Peter 3:10–12; 2 Thessalonians 1:6–9; Matthew 22:7; Psalm 11:6
- 16 Ezekiel 38:21–22; Isaiah 30:30; Ezekiel 39:2–10; Isaiah 27:1; Revelation 19:11–21
- 17 Isaiah 65:3–4; Deuteronomy 14:3–8; Isaiah 1:28–29; Leviticus 11:2–8
- 18 Psalm 86:9; Revelation 11:15; 2 Corinthians 4:4–6; Isaiah 2:2; John 5:42
- 19 Isaiah 52:15; Romans 15:21; Ezekiel 27:10; Isaiah 55:5; Isaiah 60:9
- 20 Isaiah 60:3–14; Isaiah 11:9; Isaiah 65:25; Isaiah 65:11; Romans 15:16
- 21 1 Peter 2:9; Exodus 19:6; 1 Peter 2:5; Revelation 1:6; Isaiah 61:6
- 22 Isaiah 65:17; 2 Peter 3:13; Revelation 21:1; John 10:27–29; 1 Peter 1:4–5
- 23 Ezekiel 46:1; Psalm 86:9; Ezekiel 46:6; Colossians 2:16–17; Zechariah 14:16
- 24 Isaiah 14:11; Revelation 14:10–11; Daniel 12:2; 1 Thessalonians 2:15–16; Revelation 21:8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For the holy word saith, "On whom shall I look, but on him that is meek and peaceable, and that trembleth at My words?"
The heaven is My throne, and the earth is My footstool." And again, in another place, "Your new moons and your sabbaths My soul hateth; and the great day of the fast and of ceasing from labour I cannot away with; nor, if ye come to be seen of Me, will I hear you: your hands are full of blood; …
… nor by the earth, for it is His footstool; neither by Jerusalem, for it is the city of the great King." For these words are evidently spoken with reference to the Creator, as also Esaias says: "Heaven is my throne, the earth is my footstool." And besides this Being there is no other God; otherwise He would not be termed …
For with fire of the Lord shall all the earth be judged, and all flesh with His sword: many shall be wounded by the Lord." In His promise to the good he says that He will flow down as a river of peace, that is to say, in the greatest possible abundance of peace.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Whom also by His prophet Isaiah God earnestly accepting said, "To whom will I look, but to him who is meek and quiet, and trembleth at My words?" For indeed there are many kinds of humility: one is humble in his own measure, another with all excess of lowliness.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)