1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, 3 et sorore virgine quæ non est nupta viro: 4 sed nec in principe populi sui contaminabitur. 5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. 6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. 7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, 8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. 9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. 10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem: 14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: 15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, 18 nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, 19 si fracto pede, si manu, 20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. 21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: 22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, 23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
Leviticus · Clementine Vulgate
Leviticus 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34
Cross references (21)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 44:25; Leviticus 21:11; Leviticus 10:6–7; Leviticus 19:28; Numbers 19:14
- 2 Leviticus 18:6; 1 Thessalonians 4:13
- 4 Ezekiel 24:16–17
- 5 Deuteronomy 14:1; Ezekiel 44:20; Leviticus 19:27–28; Isaiah 22:12; Amos 8:10
- 6 Leviticus 3:11; Leviticus 18:21; 1 Peter 2:9; Leviticus 10:3; Leviticus 19:12
- 7 Leviticus 21:13–14; Ezekiel 44:22; Leviticus 21:8; 1 Timothy 3:11; Isaiah 50:1
- 8 Leviticus 20:7–8; Leviticus 11:44–45; Leviticus 19:2; Leviticus 21:6; John 17:19
- 9 Genesis 38:24; Leviticus 19:29; Titus 1:6; 1 Samuel 2:34; 1 Timothy 3:4–5
- 10 Leviticus 10:6–7; Leviticus 16:32; Matthew 26:65; Exodus 29:29–30; Leviticus 8:12
- 11 Numbers 19:14; Leviticus 21:1–2; Leviticus 19:28; Numbers 6:7; Matthew 12:46–50
- 12 Leviticus 10:7; Exodus 28:36; Leviticus 8:9–12; Exodus 29:6–7; Acts 10:38
- 13 Leviticus 21:7; Ezekiel 44:22; 2 Corinthians 11:2; Revelation 14:4
- 14 Leviticus 21:7; Ezekiel 44:22
- 15 Romans 11:16; 1 Corinthians 7:14; Leviticus 21:8; Malachi 2:11; Ezra 9:2
- 17 Psalm 65:4; Leviticus 10:3; Numbers 16:5; 1 Thessalonians 2:10; Hebrews 7:26
- 18 1 Timothy 3:2–3; Leviticus 22:19–25; Matthew 23:19; Matthew 23:16–17; Titus 1:10
- 20 Deuteronomy 23:1; Isaiah 56:3
- 21 Leviticus 21:6; Leviticus 21:8; Leviticus 21:17
- 22 Leviticus 2:3; Leviticus 7:1; Leviticus 2:10; Numbers 18:9–10; Leviticus 22:10–13
- 23 Leviticus 21:12; Exodus 40:26–27; Leviticus 15:31; Exodus 30:6–8; Ezekiel 44:9–14
- 24 1 Timothy 1:18; Colossians 4:17; 2 Timothy 2:2; Malachi 2:1–7
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences