1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. 4 Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus? 6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem: Adsum: 8 dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. 10 Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc. 11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, 12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio. 13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum. 14 Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? 15 Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est. 16 Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. 17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus 18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. 19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? 20 Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.] 21 [Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] 22 [A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.] 24 [Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.] 25 [Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est? 26 Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. 27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?]
2 Samuel 1 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Jonathan
Saul's noble son and David's devoted friend, who died beside his father at Gilboa.
Citado en la guía: 1 Samuel 14; 1 Samuel 18:1-4; 2 Samuel 1
Referencias cruzadas (25)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 2 1 Samuel 4:12; 2 Samuel 4:10; 1 Samuel 25:23; Josué 7:6; Oseas 6:2
- 3 2 Reyes 5:25; Job 1:15–19
- 4 1 Samuel 4:16; 1 Samuel 31:1–6; 1 Crónicas 10:1–6
- 5 Proverbios 25:2; Proverbios 14:15
- 6 1 Samuel 28:4; 1 Crónicas 10:4–6; 1 Samuel 6:9; Lucas 10:31; 2 Samuel 1:21
- 7 2 Samuel 9:6; Isaías 65:1; 1 Samuel 22:12; Jueces 9:54; Isaías 6:8
- 8 1 Samuel 30:13; 1 Samuel 30:17; 1 Samuel 30:1; 1 Samuel 15:3; 1 Samuel 27:8
- 10 Mateo 7:2; Jueces 9:54; 2 Reyes 11:12; Jueces 1:7; 2 Samuel 12:30
- 11 2 Samuel 13:31; Génesis 37:29; 2 Samuel 3:31; Génesis 37:34; Romanos 12:15
- 12 Salmo 35:13–14; Mateo 5:44; Proverbios 24:17; 2 Samuel 3:35; 1 Pedro 3:8
- 13 2 Samuel 1:8
- 14 1 Samuel 26:9; 2 Pedro 2:10; 1 Samuel 24:6; Números 12:8; Salmo 105:15
- 15 1 Samuel 22:17–18; 1 Reyes 2:25; Job 5:12; 2 Samuel 4:10–12; 1 Reyes 2:46
- 16 Mateo 27:25; Lucas 19:22; Levítico 20:9; Romanos 3:19; 1 Samuel 26:9
- 17 2 Crónicas 35:25; 2 Samuel 1:19; Génesis 50:11; Jeremías 9:17–21
- 18 Josué 10:13; Génesis 49:8; Deuteronomio 4:10
- 19 2 Samuel 1:27; Deuteronomio 4:7–8; 2 Samuel 1:25; Lamentaciones 5:16; Lamentaciones 2:1
- 20 Miqueas 1:10; 1 Samuel 18:6; Éxodo 15:20–21; Jueces 11:34; 1 Samuel 17:26
- 21 1 Samuel 31:1; Isaías 21:5; 1 Samuel 10:1; Ezequiel 31:15; Joel 2:14
- 22 1 Samuel 18:4; Isaías 34:6–7; 1 Samuel 14:6–14; Deuteronomio 32:42
- 23 Jeremías 4:13; Jueces 14:18; Job 9:26; Deuteronomio 28:49; Lamentaciones 4:19
- 24 1 Pedro 3:3–5; Jeremías 2:32; Isaías 3:16–26; 1 Timoteo 2:9–10; Jueces 5:30
- 25 2 Samuel 1:19; 2 Samuel 1:27; Jueces 5:18; 1 Samuel 14:13–15; Lamentaciones 5:16
- 26 1 Samuel 20:17; 1 Samuel 20:41; 1 Samuel 18:1–4; 1 Samuel 23:16; 1 Samuel 19:2
- 27 2 Samuel 1:25; 2 Samuel 1:19; Salmo 46:9; Ezequiel 39:9–10; 2 Reyes 2:12
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias