1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. 13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. 28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? 30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit. 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? 37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. 41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.
Lucas 10 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Martha
A woman of Bethany who received Jesus into her home, was distracted with serving, and whose brother Lazarus Jesus raised.
Citado en la guía: Luke 10:38; John 11:1; John 11:5
Mary
Sister of Martha and Lazarus of Bethany, who sat at Jesus' feet to listen and who anointed the Lord's feet with perfume and wiped them with her hair.
Citado en la guía: Luke 10:39; John 11:1; John 11:2
Lugares
Jericho
Jericho guarded the eastern entrance to Canaan. The Old Testament city (Tell es-Sultan) fell to Joshua; Herodian Jericho nearby is where Jesus healed Bartimaeus and called Zacchaeus.
Citado en la guía: Joshua 6:20; Luke 19:1-10; Luke 10:30
Referencias cruzadas (42)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 6:7–13; Lucas 9:52; Mateo 10:1–4; Números 11:24–26; Lucas 3:4–6
- 2 Mateo 9:36–38; Juan 4:35–38; 1 Corintios 3:6–9; Marcos 16:15; 1 Tesalonicenses 5:12
- 3 Mateo 10:16; Hechos 20:29; Ezequiel 2:3–6; Juan 15:20; Juan 10:12
- 4 Lucas 22:35; 2 Reyes 4:29; Lucas 10:4–12; Marcos 6:8–11; 2 Reyes 4:24
- 5 1 Samuel 25:6; Mateo 10:12–13; Isaías 57:19; Efesios 2:17; 2 Corintios 5:18–20
- 6 2 Tesalonicenses 3:16; Isaías 9:6; 2 Corintios 2:15–16; Efesios 5:6; 1 Samuel 25:17
- 7 1 Timoteo 5:17–18; Mateo 10:10–11; 1 Corintios 9:4–15; 2 Timoteo 2:6; Gálatas 6:6
- 8 1 Corintios 10:27; Mateo 10:40; Lucas 9:48; Lucas 10:10; Juan 13:20
- 9 Mateo 3:2; Juan 3:5; Lucas 17:20–21; Hechos 28:7–10; Lucas 10:11
- 10 Hechos 18:6; Mateo 10:14; Hechos 13:51; Lucas 9:5
- 11 Lucas 10:9; Hechos 13:51; Hechos 13:46; Deuteronomio 30:11–14; Mateo 10:14
- 12 Mateo 10:15; Mateo 11:24; Marcos 6:11; Lamentaciones 4:6
- 13 Isaías 23:1–18; Mateo 11:20–23; Ezequiel 26:1–28:26; Joel 3:4–8; Hechos 28:25–28
- 14 Juan 15:22–25; Lucas 12:47–48; Romanos 2:1; Romanos 2:27; Amós 3:2
- 15 Isaías 14:13–15; Mateo 4:13; 2 Pedro 2:4; Lucas 13:28; Mateo 11:23
- 16 Juan 13:20; 1 Tesalonicenses 4:8; Mateo 10:40; Juan 12:44; Juan 5:22–23
- 17 Romanos 16:20; Lucas 9:1; Marcos 16:17; Lucas 10:1; Lucas 10:9
- 18 Apocalipsis 12:7–9; Isaías 14:12; Apocalipsis 9:1; Juan 16:11; Juan 12:31
- 19 Salmo 91:13; Marcos 16:18; Romanos 16:20; Hechos 28:5; Apocalipsis 11:5
- 20 Apocalipsis 20:15; Apocalipsis 20:12; Mateo 7:22–23; Hebreos 12:23; Apocalipsis 21:27
- 21 2 Corintios 4:3; Mateo 13:11–16; Mateo 11:25–27; 1 Pedro 2:1–2; 1 Corintios 2:6–8
- 22 Mateo 11:27; Juan 1:18; Juan 6:44–46; Juan 10:15; Juan 17:26
- 23 Mateo 13:16–17
- 24 Juan 8:56; 1 Pedro 1:10–12; Hebreos 11:13; Hebreos 11:39
- 25 Mateo 22:34–39; Lucas 18:18; Hechos 16:30–31; Mateo 19:16–19; Gálatas 3:18
- 26 Romanos 10:5; Isaías 8:20; Gálatas 3:21–22; Romanos 3:19; Gálatas 3:12–13
- 27 Marcos 12:30–31; Mateo 22:37–40; Deuteronomio 6:5; Romanos 13:9; Levítico 19:18
- 28 Ezequiel 20:11; Levítico 18:5; Mateo 19:17; Nehemías 9:29; Lucas 7:43
- 29 Lucas 16:15; Lucas 18:9–11; Mateo 5:43–44; Levítico 19:34; Gálatas 3:11
- 30 Lucas 18:31; Jeremías 51:52; Ezequiel 30:24; Salmo 88:4
- 31 1 Juan 3:16–18; Salmo 69:20; Proverbios 21:13; Jeremías 5:31; Oseas 6:9
- 32 Hechos 18:17; Proverbios 27:10; 2 Timoteo 3:2; Salmo 109:25
- 33 1 Reyes 8:50; Lucas 7:13; Jeremías 38:7–13; Mateo 18:33; Proverbios 27:10
- 34 Romanos 12:20; Salmo 147:3; Génesis 42:27; Lucas 2:7; Marcos 14:8
- 35 Proverbios 19:17; Lucas 14:13; Romanos 16:23; Mateo 20:2
- 36 Lucas 7:42; Mateo 21:28–31; Mateo 17:25; Mateo 22:42
- 37 1 Juan 3:16–18; Miqueas 6:8; 1 Pedro 2:21; 2 Corintios 8:9; 1 Juan 4:10–11
- 38 Juan 11:19–20; Juan 12:1–3; Juan 11:1–5; Lucas 8:2–3; Hechos 16:15
- 39 Proverbios 8:34; Lucas 8:35; Juan 12:3; Hechos 22:3; Deuteronomio 33:3
- 40 Juan 6:27; Lucas 12:29; Mateo 16:22; Mateo 14:15; Jonás 4:1–4
- 41 Filipenses 4:6; Marcos 4:19; Lucas 21:34; Mateo 6:25–34; Lucas 8:14
- 42 Salmo 27:4; Salmo 16:5–6; Juan 10:27–28; Juan 4:14; Salmo 73:25
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
By the lesson of the Gospel which has just been read, we are reminded to search what that harvest is of which the Lord says, "The harvest truly is great, but the labourers are few.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
And He is called Angel and Apostle; for He declares whatever we ought to know, and is sent forth to declare whatever is revealed; as our Lord Himself says, "He that heareth Me, heareth Him that sent Me." From the writings of Moses also this will be manifest; for thus it is written in them, "And the Angel of God …
For the Lord, through means of suffering, "ascending into the lofty place, led captivity captive, gave gifts to men," and conferred on those that believe in Him the power "to tread upon serpents and scorpions, and on all the power of the enemy," that is, of the leader of apostasy.
This, therefore, is the counsel of Him whom I regard as having spoken the words, "Whatsoever thou spendest more, when I come again, I will repay thee."
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
Hearken also unto Christ, saying, "Rejoice not that the demons obey you, but that your names are written in Heaven." And again before this, "Many will say to me in that day, Have we not prophesied in Thy name, and cast out devils, and done many mighty works, and then I will profess unto them, I know you not." And …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)