Saltar al texto

Hebreos · Vulgata Clementina

Hebreos 9 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare. 2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. 3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: 9 quæ parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, 10 et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. 11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: 12 neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? 15 Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. 16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis. 24 Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: 25 neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: 28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

Referencias cruzadas (28)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Éxodo 25:8; Hebreos 9:10–11; Hebreos 8:2; Levítico 18:30; Levítico 22:9
  2. 2 Éxodo 40:4; Levítico 24:5–8; Éxodo 26:35; Éxodo 40:18–20; Éxodo 40:22–24
  3. 3 Éxodo 26:31–33; Mateo 27:51; Éxodo 40:21; Éxodo 40:3; 1 Reyes 8:6
  4. 4 Números 17:10; 2 Crónicas 5:10; Éxodo 40:3; Levítico 16:12; Éxodo 26:33
  5. 5 Levítico 16:2; Números 7:89; 1 Reyes 8:6–7; Éxodo 25:17–22; Salmo 99:1
  6. 6 Números 28:3; Éxodo 27:21; Lucas 1:8–11; 2 Crónicas 26:16–19; Daniel 8:11
  7. 7 Levítico 16:34; Levítico 5:18; Hebreos 7:27; Éxodo 30:10; Hebreos 10:19–20
  8. 8 Juan 14:6; Hebreos 3:7; Juan 10:9; Hebreos 10:19–22; Efesios 2:18
  9. 9 1 Pedro 3:21; Hebreos 5:1; Hebreos 10:11; Salmo 51:16–19; Romanos 5:14
  10. 10 Colosenses 2:16; Efesios 2:15; Hebreos 7:16; Levítico 11:2–47; Hebreos 2:5
  11. 11 Hebreos 9:23–24; 2 Corintios 5:1; Hechos 17:24–25; Hebreos 8:1–2; Hebreos 10:1
  12. 12 Hebreos 10:4; 1 Pedro 1:18–19; Hebreos 9:15; Efesios 1:7; Hebreos 9:24–26
  13. 13 Números 19:2–21; Levítico 16:14–16; Hechos 15:9; 1 Pedro 1:22; 2 Crónicas 30:19
  14. 14 Hebreos 10:22; 1 Pedro 1:19; 1 Juan 1:7; Hebreos 9:12; 1 Pedro 2:24
  15. 15 Romanos 3:24–26; Romanos 8:30; Hebreos 9:12; Romanos 8:28; Hebreos 10:36
  16. 16 Santiago 2:10; 1 Corintios 15:22
  17. 17 Génesis 48:21; Juan 14:27; Gálatas 3:15
  18. 18 Éxodo 24:3–8; Hebreos 8:7–9; Hebreos 9:22; Hebreos 9:14; Éxodo 12:22
  19. 19 Éxodo 24:5–11; Hebreos 9:12; Números 19:18; Hebreos 10:4; Ezequiel 36:25
  20. 20 Éxodo 24:8; Mateo 26:28; Hebreos 13:20; Deuteronomio 29:12; Zacarías 9:11
  21. 21 Levítico 8:15; Levítico 8:19; Éxodo 29:12; Éxodo 29:36; Levítico 9:18
  22. 22 Levítico 17:11; Levítico 6:7; Levítico 4:35; Levítico 5:18; Levítico 14:14
  23. 23 1 Pedro 1:19–21; Hebreos 10:4; Hebreos 9:14; Hebreos 9:9–12; Hebreos 9:24
  24. 24 Hebreos 9:11–12; Hebreos 12:2; Hebreos 9:23; Hebreos 8:2; Juan 16:28
  25. 25 Hebreos 9:12; Hebreos 9:14; Hebreos 9:7; Hebreos 9:26; Hebreos 10:19
  26. 26 Hebreos 9:12; Hebreos 10:4; 1 Pedro 1:20; Hebreos 1:2; Hebreos 9:14
  27. 27 2 Corintios 5:10; Eclesiastés 12:14; Eclesiastés 12:7; Hechos 17:31; 2 Samuel 14:14
  28. 28 Tito 2:13; 1 Pedro 2:24; Romanos 6:10; Isaías 25:9; 2 Timoteo 4:8

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 9:1 John Chrysostom, Homilies on Hebrews (Homily XV)

    He has shown from the Priest, from the Priesthood, from the Covenant, that that [dispensation] was to have an end. From this point he shows it from the fashion of the tabernacle itself. How?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  2. Cita 9:15 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVII, Chapter 4)

    "And the Lord," he saith, "will seek Him a man," meaning either David or the Mediator of the New Testament, who was figured in the chrism with which David also and his offspring was anointed.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Cita 9:19 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture III)

    After the flood, a covenant was made with Noah: a covenant for Israel from Mount Sinai, but with water, and scarlet wool, and hyssop.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  4. Cita 9:11 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture X)

    This is Jesus Christ who came a High-Priest of the good things to come; who for the bountifulness of His Godhead imparted His own title to us all.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)