1 Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. 5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? 6 Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis. 7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. 11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. 12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. 14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. 15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: 17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate. 20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. 23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. 24 Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra. 26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra. 27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores: 28 et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam. 30 Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi. 31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei? 32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. 33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
Marcos 11 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (29)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 21:1–11; Lucas 19:29–40; Juan 12:14–19; Hechos 1:12; Mateo 24:3
- 2 Mateo 21:2–3; Lucas 19:30–31
- 3 2 Corintios 8:9; Hebreos 2:7–9; Hechos 17:25; Marcos 14:15; Hechos 10:36
- 4 Hebreos 11:8; Lucas 19:32–34; Juan 2:5; Mateo 21:6–7; Mateo 26:19
- 7 Zacarías 9:9; Lucas 19:35–36; Mateo 21:4–5; Mateo 21:7–8; Juan 12:12–16
- 8 Levítico 23:40
- 9 Salmo 118:25–26; Mateo 21:9; Mateo 23:39; Lucas 19:37–38; Juan 19:15
- 10 Ezequiel 37:24–25; Lucas 2:14; Lucas 19:38–40; Amós 9:11–12; Lucas 1:31–33
- 11 Juan 8:1–2; Sofonías 1:12; Ezequiel 8:9; Lucas 21:37–38; Malaquías 3:1
- 12 Mateo 21:18–22; Mateo 4:2; Juan 19:28; Juan 4:6–7; Lucas 4:2
- 13 Mateo 21:19; Lucas 13:6–9; Isaías 5:7; Lucas 12:6–7
- 14 Mateo 21:19; Mateo 3:10; Mateo 7:19; Juan 15:6; Marcos 11:20–21
- 15 Juan 2:13–17; Mateo 21:12–16; Lucas 19:45–47; Deuteronomio 14:25–26
- 17 Isaías 56:7; Jeremías 7:11; Lucas 19:46; Juan 2:16; 1 Reyes 8:41–48
- 18 Mateo 7:28; Marcos 12:12; Juan 11:53–57; Hechos 24:25; Marcos 6:20
- 19 Lucas 21:37; Marcos 11:11; Juan 12:36
- 20 Mateo 15:13; Mateo 21:19–22; Marcos 11:14; Mateo 13:6; Juan 15:6
- 21 Zacarías 5:3–4; Mateo 23:7; Proverbios 3:33; Mateo 25:41; 1 Corintios 16:22
- 22 Salmo 62:8; Juan 14:1; Marcos 9:23; 2 Crónicas 20:20; Isaías 7:9
- 23 Mateo 17:20; Juan 15:7; Mateo 21:21; Salmo 37:4; Juan 14:13
- 24 Mateo 21:22; 1 Juan 5:14–15; 1 Juan 3:22; Santiago 1:5–6; Juan 15:7
- 25 Mateo 6:14–15; Colosenses 3:13; Efesios 4:32; Lucas 6:37; Mateo 6:12
- 27 Lucas 20:1–8; Mateo 21:23–27; Hechos 4:27–28; Salmo 2:1–5; Juan 10:23
- 28 Éxodo 2:14; Números 16:13; Hechos 7:27–28; Hechos 7:38–39; Hechos 7:51
- 29 Mateo 21:24; Isaías 52:13; Lucas 20:3–8
- 30 Juan 1:15–36; Juan 3:25–36; Lucas 3:1–20; Mateo 3:1–17; Juan 1:6–8
- 31 Juan 1:29; Juan 1:15; Juan 3:29–36; Juan 1:34; Juan 1:36
- 32 Mateo 14:5; Mateo 21:46; Marcos 12:12; Juan 10:41; Mateo 21:31–32
- 33 Isaías 6:9–10; 2 Tesalonicenses 2:10–12; 2 Corintios 4:3–4; Juan 3:10; Juan 9:27
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
But to this is added, that as we read it in the narrative of the other Evangelist who expressly mentions this, "it was not the time for that fruit." For that was the time when the fig-tree shoots forth its tender leaves, which come, we know, before the fruit; and this we prove, because the day of the Lord's Passion …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
"And when He saw a fig tree in the way, He came to it, and found nothing thereon, but leaves only." Another evangelist saith, "The time of figs was not yet;" but if it was not time, how doth the other evangelist say, "He came, if haply He might find fruit thereon." Whence it is manifest that this belongs to …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For he who says that Christ only worked miracles, for the miracles' sake, may say too that He was ignorant that it was not the time for fruit, when He sought figs upon the fig-tree. For it was not the time for that fruit, as the Evangelist testifies; and yet being hungry He sought for fruit upon the tree.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)