1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: 2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. 3 Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. 4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. 5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. 6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. 7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. 8 Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. 10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: 11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. 12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: 14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. 16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? 17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18 Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. 19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. 20 Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21 Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. 22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23 Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. 24 Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. 25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27 Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. 28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. 29 Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: 31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. 32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33 Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. 37 Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38 Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. 39 Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. 40 Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
1 Corintios · Vulgata Clementina
1 Corintios 7 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (38)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Corintios 7:8; Mateo 19:10–11; 1 Corintios 7:26–27; 1 Corintios 7:37–38; Génesis 20:6
- 2 Efesios 5:28; Efesios 5:33; 1 Corintios 7:9; Proverbios 18:22; Proverbios 5:18–19
- 3 1 Pedro 3:7; Éxodo 21:10
- 4 Mateo 19:9; Oseas 3:3; Marcos 10:11–12
- 5 Éxodo 19:15; Joel 2:16; Zacarías 12:12–14; 1 Samuel 21:4–5; Mateo 19:11
- 6 2 Corintios 8:8; 1 Corintios 7:25; 1 Corintios 7:12; 2 Corintios 11:17
- 7 Mateo 19:11–12; 1 Corintios 7:8; Romanos 12:6; 1 Corintios 9:5; 1 Corintios 12:4
- 8 1 Corintios 7:32; 1 Corintios 7:34–35; 1 Corintios 7:7; 1 Corintios 7:26–27; 1 Corintios 7:1
- 9 1 Corintios 7:2; 1 Timoteo 5:14; 1 Timoteo 5:11; 1 Corintios 7:28; 1 Corintios 7:36
- 10 Mateo 5:32; Lucas 16:18; Malaquías 2:14–16; Mateo 19:3–9; Marcos 10:11–12
- 11 Jeremías 3:1; 1 Corintios 7:10; Deuteronomio 22:19; Isaías 50:1; Jueces 19:2–3
- 12 1 Corintios 7:6; 2 Corintios 11:17; 1 Corintios 7:25; Esdras 10:2–3; Esdras 10:11–19
- 14 Malaquías 2:15–16; 1 Timoteo 4:5; Isaías 52:1; Tito 1:15; Romanos 11:16
- 15 Romanos 14:19; Santiago 3:17–18; 2 Corintios 13:11; 1 Corintios 14:33; Mateo 12:50
- 16 1 Pedro 3:1–2; Romanos 11:14; 1 Corintios 9:22; Santiago 5:19–20; Lucas 15:10
- 17 1 Corintios 4:17; 1 Corintios 7:24; Romanos 12:3–8; 1 Corintios 7:20–21; 2 Corintios 11:28
- 18 Hechos 15:5; Hechos 15:19; Gálatas 5:1–3; Colosenses 3:11; Hechos 15:28
- 19 Gálatas 5:6; Gálatas 6:15; 1 Juan 2:3–4; Romanos 2:25–29; 1 Juan 3:22–24
- 20 1 Corintios 7:17; 1 Tesalonicenses 4:11; Proverbios 27:8; 2 Tesalonicenses 3:12; 1 Corintios 7:21–24
- 21 1 Pedro 2:18–24; Colosenses 3:11; 1 Corintios 12:13; Lucas 12:29; Lucas 10:40–41
- 22 1 Pedro 2:16; Filemón 16; Colosenses 3:22–24; Gálatas 5:13; Romanos 6:18–22
- 23 1 Corintios 6:20; 1 Pedro 1:18–19; Tito 2:14; Levítico 25:42; Apocalipsis 5:9
- 24 1 Corintios 7:20; Colosenses 3:23–24; 1 Corintios 7:17; Génesis 17:1; 1 Corintios 10:31
- 25 1 Corintios 7:6; 1 Corintios 4:2; 1 Corintios 7:40; 2 Corintios 8:8–10; 1 Corintios 7:12
- 26 1 Corintios 7:1; 1 Corintios 7:8; Lucas 23:28–29; 1 Pedro 4:17; 1 Corintios 7:28
- 27 1 Corintios 7:12–14; 1 Corintios 7:20
- 28 Hebreos 13:4; 1 Corintios 7:32–36; 1 Corintios 7:26; 2 Corintios 1:23
- 29 1 Juan 2:17; Romanos 13:11–12; 1 Corintios 7:31; Santiago 4:13–16; Hebreos 13:13–14
- 30 Eclesiastés 3:4; Juan 16:22; Lucas 6:21; Salmo 126:5–6; Apocalipsis 7:17
- 31 1 Juan 2:17; 1 Pedro 4:7; Lucas 21:34; Santiago 4:14; 1 Pedro 1:24
- 32 Mateo 6:25–34; 1 Timoteo 5:5; Filipenses 4:6; Salmo 55:22; Mateo 13:22
- 33 1 Pedro 3:7; Colosenses 3:19; 1 Timoteo 5:8; Efesios 5:25–33; Lucas 12:22
- 34 Lucas 10:40–42; 1 Corintios 6:20; Lucas 2:36–37; Romanos 12:1–2; Filipenses 1:20
- 35 1 Corintios 7:33–34; 1 Corintios 7:36; Lucas 8:14; Filipenses 4:8; 1 Corintios 7:2
- 36 1 Corintios 7:9; 1 Corintios 7:37
- 38 Hebreos 13:4; 1 Corintios 7:1–2; 1 Corintios 7:37; 1 Corintios 7:32–34; 1 Corintios 7:8
- 39 Romanos 7:2–3; 2 Corintios 6:14–16; 1 Corintios 7:10; 1 Corintios 7:15; Malaquías 2:11
- 40 1 Corintios 7:8; 1 Corintios 7:1; 1 Corintios 7:25–26; 1 Corintios 7:6; 2 Corintios 12:11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Having corrected the three heaviest things laid to their charge, one, the distraction of the Church, another, about the fornicator, a third, about the covetous person, he thenceforth uses a milder sort of speech. And he interposes some exhortation and advice about marriage and virginity, giving the hearers some respite from more unpleasant subjects.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 12 (1889)
And they are also unacquainted with [the meaning of] the passing away of the heaven and earth; but Paul was not ignorant of it when he declared, "For the figure of this world passeth away." In the next place, David explains their question, for he says that when the fashion of this world passes away, not only shall God remain, …
For Thy omnipotency is not far from us even when we are far from Thee, else in truth ought I more vigilantly to have given heed to the voice from the clouds: "Nevertheless, such shall have trouble in the flesh, but I spare you;" and, "It is good for a man not to touch a woman;" and, "He that is …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
… to the monks also, except marriage; yea rather, even with respect to this, Paul commands us to put ourselves altogether on a level with them; saying, "For the fashion of this world passeth away:" that "they that have wives be as though they had none." "Wherefore" (so he speaks) "I do not bid you take possession of the summits of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… should testify of himself "the Spirit of God is in me, and I offer glory after being made wise through the grace that flows from Him." For to a Paul it is becoming to say "I think also that I have the Spirit of God," and again, "that good thing which was committed to thee keep by the Holy Ghost …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)