Skip to the text

1 Chronicles · Clementine Vulgate

1 Chronicles 21 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël. 2 Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. 3 Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt: nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli? 4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Joab, et circuivit universum Israël: et reversus est Jerusalem, 5 deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. 6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium. 7 Displicuit autem Deo quod jussum erat: et percussit Israël. 8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. 9 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens: 10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. 11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Doinus: Elige, quod volueris: 12 aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël: nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me. 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. 14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. 15 Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. 16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. 17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi? ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur. 18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. 19 Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. 20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum. 21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. 22 Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbebo. 24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. 26 Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum; et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. 27 Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. 28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. 29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. 30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.

Cross references (29)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Samuel 24:1–25; Zechariah 3:1; Revelation 12:10; Job 2:4–6; Job 2:1
  2. 2 1 Chronicles 27:23–24; Judges 20:1; 2 Chronicles 30:5; 1 Samuel 3:20; 2 Samuel 24:15
  3. 3 Deuteronomy 1:11; Genesis 20:9; Proverbs 14:28; 1 Samuel 2:24; Isaiah 26:15
  4. 4 Daniel 3:18; Acts 5:29; Ecclesiastes 8:4; Exodus 1:17; 2 Samuel 24:3–8
  5. 5 2 Samuel 24:9; 1 Chronicles 27:23
  6. 6 1 Chronicles 27:24; Numbers 1:47–49; 2 Samuel 20:9–10; 2 Samuel 11:15–21; 2 Samuel 3:27
  7. 7 2 Samuel 21:1; Joshua 22:16–26; 2 Samuel 24:1; Joshua 7:13; 1 Chronicles 21:14
  8. 8 2 Samuel 12:13; 1 John 1:9; John 1:29; Psalm 32:5; 2 Samuel 13:13
  9. 9 1 Samuel 9:9; 2 Samuel 24:11; 1 Chronicles 29:29
  10. 10 Proverbs 1:29–31; Numbers 20:12; Proverbs 3:12; Revelation 3:19; 2 Samuel 12:10–12
  11. 11 Proverbs 19:20
  12. 12 Matthew 13:49–50; 1 Chronicles 21:15–16; Acts 12:23; Deuteronomy 28:35; Jeremiah 47:6
  13. 13 Psalm 130:7; Philippians 1:23; Hebrews 10:31; Isaiah 55:7; John 12:27
  14. 14 Numbers 16:46–49; 2 Kings 19:35; 2 Samuel 24:15; 1 Chronicles 27:24; Numbers 25:9
  15. 15 Genesis 6:6; Exodus 32:14; Mark 14:41; Matthew 23:37–38; Jeremiah 26:18
  16. 16 Numbers 14:5; 1 Kings 21:27; Joshua 5:13–14; Psalm 35:13–14; 2 Kings 6:17
  17. 17 Ezekiel 16:63; Psalm 44:11; Genesis 44:33; 1 John 3:16; 1 Chronicles 21:8
  18. 18 2 Chronicles 3:1; 2 Samuel 24:18; 1 Chronicles 21:11; 1 Chronicles 21:15; Acts 8:26–40
  19. 19 John 2:5; 2 Kings 5:10–14; Acts 9:6
  20. 20 Judges 6:11
  21. 21 1 Samuel 25:23; 2 Samuel 24:18–20
  22. 22 2 Samuel 24:21; 1 Kings 21:2; Numbers 25:8; Numbers 16:48
  23. 23 2 Samuel 24:22–23; 1 Samuel 6:14; Genesis 23:4–6; Jeremiah 32:8; Isaiah 28:27–28
  24. 24 Deuteronomy 16:16–17; Genesis 23:13; Genesis 14:23; Malachi 1:12–14
  25. 25 2 Samuel 24:24–25
  26. 26 Leviticus 9:24; Judges 6:21; Proverbs 15:8; 1 Kings 18:38; Psalm 51:15
  27. 27 Matthew 26:52; Psalm 103:20; Hebrews 1:14; Ezekiel 21:30; 1 Chronicles 21:15–16
  28. 29 1 Chronicles 16:39; 2 Chronicles 1:13; 2 Chronicles 1:3; 1 Kings 3:4–15; Exodus 40:1–38
  29. 30 Hebrews 12:28–29; Revelation 1:17; Revelation 15:4; Jeremiah 5:22; 2 Samuel 6:9

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences