1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens: 2 Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma, 3 eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri. 4 Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? 5 Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac. 6 Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur. 7 Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. 8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane. 9 Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis: si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos? 10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. 11 Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. 12 Et surrexit, et venit in Samariam: cumque venisset ad Cameram pastorum in via, 13 invenit fratres Ochoziæ regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ. 14 Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros: et non reliquit ex eis quemquam. 15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum: 16 dixitque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo 17 duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam. 18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. 20 Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque, 21 et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal: non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal: et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum. 22 Dixitque his qui erant super vestes: Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes. 23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal: Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. 24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. 25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis: Ingredimini, et percutite eos: nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces: et ierunt in civitatem templi Baal, 26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt, 27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc. 28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël: 29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan. 30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. 31 Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo: non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël. 32 In diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël: percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël, 33 a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan. 34 Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? 35 Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria: et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. 36 Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.
2 Kings 10 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Jehoahaz
Jehu's son, who reigned seventeen years in Samaria, did evil, was delivered continually into the hands of Hazael and Ben-hadad, and sought the LORD's favor.
Cited in the guide: 2 Kings 10:35; 2 Kings 13:1; 2 Kings 13:4
Jehonadab son of Rechab
Son of Rechab whom Jehu met on the road to Samaria, took into his chariot to see his zeal for the LORD, and had with him at the temple of Baal. The Rechabites kept his command…
Cited in the guide: 2 Kings 10:15; 2 Kings 10:23; Jeremiah 35:6
Rechab
Named as the father of Jonadab, from whom the Rechabites descended.
Cited in the guide: 2 Kings 10:15; 2 Kings 10:23; 1 Chronicles 2:55
Cross references (33)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Judges 8:30; 1 Kings 13:32; 1 Kings 16:24; 1 Kings 16:28; 2 Kings 5:3
- 2 2 Kings 5:6
- 3 2 Samuel 2:12–17; 1 Samuel 11:15; 1 Samuel 10:24; 2 Samuel 2:8–9; John 18:36
- 4 2 Kings 9:24; 2 Kings 9:27; Isaiah 27:4; Jeremiah 49:19; Nahum 1:6
- 5 1 Kings 20:4; 1 Kings 20:32; Joshua 9:11; Joshua 9:8; 2 Kings 18:14
- 6 Revelation 2:20–23; Numbers 25:4; 2 Kings 9:32; 1 Kings 21:8–11; Matthew 12:30
- 7 1 Kings 21:21; 2 Kings 11:1; 2 Chronicles 21:4; Judges 9:5–57; 2 Kings 10:9
- 8 1 Kings 21:14; Mark 6:28; 2 Samuel 11:18–21; Deuteronomy 21:23
- 9 2 Kings 9:14–24; Hosea 1:4; Isaiah 5:3; 1 Samuel 12:3
- 10 1 Kings 21:29; 1 Kings 21:19; 2 Kings 9:7–10; 1 Samuel 3:19; 2 Kings 9:36
- 11 Job 18:19; Psalm 109:13; 1 Kings 16:11; 1 Kings 21:22; 1 Kings 22:6
- 13 2 Kings 8:29; 2 Kings 8:24; 2 Chronicles 21:17; 2 Kings 9:21–27; 2 Chronicles 22:1–10
- 14 2 Kings 8:18; 2 Chronicles 22:10; 1 Kings 20:18; 2 Kings 10:10–11; 2 Chronicles 22:8
- 15 Jeremiah 35:14–19; Ezekiel 17:18; Ezra 10:19; 1 Chronicles 2:55; Galatians 4:12
- 16 1 Kings 19:10; 2 Kings 10:31; Matthew 6:5; Proverbs 27:2; 1 Kings 19:14
- 17 2 Kings 9:8; 2 Chronicles 22:8; 2 Kings 10:10–11; 1 Kings 21:21; Psalm 109:8–9
- 18 1 Kings 16:31–32; 1 Kings 18:19; 2 Kings 3:2; 1 Kings 18:22; Job 13:7
- 19 1 Kings 22:6; 1 Kings 18:19; 1 Thessalonians 2:3; Job 13:7; 2 Corinthians 12:16–18
- 20 Joel 1:14; Exodus 32:5; 1 Kings 21:12; 1 Kings 18:19–20
- 21 1 Kings 16:32; Joel 3:11–14; Judges 16:27; Joel 3:2; Revelation 16:16
- 22 Matthew 22:11–12; Exodus 28:2
- 23 Matthew 13:30; Matthew 25:32–33; Matthew 13:41
- 24 1 Kings 20:30–42
- 25 Revelation 16:6–7; Ezekiel 22:21–22; 1 Kings 18:40; Deuteronomy 13:6–11; Ezekiel 9:5–7
- 26 1 Kings 14:23; 2 Kings 3:2; 2 Samuel 5:21; 2 Kings 19:18
- 27 Ezra 6:11; Daniel 3:29; Daniel 2:5; 1 Kings 16:32; Deuteronomy 7:25
- 29 1 Kings 12:28–30; 1 Kings 14:16; 1 Kings 13:33–34; Hosea 13:2; Hosea 10:5
- 30 2 Kings 10:35; 2 Kings 13:1; 2 Kings 13:10; 2 Kings 14:23; 1 Samuel 15:18–24
- 31 Proverbs 4:23; 2 Kings 10:29; Psalm 78:10; Hebrews 2:1; 1 Kings 14:16
- 32 2 Kings 8:12; 1 Kings 19:17; 2 Kings 13:25; 2 Kings 13:22; 2 Kings 14:25
- 33 Amos 1:3–4; Deuteronomy 2:36; Numbers 32:33–42; Deuteronomy 3:12–17; Joshua 13:9–12
- 34 1 Kings 14:29; 2 Kings 12:19; 1 Kings 14:19; 1 Kings 11:41; 2 Kings 13:8
- 35 1 Kings 1:21; 1 Kings 2:10; 2 Kings 13:1; 1 Kings 14:20; 2 Kings 13:7–8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences