Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 12 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. 3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas: lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. 4 Non facietis ita Domino Deo vestro: 5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: 6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. 7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur: 9 neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino. 12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. 13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: 14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi. 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes: 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: 18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam. 19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua: 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: 24 sed super terram fundes quasi aquam, 25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. 26 Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus: 27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris. 28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: 30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. 31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni. 32 Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (32)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Kings 8:40; Job 7:1; Psalm 104:33; Deuteronomy 4:9–10; Deuteronomy 4:5
  2. 2 Deuteronomy 7:5; 2 Kings 16:4; Numbers 33:51–52; Exodus 34:12–17; 2 Kings 17:10–11
  3. 3 Judges 2:2; Numbers 33:52; Zechariah 13:2; Psalm 16:4; Exodus 23:13
  4. 4 Leviticus 20:23; Deuteronomy 20:18; Deuteronomy 12:30–31; Deuteronomy 16:21–22
  5. 5 Deuteronomy 12:11; 2 Chronicles 7:12; Deuteronomy 26:2; Deuteronomy 16:2; 1 Kings 8:29
  6. 6 Deuteronomy 15:19–20; Leviticus 17:3–9; Ezekiel 20:40; Luke 18:12; Numbers 18:15–17
  7. 7 Deuteronomy 12:18; Leviticus 23:40; Deuteronomy 14:26; Deuteronomy 12:12; Philippians 4:4
  8. 8 Judges 21:25; Judges 17:6; Proverbs 21:2; Acts 7:42; Numbers 15:39
  9. 9 1 Kings 8:56; Psalm 95:11; Deuteronomy 25:19; Hebrews 4:8–9; Micah 2:10
  10. 10 Ezekiel 34:28; Jeremiah 33:11; Deuteronomy 3:27; Deuteronomy 4:22; Deuteronomy 11:31
  11. 11 Deuteronomy 15:20; Deuteronomy 12:5; Deuteronomy 16:2–8; Deuteronomy 18:6; Deuteronomy 17:8
  12. 12 Deuteronomy 12:7; Deuteronomy 26:12; Deuteronomy 10:9; Deuteronomy 14:29; Deuteronomy 12:19
  13. 13 Leviticus 17:2–5; 2 Chronicles 15:17; 1 Kings 15:34; Deuteronomy 12:6; 1 Kings 12:28–32
  14. 14 Deuteronomy 12:5; 2 Corinthians 5:19; Deuteronomy 12:11; Psalm 5:7; Psalm 9:11
  15. 15 Deuteronomy 14:5; Deuteronomy 12:20–23; Deuteronomy 15:22–23; Deuteronomy 14:26; Leviticus 17:3–5
  16. 16 Genesis 9:4; Deuteronomy 15:23; Acts 15:29; Deuteronomy 12:23–24; 1 Timothy 4:4
  17. 17 Deuteronomy 26:14; Deuteronomy 14:22–29; Deuteronomy 12:6; Deuteronomy 12:11; Leviticus 27:30–32
  18. 18 Deuteronomy 12:7; Deuteronomy 14:23; Deuteronomy 12:5; 1 Corinthians 10:31; Acts 2:46
  19. 19 2 Chronicles 31:4–21; Nehemiah 10:34–39; 2 Chronicles 11:13–14; 1 Corinthians 9:10–14; Deuteronomy 14:27–29
  20. 20 Deuteronomy 19:8; Deuteronomy 11:24; Exodus 34:24; Genesis 28:14; 1 Chronicles 4:10
  21. 21 Deuteronomy 12:5; Ezra 6:12; Deuteronomy 16:11; Exodus 20:24; Deuteronomy 26:2
  22. 22 Deuteronomy 12:15–16
  23. 23 Leviticus 17:11; Genesis 9:4; Leviticus 17:13–14; Leviticus 3:16–17; Deuteronomy 12:16
  24. 24 Deuteronomy 12:16; Deuteronomy 15:23
  25. 25 Isaiah 3:10; Exodus 15:26; 1 Kings 11:38; Deuteronomy 4:40; Deuteronomy 13:18
  26. 26 Numbers 18:19; Numbers 5:9–10; Deuteronomy 12:17–18; Deuteronomy 12:11; Genesis 28:20
  27. 27 Leviticus 1:13; Leviticus 1:9; Leviticus 17:11; Leviticus 1:5; Leviticus 4:30
  28. 28 John 15:10; John 15:14; Deuteronomy 12:25; Deuteronomy 4:40; Nehemiah 1:5
  29. 29 Joshua 23:4; Deuteronomy 19:1; Deuteronomy 9:3; Psalm 78:55; Exodus 23:23
  30. 30 Ezekiel 20:32; Jeremiah 10:2; Deuteronomy 7:16; Psalm 106:34–38; Ezekiel 20:28
  31. 31 Jeremiah 32:35; Deuteronomy 18:9–10; 2 Kings 17:15–17; Jeremiah 7:31; 2 Kings 21:2
  32. 32 Deuteronomy 4:2; Revelation 22:18–19; Joshua 1:7; Proverbs 30:6; Deuteronomy 13:18

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 12:13 Basil of Caesarea, On the Holy Spirit (Chapters XXV–XXVI)

    This is the special and peculiar place of true worship; for it is said "Take heed to thyself that thou offer not thy burnt offerings in every place...but in the place the Lord thy God shall choose." Now what is a spiritual burnt offering?

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 8 (1895)