Skip to the text

Job · Clementine Vulgate

Job 21 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? 8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum? 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix: 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur: 25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis: 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]

Cross references (33)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 2 Hebrews 2:1; Job 15:11; Isaiah 55:2; Job 13:3–4; Job 33:31–33
  2. 3 Job 17:2; Job 16:10; Job 16:20; Job 13:13; Job 12:4–5
  3. 4 Psalm 142:2–3; Psalm 42:11; Psalm 102:1; Psalm 22:1–3; Job 10:1–2
  4. 5 Job 40:4; Job 29:9; Judges 18:19; Proverbs 30:32; Job 19:20–21
  5. 6 Habakkuk 3:16; Psalm 119:120; Psalm 77:3; Lamentations 3:19–20; Psalm 88:15
  6. 7 Psalm 73:3–12; Job 12:6; Psalm 37:35; Jeremiah 12:1–3; Habakkuk 1:13
  7. 8 Proverbs 17:6; Psalm 17:14; Job 20:28; Job 20:10; Job 18:19
  8. 9 Psalm 73:5; Job 9:34; Job 18:11; Psalm 73:19; Isaiah 57:19–21
  9. 10 Exodus 23:26; Ecclesiastes 9:1–2; Deuteronomy 28:11; Luke 12:16–21; Deuteronomy 7:13–14
  10. 11 Psalm 127:3–5; Psalm 107:41
  11. 12 Amos 6:4–6; Genesis 4:21; Isaiah 5:12; Genesis 31:27; Isaiah 22:13
  12. 13 Job 36:11; Psalm 73:4; Luke 12:19–20; Matthew 24:38–39; Luke 17:28–29
  13. 14 Job 22:17; Romans 8:7; Psalm 10:4; 2 Thessalonians 2:10–12; John 15:23–24
  14. 15 Exodus 5:2; Job 34:9; Malachi 1:13–14; Psalm 12:4; Isaiah 30:11
  15. 16 Job 22:18; Psalm 1:1; Proverbs 1:10; Psalm 52:5–7; Psalm 49:6–7
  16. 17 Job 18:5–6; Proverbs 20:20; Proverbs 13:9; Proverbs 24:20; Job 18:18
  17. 18 Psalm 1:4; Psalm 83:13; Job 13:25; Psalm 35:5; Isaiah 17:13
  18. 19 Exodus 20:5; Ezekiel 18:19–20; Jeremiah 31:29; Isaiah 53:4–6; Ezekiel 18:2
  19. 20 Isaiah 51:17; Revelation 14:10; Psalm 75:8; Job 27:19; Jeremiah 25:15–16
  20. 21 Job 14:5; Ecclesiastes 2:18–19; Psalm 102:24; Psalm 55:23; Luke 16:27–28
  21. 22 Romans 11:34; 1 Corinthians 2:16; Isaiah 40:13–14; Ecclesiastes 5:8; Job 40:2
  22. 23 Psalm 49:17; Luke 12:19–21; Job 20:22–23; Psalm 73:4–5
  23. 24 Proverbs 3:8; Psalm 17:10; Job 15:27
  24. 25 Ezekiel 4:16–17; Job 7:11; Job 20:23; 1 Kings 17:12; 2 Samuel 17:8
  25. 26 Isaiah 14:11; Ecclesiastes 9:2; Job 20:11; Job 3:18–19; Job 24:20
  26. 27 Luke 5:22; Psalm 119:86; 1 Peter 2:19; Job 42:7; Job 8:3–6
  27. 28 Job 8:22; Job 20:7; Psalm 52:5–6; Habakkuk 2:9–11; Numbers 16:26–34
  28. 29 Psalm 129:8
  29. 30 Proverbs 16:4; 2 Peter 2:9–17; 2 Peter 3:7; Job 20:28; Romans 2:5
  30. 31 Deuteronomy 7:10; Galatians 2:11; Romans 12:19; Jeremiah 2:33–35; James 2:13
  31. 32 Luke 16:22; Psalm 49:14; Ezekiel 32:21–32
  32. 33 Hebrews 9:27; Job 30:23; Job 24:24; Ecclesiastes 12:7; Job 17:16
  33. 34 Job 16:2; Job 32:3; Job 13:4; Job 42:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences