Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 29 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ. 2 Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. 4 Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem. 5 Dixitque ad eos: Audite me, Levitæ, et sanctificamini: mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6 Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et præbuerunt dorsum. 7 Clauserunt ostia quæ erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël. 8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. 9 En corruerunt patres nostri gladiis: filii nostri, et filiæ nostræ, et conjuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus. 10 Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ. 11 Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum. 12 Surrexerunt ergo Levitæ: Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariæ de filiis Caath: porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. 13 At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias: 14 necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei: sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel. 15 Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16 Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt. 18 Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, 19 cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. 20 Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: 21 obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22 Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare: mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. 23 Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos: 24 et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis: pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato. 25 Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetæ: siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus. 26 Steteruntque Levitæ tenentes organa David, et sacerdotes tubas. 27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quæ David rex Israël præparaverat, concrepare. 28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum. 29 Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. 30 Præcepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis: qui laudaverunt eum magna lætitia, et incurvato genu adoraverunt. 31 Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota. 32 Porro numerus holocaustorum quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. 33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia. 34 Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes. 35 Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini. 36 Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Abdi

    Father of Kish the Merarite

    Named as the father of Kish the Merarite.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Abi

    Mother of Hezekiah

    Daughter of Zechariah and mother of King Hezekiah of Judah.

    Citado en la guía: 2 Kings 18:2; 2 Chronicles 29:1

  • Amasai

    Father of Mahath

    Named as the father of Mahath the Kohathite.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Azariah

    Father of Joel the Kohathite

    Named as the father of Joel the Kohathite.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Azariah

    Merarite who cleansed the temple

    Son of Jehallelel, a Merarite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Eden

    Gershonite who cleansed the temple

    Son of Joah, a Gershonite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Hezekiah

    King of Judah

    A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.

    Citado en la guía: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10

  • Jehallelel

    Father of Azariah the Merarite

    Named as the father of Azariah the Merarite.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Jehiel

    Hemanite who cleansed the temple

    One of two Hemanite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:14

  • Jeuel

    Elizaphanite who cleansed the temple

    One of two Elizaphanite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:13

  • Joah

    Gershonite who cleansed the temple

    Son of Zimmah, a Gershonite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Joel

    Kohathite who cleansed the temple

    Son of Azariah, a Kohathite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Kish

    Merarite who cleansed the temple

    Son of Abdi, a Merarite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Mahath

    Kohathite who cleansed the temple

    Son of Amasai, a Kohathite Levite who set to work cleansing the house of the LORD under Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

  • Mattaniah

    Asaphite who cleansed the temple

    One of two Asaphite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:13

  • Shemaiah

    Jeduthunite who cleansed the temple

    One of two Jeduthunite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:14

  • Shimei

    Hemanite who cleansed the temple

    One of two Hemanite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:14

  • Shimri

    Elizaphanite who cleansed the temple

    One of two Elizaphanite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:13

  • Uzziel

    Jeduthunite who cleansed the temple

    One of two Jeduthunite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:14

  • Zechariah

    Asaphite who cleansed the temple

    One of two Asaphite Levites who set to work cleansing the house of the LORD.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:13

  • Zechariah

    Father of Abi

    Named as the father of Abi, the mother of King Hezekiah.

    Citado en la guía: 2 Kings 18:2; 2 Chronicles 29:1

  • Zimmah

    Father of Joah the Gershonite

    Named as the father of Joah the Gershonite.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 29:12

Referencias cruzadas (35)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Reyes 18:1–3; 1 Crónicas 3:13; 2 Crónicas 26:5; Isaías 1:1; Isaías 8:2
  2. 2 2 Crónicas 28:1; 2 Crónicas 34:2
  3. 3 2 Crónicas 28:24; 2 Crónicas 29:7; Mateo 6:33; 2 Reyes 16:14–18; 2 Crónicas 34:3
  4. 4 Nehemías 3:29; 2 Crónicas 32:6; Jeremías 19:2
  5. 5 2 Crónicas 35:6; 1 Corintios 3:16–17; Ezequiel 8:9–18; 2 Crónicas 34:3–8; 1 Crónicas 15:12
  6. 6 Ezequiel 8:16; Jeremías 2:27; Nehemías 9:32; Lamentaciones 5:7; 2 Crónicas 28:2–4
  7. 7 2 Crónicas 28:24; Levítico 24:2–8; 2 Crónicas 29:3; 2 Reyes 16:17–18; Malaquías 1:10
  8. 8 Jeremías 25:9; Jeremías 25:18; 2 Crónicas 24:18; Jeremías 19:8; Jeremías 29:18
  9. 9 2 Crónicas 28:17; 2 Crónicas 28:5–8; Lamentaciones 5:7; Levítico 26:17
  10. 10 Jeremías 50:5; 2 Crónicas 23:16; Esdras 10:3; Nehemías 9:38–10:39; 2 Crónicas 15:12–13
  11. 11 Deuteronomio 10:8; Números 8:6–14; Números 3:6–9; Números 18:2–7; Números 16:35–40
  12. 12 1 Crónicas 6:44; Números 3:19–20; Números 3:17; 1 Crónicas 6:16–21; Números 4:2–20
  13. 13 1 Crónicas 6:39; 1 Crónicas 15:8; 1 Crónicas 25:2; 1 Crónicas 15:17; Levítico 10:4
  14. 14 1 Crónicas 6:33; 1 Crónicas 15:19; 1 Crónicas 25:1; 1 Crónicas 25:6; 1 Crónicas 25:3
  15. 15 1 Crónicas 23:28; 2 Crónicas 30:12; 2 Crónicas 29:5
  16. 16 2 Crónicas 15:16; 1 Reyes 6:19–20; Éxodo 26:33–34; Hebreos 9:23–24; 2 Crónicas 5:7
  17. 17 2 Crónicas 29:7; 1 Crónicas 28:11; 1 Reyes 6:3; Éxodo 12:2–8; 2 Crónicas 3:4
  18. 18 2 Crónicas 13:11; 2 Crónicas 4:7–8; 2 Crónicas 4:1
  19. 19 2 Crónicas 28:24
  20. 20 Éxodo 24:4; Josué 6:12; Génesis 22:3; Jeremías 25:4
  21. 21 Levítico 4:3–14; Ezequiel 45:23; Job 42:8; Números 23:14; Números 23:1
  22. 22 Levítico 4:18; Levítico 8:19; Levítico 8:24; Levítico 1:5; Levítico 4:7
  23. 23 Levítico 4:15; Levítico 4:24; Levítico 1:4
  24. 24 Levítico 14:20; Daniel 9:24; Levítico 6:30; Ezequiel 45:15; Ezequiel 45:17
  25. 25 2 Crónicas 8:14; 1 Crónicas 23:5; 1 Crónicas 16:4–5; 1 Crónicas 9:33; 2 Crónicas 35:15
  26. 26 1 Crónicas 23:5; 1 Crónicas 15:24; Amós 6:5; Salmo 98:5–6; Salmo 81:3
  27. 27 2 Crónicas 23:18; 2 Crónicas 20:21; Salmo 137:3–4; 2 Crónicas 7:3; Salmo 136:1
  28. 28 Apocalipsis 5:8–14; Salmo 89:15; Salmo 68:24–26
  29. 29 2 Crónicas 20:18; 1 Crónicas 29:20; Romanos 14:11; Filipenses 2:10–11; Salmo 72:11
  30. 30 Filipenses 4:4; Salmo 95:1–2; Salmos 32:11–33:1; 1 Crónicas 16:7–36; Salmo 149:2
  31. 31 2 Crónicas 13:9; Éxodo 35:22; Levítico 1:1–3; Levítico 23:38; Levítico 7:12
  32. 32 1 Reyes 3:4; 1 Crónicas 29:21; Esdras 6:17; 1 Reyes 8:63
  33. 34 2 Crónicas 35:11; 2 Crónicas 30:3; 2 Crónicas 29:5; Números 18:6–7; Salmo 26:6
  34. 35 Éxodo 29:13; Números 15:5–10; 1 Crónicas 16:37–42; Levítico 23:13; Génesis 35:14
  35. 36 1 Tesalonicenses 3:8–9; Salmo 10:17; 1 Crónicas 29:9; Esdras 6:22; Hechos 2:41

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias