Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 17 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. 5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. 6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: 13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. 20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: 35 duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. 36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Lot's wife

    Lot's wife; pillar of salt

    Lot's unnamed wife, led out of Sodom with her husband and two daughters, who looked back and became a pillar of salt.

    Citado en la guía: Genesis 19:26; Luke 17:32

Referencias cruzadas (34)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 18:7; Romanos 14:13; 1 Corintios 11:19; Romanos 16:17; 1 Corintios 8:13
  2. 2 Marcos 9:42; Mateo 18:14; Mateo 18:3–6; Mateo 18:10; 1 Corintios 8:11–12
  3. 3 Levítico 19:17; Mateo 18:15–17; Mateo 18:21; Proverbios 9:8; 2 Crónicas 19:6–7
  4. 4 Colosenses 3:12–13; Mateo 18:21–22; Romanos 12:20; Mateo 6:14–15; Mateo 6:12
  5. 5 Marcos 9:24; Hebreos 12:2; Filipenses 4:13; 2 Corintios 12:8–10; 2 Tesalonicenses 1:3
  6. 6 Mateo 17:20; Marcos 9:23; Mateo 21:21; Mateo 13:31–32; Lucas 13:19
  7. 8 Lucas 12:37; Génesis 43:16
  8. 10 1 Corintios 9:16–17; Job 22:2–3; 1 Pedro 5:5–6; 1 Corintios 15:9–10; Job 35:6–7
  9. 11 Lucas 9:51–52; Juan 4:3–4
  10. 12 Levítico 13:45–46; Lucas 5:12; 2 Reyes 7:3; Lucas 18:13; 2 Crónicas 26:20–21
  11. 13 Mateo 9:27; Mateo 15:22; Mateo 20:30–31; Lucas 18:38–39; Marcos 9:22
  12. 14 Levítico 13:1–46; Lucas 5:14; 2 Reyes 5:14; Mateo 3:15; Juan 11:10
  13. 15 Salmo 30:11–12; Salmo 103:1–4; Isaías 38:19–22; Salmo 118:18–19; Lucas 17:17–18
  14. 16 Hechos 8:5–25; Mateo 10:5; Apocalipsis 19:10; Lucas 10:32–35; Apocalipsis 19:4–5
  15. 17 Romanos 1:21; Salmo 106:13; Génesis 3:9; Juan 8:7–10
  16. 18 Salmo 50:23; Mateo 15:24–28; Salmo 106:13; Mateo 8:12; Isaías 42:12
  17. 19 Marcos 5:34; Mateo 9:22; Marcos 10:52; Lucas 7:50; Lucas 8:48
  18. 20 Juan 18:36; Lucas 19:11; Lucas 16:16; Daniel 2:44; Zacarías 4:6
  19. 21 Mateo 12:28; Romanos 14:17; Marcos 13:21; Lucas 10:9–11; Colosenses 1:27
  20. 22 Lucas 5:35; Mateo 9:15; Juan 13:33; Juan 8:21–24; Marcos 2:20
  21. 23 Lucas 21:8; Mateo 24:23–26; Lucas 17:21; Marcos 13:21–23
  22. 24 Mateo 24:27; Malaquías 4:1–2; Mateo 24:30; Zacarías 9:14; Malaquías 3:1–2
  23. 25 Mateo 16:21; Lucas 9:22; Marcos 8:31; Mateo 21:42; Lucas 24:25–26
  24. 26 Mateo 24:37–39; Lucas 17:24; Génesis 7:7–23; Lucas 17:22; 1 Pedro 3:19–20
  25. 27 Lucas 12:19–20; 1 Tesalonicenses 5:1–3; Lucas 16:19–23; Isaías 22:12–14; Job 21:9–13
  26. 28 Ezequiel 16:49–50; Génesis 18:20–21; Santiago 5:1–5; Génesis 13:13; Génesis 19:1–28
  27. 29 Apocalipsis 11:8; Sofonías 2:9; Jeremías 50:40; Judas 7; 2 Pedro 2:6
  28. 30 2 Tesalonicenses 1:7; 1 Corintios 1:7; Apocalipsis 1:7; 1 Pedro 1:7; Lucas 21:34–36
  29. 31 Jeremías 45:5; Mateo 16:26; Lucas 21:21; Marcos 13:14–16; Filipenses 3:7–8
  30. 32 Hebreos 10:38–39; Génesis 19:26; 2 Pedro 2:18–22; 1 Corintios 10:6–12; Génesis 19:17
  31. 33 Marcos 8:35–37; Mateo 10:39; Juan 12:25; Lucas 9:24–25; Mateo 16:25
  32. 34 Mateo 24:40–41; 2 Pedro 2:9; Malaquías 3:16–18; 1 Tesalonicenses 4:16–17; Salmo 28:3
  33. 35 Mateo 24:41; Éxodo 11:5; Jueces 16:21
  34. 37 Mateo 24:28; Job 39:29–30; Zacarías 13:8–9; Apocalipsis 19:17–18; Amós 9:1–4

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 17:3 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXIV)

    The Holy Gospel which we heard just now as it was being read, has admonished touching the remission of sins. And on this subject must ye be admonished now by my discourse.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 17:5 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book III, Chapter XIII)

    … shall those things be which thou hast prepared?" and similar to this, that of the rich man, who was clothed in purple and who fared sumptuously, and the indigent Lazarus; also the answer which He gave to His disciples when they said, "Increase our faith;" also His conversation with Zaccheus the publican; also about the Pharisee and the publican, who …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 17:29–32 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book III, Chapters 35–36)

    In that day, he which shall be upon the house-top, and his stuff in the house, let him not come down to take it away; and he that is in the field, let him likewise not return back. Remember Lot's wife." Is it when our Lord shall have been revealed that men are to give heed to these sayings, and …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 17:10 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily III)

    For in the same way, we too, when we have servants, do then most approve them when, after having performed all their service with good will, they do not think they have done anything great.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 17:5 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture V)

    But if thou thinkest that thou really art faithful, but hast not yet the fulness of faith, thou too hast need to say like the Apostles, Lord, increase our faith: for some part thou hast of thyself, but the greater part thou receivest from Him.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)