Saltar al texto

Isaías · Vulgata Clementina

Isaías 24 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

1 [Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. 2 Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. 3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. 4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. 5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. 6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. 7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; 8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ. 9 Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. 10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. 11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ. 12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. 13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.] 14 [Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. 15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. 16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. 17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. 18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. 19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. 21 Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; 22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. 23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]

Referencias cruzadas (23)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Nahúm 2:10; Isaías 2:19; Isaías 24:20; Isaías 42:15; Isaías 6:11–12
  2. 2 Oseas 4:9; Ezequiel 7:12–13; Lamentaciones 5:12–14; Jeremías 42:18; Isaías 5:15
  3. 3 Isaías 24:1; Isaías 6:11; Isaías 21:17; Miqueas 4:4; Ezequiel 36:4
  4. 4 Oseas 4:3; Isaías 2:11–12; Isaías 33:9; Isaías 3:26; Isaías 28:1
  5. 5 Hebreos 13:20; Romanos 8:20–21; Hebreos 9:1; Daniel 7:25; Ezequiel 20:13
  6. 6 Malaquías 4:1; Mateo 7:14; Zacarías 5:3–4; Ezequiel 5:3; Romanos 9:27
  7. 7 Isaías 16:10; Joel 1:10–12; Isaías 16:8; Oseas 9:1–2; Isaías 32:9–13
  8. 8 Oseas 2:11; Ezequiel 26:13; Apocalipsis 18:22; Jeremías 7:34; Jeremías 25:10
  9. 9 Isaías 5:22; Eclesiastés 9:7; Amós 8:3; Isaías 5:11–12; Amós 6:5–7
  10. 10 Apocalipsis 18:2; Apocalipsis 17:5–6; Jeremías 39:8; Jeremías 39:4; Isaías 34:11
  11. 11 Oseas 7:14; Isaías 16:10; Isaías 9:19; Isaías 8:22; Mateo 22:11–13
  12. 12 Jeremías 9:11; Lamentaciones 5:18; Isaías 32:14; Miqueas 1:9; Lamentaciones 1:1
  13. 13 Isaías 1:9; Mateo 24:22; Apocalipsis 3:4; Isaías 6:13; Ezequiel 9:4–6
  14. 14 Jeremías 31:12; Jeremías 33:11; Isaías 26:1; Isaías 12:1–6; Isaías 52:7–9
  15. 15 Malaquías 1:11; Isaías 49:1; Isaías 60:9; Isaías 42:4; Isaías 42:10
  16. 16 Isaías 21:2; Isaías 33:1; Jeremías 5:11; Jeremías 3:20; Salmo 22:27–31
  17. 17 Jeremías 48:43–44; Levítico 26:21–22; Ezequiel 14:21; 1 Reyes 19:17; Jeremías 8:3
  18. 18 Salmo 18:7; Génesis 7:11; Josué 10:10–11; Amós 5:19; Job 20:24
  19. 19 Isaías 34:4–10; Isaías 24:1–5; Nahúm 1:5; Deuteronomio 11:6; Apocalipsis 20:11
  20. 20 Isaías 19:14; Daniel 11:19; Isaías 29:9; Oseas 4:1–5; Amós 8:14
  21. 21 Salmo 76:12; Zacarías 14:12–19; Isaías 34:2–17; Salmo 149:6–9; Apocalipsis 19:18–21
  22. 22 Zacarías 9:11; Isaías 42:22; Jeremías 38:6–13; Ezequiel 38:8; Josué 10:16–17
  23. 23 Isaías 60:19; Isaías 13:10; Apocalipsis 21:23; Apocalipsis 22:5; Hebreos 12:22

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias