1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. 2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, 8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: 16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi, 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, 22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, 24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. 25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt. 30 Dixitque Moyses ad filios Israël: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda, 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære, 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, 34 dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
Éxodo 35 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Aaron
Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.
Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10
Ahisamach
The father of Oholiab, the Danite who helped Bezalel craft the tabernacle.
Citado en la guía: Exodus 31:6; Exodus 35:34; Exodus 38:23
Bezalel
The craftsman of Judah, son of Uri son of Hur, whom the LORD called by name and filled with the Spirit of God and with skill to design and make the tabernacle and everything in it.
Citado en la guía: Exodus 31:2; Exodus 35:30–31; Exodus 36:1–2
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Oholiab
The craftsman of Dan, son of Ahisamach, whom the LORD appointed as Bezalel's assistant and gifted as an engraver, designer and embroiderer for the tabernacle.
Citado en la guía: Exodus 31:6; Exodus 35:34; Exodus 36:1
Uri
The son of Hur of the tribe of Judah and the father of Bezalel, the chief craftsman of the tabernacle.
Citado en la guía: Exodus 31:2; Exodus 35:30; Exodus 38:22
Referencias cruzadas (31)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Éxodo 34:32; Éxodo 25:1–40; Santiago 1:22; Éxodo 31:1–11; Romanos 2:13
- 2 Levítico 23:3; Lucas 13:14–15; Números 15:32–36; Éxodo 34:21; Éxodo 20:9–10
- 3 Éxodo 16:23; Éxodo 12:16; Números 15:32–36; Isaías 58:13
- 4 Éxodo 25:1–2
- 5 2 Corintios 9:7; Salmo 110:3; Éxodo 25:2–7; 2 Corintios 8:11–12; Jueces 5:9
- 6 Éxodo 26:1; Éxodo 28:33; Éxodo 26:36; Éxodo 28:5–6; Éxodo 26:31
- 8 Éxodo 27:20; Éxodo 25:1–40; Éxodo 30:28; Éxodo 30:23
- 9 Éxodo 28:9; Éxodo 28:17–21; Éxodo 25:5; Éxodo 39:6–14
- 10 Éxodo 31:1–6
- 11 Éxodo 26:1–37; Éxodo 31:7–9; Éxodo 36:8–34
- 12 Éxodo 25:10–22; Éxodo 26:31–33; Éxodo 26:7; Éxodo 37:1–9; Éxodo 36:35–36
- 13 Éxodo 25:23–30; Levítico 24:5–6; Éxodo 37:10–16
- 14 Éxodo 25:31–39; Éxodo 37:17–24; Mateo 5:14–15; Salmo 148:3
- 15 Éxodo 30:1–10; Éxodo 26:36–37; Éxodo 36:37–38; Éxodo 30:22–38; Salmo 141:2
- 16 Éxodo 27:1–8; Éxodo 30:18–21; Éxodo 38:1–8
- 17 2 Samuel 7:2; Éxodo 38:9–20; Éxodo 27:9–19
- 18 Éxodo 27:19
- 19 Éxodo 31:10; Éxodo 28:1–43; Números 4:5–15; Éxodo 39:1–31; Éxodo 39:41
- 21 Éxodo 25:2; 1 Crónicas 29:14; Éxodo 35:26; Éxodo 35:29; Éxodo 35:5
- 22 Nehemías 7:70–72; Mateo 2:11; Esdras 2:68–69; 1 Crónicas 29:6–7; Números 31:50
- 23 1 Crónicas 29:8; Éxodo 25:2–7; Éxodo 35:6–10
- 24 2 Corintios 8:12
- 25 Proverbios 14:1; Lucas 8:2–3; Romanos 16:12; Hechos 9:39; Romanos 16:6
- 26 Éxodo 35:21; Éxodo 36:8; Éxodo 35:29
- 27 1 Crónicas 29:6; Esdras 2:68; Éxodo 35:9
- 28 Éxodo 30:23–38; Éxodo 35:8
- 29 2 Corintios 9:7; Éxodo 35:4; Éxodo 35:21–22; 1 Crónicas 29:3; Deuteronomio 4:2
- 30 Éxodo 31:1–6; Santiago 1:17; 1 Corintios 12:4; 1 Corintios 3:10; Isaías 28:26
- 31 Santiago 1:17; Isaías 61:1–3; Isaías 11:2–5; 2 Crónicas 2:14; Isaías 28:26
- 34 2 Crónicas 2:14; Éxodo 31:6; 1 Corintios 12:7; 1 Corintios 1:5–7; Esdras 7:27
- 35 Éxodo 35:31; 1 Reyes 7:14; Isaías 28:26; Éxodo 31:3; Éxodo 31:6
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias