1 Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem. 2 Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum: 3 et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic. 4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge: 5 et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum. 6 Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra. 7 Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in Babylonem, 8 venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum. 9 Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. 10 Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam præcepto Chaldæorum qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis. 11 Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, 12 reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis. 13 Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath, 14 et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. 15 Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Juda. 16 Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.
Jeremías 40 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Baalis
King of the Ammonites who sent Ishmael son of Nethaniah to take the life of Gedaliah.
Citado en la guía: Jeremiah 40:14
Ephai
A Netophathite whose sons came to Gedaliah at Mizpah.
Citado en la guía: Jeremiah 40:8
Ishmael
Son of Nethaniah, the son of Elishama, a member of the royal family, who came with ten men and killed Gedaliah and those with him at Mizpah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; 2 Kings 25:25; Jeremiah 40:8
Jaazaniah
Called 'son of the Maacathite', one of the army commanders who came to Gedaliah at Mizpah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8
Johanan
Son of Kareah, one of the army commanders who came to Gedaliah at Mizpah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8; Jeremiah 41:11
Jonathan
One of the sons of Kareah who came to Gedaliah at Mizpah.
Citado en la guía: Jeremiah 40:8
Kareah
Named as the father of Johanan and Jonathan.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8; Jeremiah 41:11
Nethaniah
Son of Elishama and father of Ishmael, who killed Gedaliah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; 2 Kings 25:25; Jeremiah 40:8
Seraiah
Son of Tanhumeth the Netophathite, one of the army commanders who came to Gedaliah at Mizpah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8
Tanhumeth
Named as the father of Seraiah, a commander who came to Gedaliah.
Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Josué 18:25; Efesios 6:20; Hechos 12:6–7; Jeremías 31:15; Hechos 21:13
- 2 Deuteronomio 29:24–28; Jeremías 22:8–9; Lamentaciones 2:15–17; 2 Crónicas 7:20–22; 1 Reyes 9:8–9
- 3 Romanos 2:5; Daniel 9:11–12; Jeremías 50:7; Deuteronomio 29:25; Romanos 3:19
- 4 Jeremías 39:11–12; Génesis 20:15; Génesis 13:9
- 5 Jeremías 39:14; Jeremías 41:2; 2 Reyes 8:7–9; Jeremías 15:11; 2 Reyes 22:12
- 6 Jeremías 39:14; Jueces 20:1; 1 Samuel 7:5–6; Jueces 21:1; Josué 15:38
- 7 Jeremías 39:10; Jeremías 39:4; 2 Reyes 25:22–26; 2 Reyes 25:4; Ezequiel 33:24–29
- 8 Jeremías 42:1; Deuteronomio 3:14; 2 Samuel 10:8; 2 Samuel 23:28–29; Jeremías 42:8
- 9 Jeremías 27:11; 2 Reyes 25:24; Jeremías 38:17–20; 1 Samuel 20:16–17; Salmo 128:2
- 10 Jeremías 40:12; Isaías 16:9; Jeremías 35:19; Jeremías 48:32; Deuteronomio 1:38
- 11 Isaías 16:4; Génesis 36:8; Números 25:1; Ezequiel 35:5; Jeremías 24:9
- 12 Jeremías 43:5
- 13 Jeremías 42:1; Jeremías 40:8
- 14 Jeremías 41:10; 2 Samuel 10:1–6; Jeremías 25:21; 1 Samuel 11:1–3; Ezequiel 25:2–6
- 15 1 Samuel 26:8; 2 Samuel 21:17; Ezequiel 33:24–29; Jeremías 12:3–4; Jeremías 42:2
- 16 Mateo 10:16–17; Jeremías 41:2; Romanos 3:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias