1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Joakim, 3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis. 4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ. 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ. 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quæ ducit in eremum. 8 Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo. 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia. 10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha. 11 Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus. 12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, 13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit: 14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum qui erat cum magistro militiæ. 15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ. 16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas. 17 Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem, 18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant, tulerunt: 19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ: 20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum. 21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22 Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata. 23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. 24 Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli: 25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: 27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. 28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres: 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas: 30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Judæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quatuor millia sexcentæ. 31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. 32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone. 33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ. 34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.
Jeremías 52 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Evil-merodach
King of Babylon who, in the year he became king, released Jehoiachin from prison, spoke kindly to him, and set his throne above the other kings in Babylon.
Citado en la guía: 2 Kings 25:27; Jeremiah 52:31
Hamutal
Daughter of Jeremiah from Libnah, named as the mother of Jehoahaz and of Zedekiah, kings of Judah.
Citado en la guía: 2 Kings 23:31; 2 Kings 24:18; Jeremiah 52:1
Jeremiah
A man of Libnah named as the father of Hamutal, mother of King Zedekiah.
Citado en la guía: 2 Kings 23:31; 2 Kings 24:18; Jeremiah 52:1
Referencias cruzadas (32)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 2 Reyes 24:18; Josué 10:29; 2 Crónicas 36:11; Josué 15:42; 2 Reyes 8:22
- 2 1 Reyes 14:22; Ezequiel 21:25; Ezequiel 17:16–20; Jeremías 36:29–31; Jeremías 26:21–23
- 3 2 Crónicas 36:13; Isaías 3:4–5; Isaías 3:1; Proverbios 28:2; Isaías 19:4
- 4 Jeremías 39:1; Zacarías 8:19; Ezequiel 24:1–2; Jeremías 52:7; Jeremías 32:24
- 6 Isaías 3:1; Jeremías 39:2; Jeremías 38:9; 2 Reyes 25:3; Ezequiel 4:9–17
- 7 Jeremías 51:32; 2 Reyes 25:4; Jeremías 39:4–7; Deuteronomio 28:25; Levítico 26:17
- 8 Jeremías 34:21; Jeremías 38:23; Jeremías 21:7; Jeremías 32:4; Lamentaciones 4:19–20
- 9 Números 13:21; Jeremías 39:5; 2 Reyes 25:6; Josué 13:5; Números 34:11
- 10 Jeremías 22:30; 2 Reyes 25:7; Jeremías 52:24–27; 2 Reyes 25:18–21; Deuteronomio 28:34
- 11 Ezequiel 12:13; Jeremías 34:3–5
- 12 2 Reyes 25:8; Zacarías 8:19; Jeremías 52:29; Jeremías 39:9; 2 Reyes 24:12
- 13 Salmo 79:1; Miqueas 3:12; 2 Crónicas 36:19; 2 Reyes 25:9; Salmo 74:6–8
- 14 Nehemías 1:3; 2 Reyes 25:10
- 15 Jeremías 15:1–2; Zacarías 14:2
- 16 Jeremías 39:9–10; 2 Reyes 25:12; Jeremías 40:5–7; Ezequiel 33:24
- 17 Jeremías 27:19–22; 2 Crónicas 4:12–15; Jeremías 52:21–23; 1 Reyes 7:15–37; Lamentaciones 1:10
- 18 Números 4:14; Éxodo 27:3; 1 Reyes 7:45; 1 Reyes 7:40; 2 Crónicas 4:16
- 19 1 Reyes 7:49–50; Levítico 26:12; 2 Reyes 25:15; Apocalipsis 8:3–5; Números 16:46
- 20 1 Reyes 7:47; 2 Reyes 25:16; 2 Crónicas 4:18; 1 Crónicas 22:14
- 21 2 Reyes 25:17; 2 Crónicas 3:15–17; 1 Reyes 7:15–21
- 22 1 Reyes 7:16–17; 2 Crónicas 4:12–13; 2 Crónicas 3:15; 2 Reyes 25:17; Éxodo 28:14–22
- 23 1 Reyes 7:20
- 24 2 Reyes 25:18; 1 Crónicas 6:14; Jeremías 21:1; Jeremías 29:25; Jeremías 37:3
- 25 2 Reyes 25:19; Ester 1:14; Mateo 18:10
- 27 Ezequiel 33:28; Isaías 6:11–12; Miqueas 4:10; Isaías 32:13–14; Jeremías 25:9–11
- 28 2 Reyes 24:12–16; Daniel 1:1–3; 2 Reyes 24:2–3; 2 Crónicas 36:20
- 29 Jeremías 52:12; Génesis 12:5; Éxodo 1:5; 2 Crónicas 36:20; 2 Reyes 25:11
- 30 Jeremías 6:9; Jeremías 52:15
- 31 2 Reyes 25:27–30; Salmo 3:3; Génesis 40:13; Proverbios 21:1; Salmo 27:6
- 32 Proverbios 12:25; Daniel 2:37; Daniel 5:18–19; Jeremías 27:6–11
- 33 2 Samuel 9:7; 2 Samuel 9:13; Génesis 41:14; 1 Reyes 2:7; Génesis 41:42
- 34 2 Samuel 9:10; Mateo 6:11; Lucas 11:3
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias