1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni: 3 et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4 Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 5 sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. 6 Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem. 7 Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha: hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ. 8 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans 9 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judæo et fratre suo. 10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt. 11 Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas. 12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens: 13 Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens: 14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. 15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam: 16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ. 17 Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. 18 Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, 19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli: 20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. 21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22 Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.
Jeremiah 34 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (20)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Jeremiah 1:15; Daniel 2:37–38; Jeremiah 27:5–7; 2 Kings 25:1–9; Jeremiah 32:2
- 2 Jeremiah 21:10; Jeremiah 34:22; 2 Chronicles 36:11–12; Jeremiah 32:3; Jeremiah 22:1–2
- 3 Jeremiah 32:4; Jeremiah 21:7; 2 Kings 25:4–7; Jeremiah 39:4–7; Jeremiah 34:21
- 5 2 Chronicles 16:14; Jeremiah 22:18; 2 Chronicles 34:28; Daniel 2:46; Lamentations 4:20
- 6 1 Samuel 3:18; 1 Samuel 15:16–24; Acts 20:27; 1 Kings 22:14; Matthew 14:4
- 7 Joshua 10:3; Joshua 15:35; Jeremiah 4:5; 2 Kings 18:13–14; 2 Chronicles 11:5–10
- 8 Leviticus 25:10; Jeremiah 34:17; 2 Kings 11:17; 2 Kings 23:2–3; Leviticus 25:39–46
- 9 Jeremiah 34:10; Genesis 40:15; 1 Samuel 14:11; Deuteronomy 15:12; Jeremiah 27:7
- 10 Jeremiah 26:16; Jeremiah 26:10; Isaiah 29:13; Jeremiah 3:10–11; Jeremiah 36:12
- 11 2 Peter 2:20–22; Ecclesiastes 8:11; Matthew 12:43–45; Proverbs 26:11; Exodus 8:8
- 13 Joshua 24:17; Judges 6:8; Deuteronomy 5:2–3; Jeremiah 31:32; Deuteronomy 5:27
- 14 Deuteronomy 15:12; 1 Samuel 8:7–8; 2 Kings 17:13–14; 1 Kings 9:22; Romans 7:14–17
- 15 Jeremiah 34:8; 2 Kings 23:3; Jeremiah 7:10–11; Nehemiah 10:29; Psalm 76:11
- 16 Leviticus 19:12; Ezekiel 18:24; Jeremiah 34:11; Exodus 20:7; Ezekiel 3:20
- 17 Matthew 7:2; Jeremiah 29:18; Deuteronomy 28:25; Galatians 6:7; Esther 7:10
- 18 Genesis 15:10; Hosea 6:7; Deuteronomy 17:2; Joshua 23:16; Hosea 8:1
- 19 Jeremiah 34:10; Zephaniah 3:3–4; Ezekiel 22:27–31; Jeremiah 29:2; Micah 7:1–5
- 20 Jeremiah 7:33; Jeremiah 19:7; Jeremiah 16:4; Revelation 19:17–21; 1 Kings 16:4
- 21 Jeremiah 39:6; Jeremiah 52:24–27; Ezekiel 17:16; Jeremiah 52:10; 2 Kings 25:18–21
- 22 Jeremiah 9:11; Jeremiah 39:1–2; Jeremiah 39:8; Jeremiah 52:7; Jeremiah 44:22
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences