Saltar al texto

1 Samuel · Vulgata Clementina

1 Samuel 15 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël: nunc ergo audi vocem Domini. 2 Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. 3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. 4 Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. 6 Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti. 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. 9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. 10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: 11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. 12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec. 13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino: implevi verbum Domini. 14 Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? 15 Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus. 16 Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere. 17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël, 18 et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? 19 Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini? 20 Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. 21 Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. 22 Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. 23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex. 24 Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. 25 Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. 26 Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël. 27 Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est. 28 Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. 29 Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam. 30 At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. 31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum. 32 Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? 33 Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. 34 Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa. 35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Agag

    King of the Amalekites

    King of Amalek, whom Saul captured alive against the LORD's command to destroy everything, and whom Samuel hacked to pieces before the LORD at Gilgal.

    Citado en la guía: 1 Samuel 15:8; 1 Samuel 15:9; 1 Samuel 15:32

  • Saul

    Israel's first king

    Israel's first king, anointed by Samuel but later rejected for his disobedience to God.

    Citado en la guía: 1 Samuel 9-10; 1 Samuel 15

Referencias cruzadas (32)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Samuel 9:16; 1 Samuel 12:14; 1 Crónicas 22:12–13; 1 Samuel 13:13; Salmo 2:10–11
  2. 2 Deuteronomio 25:17–19; Números 24:20; Éxodo 17:8–16; Oseas 7:2; Amós 8:7
  3. 3 Deuteronomio 20:16–18; Números 24:20; Isaías 14:21–22; 1 Samuel 22:19; Números 31:17
  4. 4 Josué 15:24; 1 Samuel 11:8; 1 Samuel 13:15
  5. 6 Jueces 1:16; Números 10:29–32; Números 24:21–22; Jueces 4:11; Éxodo 18:19
  6. 7 Génesis 25:18; Génesis 16:7; 1 Samuel 14:48; 1 Samuel 27:8; Génesis 2:11
  7. 8 1 Samuel 30:1; Números 24:7; Ester 3:1; 1 Reyes 20:34–42; Josué 11:12
  8. 9 1 Samuel 15:15; 1 Samuel 15:19; 1 Samuel 15:3; Josué 7:21; 2 Samuel 6:13
  9. 11 1 Samuel 13:13; Génesis 6:6; Salmo 119:136; 2 Samuel 24:16; Jeremías 9:18
  10. 12 Josué 15:55; 1 Samuel 25:2; 2 Samuel 18:18; 1 Reyes 18:42; Josué 4:8–9
  11. 13 Jueces 17:2; Rut 3:10; Proverbios 28:13; Proverbios 30:13; Lucas 18:11
  12. 14 Salmo 36:2; Jeremías 2:22–23; Romanos 3:19; Malaquías 3:13–15; Jeremías 2:18–19
  13. 15 1 Samuel 15:9; 1 Samuel 15:21; Éxodo 32:22–23; Génesis 3:12–13; Proverbios 28:13
  14. 16 1 Samuel 9:27; 1 Reyes 22:16; 1 Samuel 12:7
  15. 17 1 Samuel 15:1–3; 1 Samuel 9:21; 1 Samuel 10:22; 1 Samuel 10:1; Mateo 18:4
  16. 18 Génesis 15:16; Job 31:3; Génesis 13:13; Números 16:38; Proverbios 10:29
  17. 19 1 Samuel 14:32; 2 Crónicas 33:6; 2 Crónicas 36:12; Jeremías 7:11; Habacuc 2:9–12
  18. 20 1 Samuel 15:13; Mateo 19:20; Romanos 10:3; Job 34:5; Job 35:2
  19. 21 1 Samuel 15:15; Éxodo 32:22–23; Génesis 3:13
  20. 22 Oseas 6:6; Salmo 51:16–17; Proverbios 21:3; Amós 5:21–24; Marcos 12:33
  21. 23 Jeremías 28:16; 1 Samuel 13:14; Levítico 20:6; Gálatas 5:20; 2 Corintios 6:16
  22. 24 2 Samuel 12:13; Isaías 51:12–13; Proverbios 29:25; Gálatas 1:10; Números 22:34
  23. 25 Éxodo 10:17
  24. 26 Oseas 4:6; 1 Samuel 13:14; 1 Samuel 16:1; Jeremías 6:19; 1 Samuel 15:23
  25. 27 1 Reyes 11:30–31
  26. 28 1 Samuel 28:17–18; Hechos 13:22; Romanos 13:1; 1 Samuel 2:7–8; Daniel 4:17
  27. 29 Números 23:19; Ezequiel 24:14; Tito 1:2; Hebreos 6:18; 2 Timoteo 2:13
  28. 30 Juan 12:43; Juan 5:44; Isaías 29:13; 2 Timoteo 3:5; Lucas 18:9–14
  29. 32 Jeremías 48:44; Apocalipsis 18:7; 1 Tesalonicenses 5:3
  30. 33 Jueces 1:7; Génesis 9:6; Mateo 7:2; Apocalipsis 18:6; Santiago 2:13
  31. 34 1 Samuel 11:4; 1 Samuel 7:17
  32. 35 1 Samuel 19:24; 1 Samuel 15:11; 1 Samuel 16:1; Jeremías 9:1–2; Génesis 6:6

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 15:22 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XVII)

    Behold, a ready obedience is better than sacrifice, and to hearken than the fat of rams." David also says: "Sacrifice and oblation Thou didst not desire, but mine ears hast Thou perfected; burnt-offerings also for sin Thou hast not required." He thus teaches them that God desires obedience, which renders them secure, rather than sacrifices and holocausts, which avail them …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 15:23 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVII, Chapters 7–8)

    Again Saul sinned through disobedience, and again Samuel says to him in the word of the Lord, "Because thou hast despised the word of the Lord, the Lord hath despised thee, that thou mayest not be king over Israel." And again for the same sin, when Saul confessed it, and prayed for pardon, and besought Samuel to return with him …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Cita 15:26–29 Augustine of Hippo, The City of God (Book XVII, Chapters 7–8)

    And He will not be changed, neither will He repent: for He is not as a man, that He should repent; who threatens and does not persist." He to whom it is said, "The Lord will despise thee that thou mayest not be king over Israel," and "The Lord hath rent the kingdom from Israel out of thine hand this …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)