1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris. 2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. 3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. 4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est: 5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, 6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. 7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi: 8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis, 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur: 10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. 11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: 12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis, 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, 14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, 15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos de petra durissima, 16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, 17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt: 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. 20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
Deuteronomio · Vulgata Clementina
Deuteronomio 8 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Referencias cruzadas (20)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Deuteronomio 4:1; Deuteronomio 5:32–6:3; 1 Tesalonicenses 4:1–2; Salmo 119:4–6
- 2 Santiago 1:3; Deuteronomio 8:16; Éxodo 16:4; 1 Pedro 1:7; Deuteronomio 2:7
- 3 Mateo 4:4; Lucas 4:4; Hebreos 13:5–6; Éxodo 16:2–3; Salmo 78:23–25
- 4 Nehemías 9:21; Deuteronomio 29:5
- 5 Apocalipsis 3:19; 2 Samuel 7:14; Proverbios 3:12; Job 5:17–18; Hebreos 12:5–11
- 6 Deuteronomio 5:33; 2 Crónicas 6:31; 1 Samuel 12:24; Salmo 128:1; Éxodo 18:20
- 7 Deuteronomio 11:9–12; Éxodo 3:8; Ezequiel 20:6; Salmo 65:9–13; Deuteronomio 6:10–11
- 8 Juan 6:13; Salmo 147:14; Juan 6:9; Oseas 2:22; Deuteronomio 32:14
- 9 Josué 22:8; 1 Crónicas 22:14; Deuteronomio 33:25; Job 28:2
- 10 Salmo 103:2; Romanos 14:6; Proverbios 3:9; Mateo 14:19; 1 Crónicas 29:14
- 11 Salmo 106:21; Proverbios 1:32; Oseas 2:8–9; Proverbios 30:9; Ezequiel 16:10–15
- 12 Proverbios 30:9; Oseas 13:5–6; Deuteronomio 28:47; Deuteronomio 32:15; Amós 5:11
- 13 Job 1:3; Génesis 13:1–5; Lucas 12:13–21; Salmo 39:6
- 14 Salmo 106:21; 1 Corintios 4:7–8; 2 Crónicas 32:25; 2 Crónicas 26:16; Deuteronomio 8:11
- 15 Números 20:11; Números 21:6; Jeremías 2:6; Isaías 63:12–14; Oseas 13:5
- 16 Deuteronomio 8:3; Éxodo 16:15; Santiago 1:12; Hebreos 12:10–11; Jeremías 24:5–6
- 17 Deuteronomio 9:4; 1 Corintios 4:7; Daniel 4:30; Isaías 10:8–14; Oseas 12:8
- 18 Proverbios 10:22; Oseas 2:8; Deuteronomio 7:8; Salmo 127:1–2; Deuteronomio 7:12
- 19 Deuteronomio 4:26; Lucas 13:3; Sofonías 1:18; 1 Samuel 12:25; Daniel 9:2
- 20 Daniel 9:11–12; 2 Crónicas 36:16–17
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… acciperent escam); as also Moses says in Deuteronomy: "And fed thee with manna, which thy fathers did not know, that thou mightest know that man doth not live by bread alone; but by every word of God proceeding out of His mouth doth man live." And it enjoined love to God, and taught just dealing towards our neighbour, that we …
For, when tempting Him, he said, "If thou be the Son of God, command that these stones be made bread." But the Lord repulsed him by the commandment of the law, saying, "It is written, Man doth not live by bread alone." As to those words [of His enemy,] "If thou be the Son of God," [the Lord] made no …