Saltar al texto

Éxodo · Vulgata Clementina

Éxodo 32 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. 2 Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. 3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. 4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. 6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. 8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. 9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? 12 Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. 15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, 16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. 18 Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: 20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. 21 Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? 22 Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: 23 dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus. 25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), 26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: 27 quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum. 29 Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. 31 Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. 33 Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (35)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Hechos 7:40; Deuteronomio 9:9; Mateo 24:48; Éxodo 24:18; 2 Pedro 3:4
  2. 2 Jueces 8:24–27; Éxodo 12:35–36; Ezequiel 16:11–12; Ezequiel 16:17; Oseas 2:8
  3. 3 Isaías 40:19–20; Jeremías 10:9; Isaías 46:6; Jueces 17:3–4
  4. 4 Nehemías 9:18; Deuteronomio 9:16; 1 Reyes 12:28; Hechos 7:41; Éxodo 32:8
  5. 5 2 Reyes 10:20; Levítico 23:37; Levítico 23:2; 2 Crónicas 30:5; Oseas 8:11
  6. 6 1 Corintios 10:7; Números 25:2; Hechos 7:41–42; Éxodo 32:17–19; Amós 8:10
  7. 7 Éxodo 32:11; Oseas 9:9; Éxodo 19:24; Génesis 6:11–12; Deuteronomio 9:12
  8. 8 1 Reyes 12:28; Éxodo 20:3–4; Éxodo 20:23; Deuteronomio 9:16; Éxodo 22:20
  9. 9 Hechos 7:51; Isaías 48:4; Deuteronomio 9:13; Éxodo 33:3; Éxodo 33:5
  10. 10 Deuteronomio 9:14; Números 14:12; Deuteronomio 9:19; Números 16:45–48; Éxodo 22:24
  11. 11 Deuteronomio 9:18–20; Deuteronomio 9:26–29; Salmo 106:23; Números 16:22; Números 11:11
  12. 12 Números 14:13–16; Deuteronomio 9:28; Éxodo 32:14; Josué 7:9; Génesis 6:6
  13. 13 Hebreos 6:13; Génesis 22:16; Génesis 12:7; Génesis 15:18; Génesis 15:5
  14. 14 Jonás 3:10; Jeremías 26:13; Salmo 106:45; 1 Crónicas 21:15; Jeremías 18:8
  15. 15 Deuteronomio 9:15; Deuteronomio 5:22; Éxodo 40:20; Éxodo 24:18; Salmo 19:7
  16. 16 Éxodo 31:18; Hebreos 8:10; 2 Corintios 3:3; Deuteronomio 10:1; Deuteronomio 9:9–11
  17. 17 Éxodo 24:13; Éxodo 17:9; 1 Samuel 4:5–6; Josué 6:16; 1 Samuel 17:20
  18. 18 Daniel 5:4; Éxodo 15:1–18; Daniel 5:23
  19. 19 Deuteronomio 9:16–17; 2 Samuel 6:14; Deuteronomio 27:26; Efesios 4:26; Éxodo 32:4–6
  20. 20 Deuteronomio 9:21; 2 Reyes 23:6; Deuteronomio 7:25; Proverbios 14:14; Deuteronomio 7:5
  21. 21 Génesis 20:9; Josué 7:19–26; 1 Reyes 14:16; 2 Reyes 21:9–11; Deuteronomio 13:6–8
  22. 22 Deuteronomio 9:24; Éxodo 14:11; Éxodo 15:24; 1 Samuel 15:24; Salmo 36:4
  23. 23 Éxodo 32:1–4; Éxodo 32:8
  24. 24 Éxodo 32:4; Génesis 3:12–13; Lucas 10:29; Romanos 3:10
  25. 25 Isaías 47:3; Miqueas 1:11; Apocalipsis 16:15; Oseas 2:3; Ezequiel 16:63
  26. 26 2 Reyes 9:32; Mateo 12:30; Josué 5:13; 2 Samuel 20:11
  27. 27 Números 25:5; Lucas 14:26; Deuteronomio 33:8–9; Números 25:7–12; Éxodo 32:29
  28. 28 Deuteronomio 33:9; Números 16:41; Números 16:32–35; Malaquías 2:4–6; 1 Corintios 10:8
  29. 29 Números 25:11–13; Mateo 10:37; Zacarías 13:3; Deuteronomio 13:6–11; Proverbios 21:3
  30. 30 1 Samuel 12:20; Números 25:13; 1 Samuel 12:23; Éxodo 32:31–32; Amós 5:15
  31. 31 Éxodo 20:23; Daniel 9:11; Éxodo 32:30; Daniel 9:8; Deuteronomio 9:18–19
  32. 32 Salmo 69:28; Romanos 9:3; Apocalipsis 21:27; Filipenses 4:3; Daniel 12:1
  33. 33 Ezequiel 18:4; Deuteronomio 29:20; Apocalipsis 20:12; Salmo 69:28; Levítico 23:30
  34. 34 Éxodo 23:20; Deuteronomio 32:35; Éxodo 33:14–15; Éxodo 3:17; Mateo 23:35
  35. 35 2 Samuel 12:9–10; Hechos 7:41; Éxodo 32:4; Mateo 27:3–7; Éxodo 32:25

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 32:7 Clement of Rome, First Epistle to the Corinthians (Chapters LIII–LVIII)

    They have speedily departed from the way in which I commanded them to walk, and have made to themselves molten images." And the Lord said unto him, "I have spoken to thee once and again, saying, I have seen this people, and, behold, it is a stiff-necked people: let Me destroy them, and blot out their name from under heaven; …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 32:6 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapters XXV–XXVI)

    These things were for our example (in figuram nostri), to the intent that we should not lust after evil things, as they also lusted; neither be ye idolaters, as were some of them, as it is written: The people sat down to eat and drink, and rose up to play.

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 32:32 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XXXVIII)

    "Lord," he says, "if Thou wilt forgive their sin, forgive; but if not, blot me out of Thy book which Thou hast written." With what a father's and mother's fondness, yet with what assurance said he this, as he considered at once the justice and the mercy of God; that in that He is just, He would not destroy the …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  4. Cita 32:6 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily VI)

    "The people," it is said, "sat down to eat and drink, and rose up to play." Such were they at Sodom, such were they at the time of the deluge.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 32:9 Clement of Rome, First Epistle to the Corinthians (Chapters LIII–LVIII)

    … once and again, saying, I have seen this people, and, behold, it is a stiff-necked people: let Me destroy them, and blot out their name from under heaven; and I will make thee a great and wonderful nation, and one much more numerous than this." But Moses said, "Far be it from Thee, Lord: pardon the sin of this people; …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)