Ezequiel 46 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Ezequiel no está en PT1904.
1 Hæc dicit Dominus Deus: Porta atrii interioris quæ respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit: die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
·
2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portæ deforis, et stabit in limine portæ: et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et adorabit super limen portæ, et egredietur: porta autem non claudetur usque ad vesperam.
·
3 Et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
·
4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
·
5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
·
6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
·
7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium: de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
·
8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portæ ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
·
9 Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
·
10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
·
11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem: agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
·
12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quæ respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati: et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
·
13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino: semper mane faciet illud.
·
14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similæ: sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
·
15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
·
16 Hæc dicit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, hæreditas ejus filiorum suorum erit: possidebunt eam hæreditarie.
·
17 Si autem dederit legatum de hæreditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem: hæreditas autem ejus filiis ejus erit.
·
18 Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
·
19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.
·
20 Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto: ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
·
21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii: et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
·
22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum: mensuræ unius quatuor erant.
·
23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum.
·
24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
·
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 66:23; Ezequiel 44:1–2; Éxodo 20:9; Ezequiel 8:16; Ezequiel 45:17–19
- 2 Ezequiel 44:3; Ezequiel 46:8; 1 Crónicas 29:10–12; Ezequiel 45:19; 1 Crónicas 17:16
- 3 Lucas 1:10; Juan 10:9; Hebreos 10:19–22
- 4 Ezequiel 45:17; Números 28:9–10
- 5 Ezequiel 45:24; Ezequiel 46:7; Deuteronomio 16:17; Números 28:12; Ezequiel 46:11–12
- 6 Ezequiel 46:1
- 7 Ezequiel 46:5
- 8 Ezequiel 46:2; Ezequiel 44:1–3; Colosenses 1:18
- 9 Deuteronomio 16:16; Salmo 84:7; Éxodo 23:14–17; Hebreos 10:38; Filipenses 3:13–14
- 10 Salmo 42:4; 1 Crónicas 29:22; 1 Crónicas 29:20; Apocalipsis 2:1; 2 Crónicas 29:28–29
- 11 Ezequiel 46:5; Ezequiel 46:7; Levítico 23:1–44; Números 15:1–41; Deuteronomio 16:1–22
- 12 Ezequiel 46:1–2; Ezequiel 45:17; Ezequiel 44:3; Ezequiel 46:8; Levítico 23:38
- 13 Isaías 50:4; Números 28:3–8; Levítico 12:6; Números 28:10; Juan 1:29
- 14 Números 28:5
- 15 Hebreos 10:1–10; Hebreos 9:26; Éxodo 29:42; Números 28:6; Hebreos 7:27
- 16 2 Crónicas 21:3; Gálatas 4:7; Romanos 8:29–32; Juan 8:35–36; Mateo 25:34
- 17 Levítico 25:10; Mateo 25:14–29; Lucas 19:25–26; Gálatas 4:30–31
- 18 Ezequiel 45:8; Ezequiel 22:27; 1 Reyes 21:19; Isaías 32:1–2; Ezequiel 34:3–6
- 19 Ezequiel 42:9; Ezequiel 44:4–5; Ezequiel 40:44–46
- 20 2 Crónicas 35:13; Ezequiel 44:19; Ezequiel 44:29; Levítico 2:4–7; 1 Samuel 2:13–15
- 24 Ezequiel 46:20; Mateo 24:45; Juan 21:15–17; 1 Pedro 5:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias