Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 20 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, 2 et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? 3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? 5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? 6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. 9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. 13 Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. 15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ? 16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. 17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? 18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. 19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. 25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt. 27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32 Novissime omnium mortua est et mulier. 33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. 34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: 35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: 36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. 38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. 39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

Referencias cruzadas (44)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 21:23–27; Lucas 8:1; Hechos 6:12; Lucas 19:47–48; Hechos 4:1
  2. 2 Juan 2:18; Hechos 7:27; Mateo 21:23–27; Marcos 11:28–33; Éxodo 2:14
  3. 3 Colosenses 4:6; Lucas 22:68; Mateo 15:2–3
  4. 4 Mateo 11:7–19; Daniel 4:25–26; Lucas 15:18; Mateo 17:11–12; Juan 1:19–28
  5. 5 Hechos 13:25; Juan 1:34; Juan 5:33–35; Juan 1:30; Juan 3:36
  6. 6 Mateo 21:26; Mateo 11:9; Lucas 1:76; Marcos 12:12; Juan 10:41
  7. 7 Isaías 41:28; Isaías 42:19–20; Juan 3:19–20; Jeremías 8:7–9; 2 Pedro 3:3
  8. 8 Mateo 16:4; Mateo 21:27; Marcos 11:33; Proverbios 26:4–5; Job 5:12–13
  9. 9 Mateo 21:33–46; Marcos 12:1–12; Jeremías 2:21; Isaías 5:1–7; Salmo 80:8–14
  10. 10 Nehemías 9:26; 2 Crónicas 36:15–16; Nehemías 9:30; 2 Reyes 17:13; Mateo 21:34–36
  11. 11 Hechos 7:52; 1 Tesalonicenses 2:2; Mateo 23:30–37; Hebreos 11:36–37; Oseas 10:1
  12. 13 Mateo 3:17; Juan 3:16–17; Juan 1:34; 1 Juan 4:9–15; Juan 3:35–36
  13. 14 Hebreos 1:2; Romanos 8:17; Salmo 2:1–6; Mateo 27:21–25; Mateo 2:2–16
  14. 15 Hebreos 13:12; Marcos 12:6–9; Mateo 21:37–40
  15. 16 Lucas 19:27; Hechos 13:46; Mateo 21:41; Salmo 2:8–9; Mateo 22:7
  16. 17 Salmo 118:22; Isaías 28:16; Hechos 4:11; Mateo 21:42; 1 Pedro 2:7–8
  17. 18 Isaías 8:14–15; Daniel 2:44–45; Daniel 2:34–35; Zacarías 12:3; Mateo 21:44
  18. 19 Lucas 19:47–48; Mateo 26:3–4; Lucas 20:14; Mateo 21:45–46; Marcos 12:12
  19. 20 Lucas 11:54; Mateo 22:15–22; Salmo 81:15; Jeremías 11:19; Lucas 20:26
  20. 21 1 Tesalonicenses 2:4–5; Mateo 22:16; Mateo 26:49–50; 2 Corintios 2:17; Salmo 55:21
  21. 22 Nehemías 9:37; Mateo 22:17–21; Esdras 4:19–22; Hechos 5:37; Deuteronomio 17:15
  22. 23 Lucas 5:22; 1 Corintios 3:19; Mateo 22:18; 1 Corintios 10:9; Lucas 11:16–17
  23. 24 Mateo 18:28; Lucas 23:2; Hechos 11:28; Lucas 2:1; Filipenses 4:22
  24. 25 Romanos 13:6–7; 1 Pedro 2:13–17; Marcos 12:17; Hechos 5:29; Mateo 17:27
  25. 26 Lucas 20:20; Mateo 22:22; Mateo 22:12; Lucas 20:39–40; Lucas 13:17
  26. 27 Hechos 4:1–2; 1 Corintios 15:12; Marcos 12:18–27; Mateo 22:23–33; Hechos 23:6–8
  27. 28 Deuteronomio 25:5–10; Génesis 38:8; Génesis 38:11; Génesis 38:26; Rut 1:11–12
  28. 29 Jeremías 22:30; Levítico 20:20
  29. 32 Eclesiastés 9:5; Eclesiastés 1:4; Jueces 2:10; Hebreos 9:27
  30. 33 Mateo 22:24–28; Marcos 12:19–23
  31. 34 Lucas 16:8; Hebreos 13:4; Lucas 17:27; 1 Corintios 7:2–16; Efesios 5:31
  32. 35 2 Tesalonicenses 1:5; Daniel 12:2–3; Juan 5:29; Mateo 12:32; Hechos 24:15
  33. 36 Filipenses 3:21; Apocalipsis 21:4; Mateo 22:30; 1 Corintios 15:42; Apocalipsis 20:6
  34. 37 Éxodo 3:2–6; Marcos 12:26–27; Hechos 7:30–32; Génesis 17:7; Génesis 32:9
  35. 38 Juan 11:25–26; Colosenses 3:3–4; Romanos 6:10–11; Juan 14:19; Romanos 14:7–9
  36. 39 Marcos 12:28–34; Mateo 22:34–40; Hechos 23:9
  37. 40 Mateo 22:46; Marcos 12:34; Proverbios 26:5
  38. 41 Marcos 12:35–37; Jeremías 23:5–6; Mateo 1:1; Isaías 11:1–2; Mateo 22:41–45
  39. 42 Salmo 110:1; Hechos 2:34–35; Hebreos 1:13; Marcos 12:36–37; Mateo 22:43–45
  40. 43 Lucas 19:27; Salmo 110:1; Apocalipsis 19:14–21; Salmo 110:5–6; Salmo 2:1–9
  41. 44 Apocalipsis 22:16; Lucas 2:11; Mateo 1:23; Romanos 9:5; Gálatas 4:4
  42. 45 1 Timoteo 5:20; Mateo 15:10; Mateo 23:1–2; Mateo 23:5–7; Marcos 12:38–39
  43. 46 Marcos 12:38–39; Lucas 11:43; Lucas 14:7; Lucas 12:1; Mateo 16:6
  44. 47 Marcos 12:40; Santiago 3:1; Lucas 12:1; Tito 1:16; Lucas 12:47–48

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 20:34 Augustine of Hippo, The City of God (Book XIV, Chapters 20–22)

    … complete this most blessed city would have been as great though no one had sinned, as it is now that the grace of God gathers its citizens out of the multitude of sinners, so long as the children of this world generate and are generated. And therefore that marriage, worthy of the happiness of Paradise, should have had desirable fruit …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  2. Cita 20:17 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXVIII)

    The stone which the builders rejected, the same is become the head of the corner; and every one that falleth upon it shall be broken." But Matthew, that they themselves delivered the sentence.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 20:35 Augustine of Hippo, The City of God (Book XV, Chapters 17–19)

    But Enos means man in so restricted a sense, that Hebrew linguists tell us it cannot be applied to woman: it is the equivalent of the "child of the resurrection," when they neither marry nor are given in marriage. For there shall be no generation in that place to which regeneration shall have brought us.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  4. Cita 20:36 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXX)

    "For in the resurrection," saith He, "they neither marry, nor are given in marriage, but are as angels of God in Heaven." But Luke saith, "As Sons of God." If then they marry not, the question is vain.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 20:2–8 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter I — 6-14)

    And the Lord says to them, Neither tell I you by what authority I do these things." And they were confounded by means of John; and in them were the words fulfilled, "I have ordained a lamp for mine anointed.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)