1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. 2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. 3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum: 4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: 5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? 6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: 7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.] 8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa. 9 Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. 10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: 12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri, 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. 14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite. 15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: 19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas? 20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem. 21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, 22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. 23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. 24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. 26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus. 27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. 29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. 30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse. 31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus: 34 et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Marcos 7 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (35)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 15:1–20; Marcos 3:22; Lucas 11:53–54; Lucas 5:17
- 2 Hechos 10:28; Mateo 7:3–5; Romanos 14:14; Hechos 11:8; Hechos 10:14–15
- 3 Gálatas 1:14; Marcos 7:13; Colosenses 2:8; Colosenses 2:21–23; Marcos 7:7–10
- 4 Mateo 23:25; Lucas 11:38–39; Hebreos 9:10; Isaías 1:16; Jeremías 4:14
- 5 Hechos 21:21; 2 Tesalonicenses 3:6; Gálatas 1:14; Mateo 15:2; Hechos 21:24
- 6 Isaías 29:13; Tito 1:16; Mateo 15:7–9; Ezequiel 33:31; 2 Timoteo 3:5
- 7 Isaías 29:13; Mateo 15:9; Santiago 1:26; Colosenses 2:22; Mateo 6:7
- 8 Marcos 7:3–4; Isaías 1:12
- 9 Isaías 29:13; Jeremías 44:16–17; Gálatas 2:21; Isaías 24:5; Mateo 15:3–6
- 10 Éxodo 21:17; Éxodo 20:12; Deuteronomio 5:16; Levítico 20:9; Mateo 15:4
- 11 Mateo 23:18; 1 Timoteo 5:4–8; Mateo 15:5
- 13 Marcos 7:9; Tito 1:14; Isaías 8:20; Mateo 5:17–20; Mateo 15:6
- 14 Mateo 15:10; Proverbios 8:5; Isaías 6:9; Hechos 8:30; Salmo 94:8
- 15 Proverbios 4:23; Tito 1:15; Levítico 11:42–47; Hebreos 13:9; Mateo 12:34
- 17 Mateo 15:15; Mateo 13:36; Marcos 9:28; Marcos 4:10; Marcos 4:34
- 18 Mateo 15:16–17; Hebreos 5:11; Lucas 24:25; Isaías 28:9–10; Mateo 16:11
- 19 Mateo 15:17; 1 Corintios 6:13; Lucas 11:41; Colosenses 2:21–22; Hechos 11:9
- 20 Santiago 3:6; Santiago 1:14–15; Santiago 4:1; Marcos 7:15; Mateo 12:34–37
- 21 Jeremías 17:9; Santiago 4:1–3; Romanos 8:7–8; Gálatas 5:19–21; Mateo 15:19
- 22 Mateo 20:15; Abdías 3–4; Mateo 6:23; 2 Corintios 10:5; Eclesiastés 7:25
- 23 Marcos 7:15; Tito 1:15; 1 Corintios 3:17; Judas 8; Marcos 7:18
- 24 Mateo 15:21–28; Mateo 11:21; Ezequiel 28:2; Marcos 6:31–32; Marcos 3:7–8
- 25 Mateo 15:22; Marcos 5:22–23; Marcos 9:17–23; Marcos 5:33; Marcos 1:40
- 26 Mateo 15:22; Gálatas 3:28; Isaías 49:12; Colosenses 3:11
- 27 Mateo 15:23–28; Mateo 7:6; Hechos 22:21; Mateo 10:5; Efesios 2:12
- 28 Romanos 10:12; Romanos 3:29; Lucas 15:30–32; Hechos 11:17–18; Isaías 45:22
- 29 Mateo 5:3; Mateo 8:9–13; Isaías 66:2; 1 Juan 3:8; Isaías 57:15–16
- 30 Juan 4:50–52; 1 Juan 3:8
- 31 Marcos 5:20; Mateo 4:25; Mateo 15:29–31; Marcos 7:24; Mateo 4:18
- 32 Lucas 11:14; Marcos 5:23; Mateo 9:32–33
- 33 Marcos 8:23; Juan 9:6–7; Marcos 5:40; 1 Reyes 17:19–22; 2 Reyes 4:33–34
- 34 Juan 11:41; Marcos 5:41; Marcos 6:41; Hechos 9:34; Juan 11:33
- 35 Isaías 35:5–6; Salmo 33:9; Mateo 11:5; Marcos 2:12; Isaías 32:3–4
- 36 Mateo 8:4; Marcos 1:44–45; Marcos 5:43; Marcos 3:12; Marcos 8:26
- 37 Marcos 6:51; Éxodo 4:10–11; Marcos 5:42; Marcos 4:41; Marcos 2:12
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For [the Scripture] saith in a certain place, "This people honoureth Me with their lips, but their heart is far from Me." And again: "They bless with their mouth, but curse with their heart." And again it saith, "They loved Him with their mouth, and lied to Him with their tongue; but their heart was not right with Him, neither …
Have ye not heard the prophet, saying (or rather God by the prophet), "This people honoreth me with their lips, but their heart is far from me?" Therefore, lest this be our case too, wipe thou out the letters, or rather the impressions, which the devil hath engraven in thy soul; and bring me a heart set free from worldly …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And further, the divine Gospel says, The Lord came into the borders of Tyre and Sidon and entered into a house, and would have no man know it; but He could not be hid.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 9 (1899)
And Mark again makes this plainer, by saying, "It is Corban, by whatsoever thou mightest be profited by me;" which means, not a gift and present, but properly an offering.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)