1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. 3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem. 4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat. 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? 7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes. 10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est. 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. 12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis. 13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. 16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit. 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. 18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. 19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua. 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. 21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. 22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus. 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur. 28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. 29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. 30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: 32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. 33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo. 34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. 36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? 37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. 40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
1 Corintios · Vulgata Clementina
1 Corintios 14 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (38)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Timoteo 4:14; 1 Corintios 14:39; 1 Corintios 16:14; 1 Tesalonicenses 5:20; 1 Corintios 12:1
- 2 Marcos 16:17; Hechos 19:6; Hechos 10:46; Hechos 2:4–11; 1 Corintios 13:2
- 3 1 Timoteo 4:13; 1 Corintios 14:12; Judas 20; 2 Timoteo 4:2; Efesios 6:22
- 4 1 Corintios 14:22; 1 Corintios 14:26; Marcos 16:17; 1 Corintios 14:17–19; 1 Corintios 14:3
- 5 1 Corintios 12:10; 1 Corintios 12:28–30; 1 Corintios 13:1; Números 11:28–29; Marcos 16:17
- 6 Efesios 1:17; 2 Timoteo 3:16; Romanos 6:17; 1 Corintios 14:1; 2 Juan 9
- 7 1 Corintios 13:1; 1 Corintios 14:8; Números 10:2–10; Mateo 11:17; Lucas 7:32
- 8 Números 10:9; Ezequiel 33:3–6; Jeremías 4:19; Joel 2:1; Amós 3:6
- 9 1 Corintios 9:26
- 11 Hechos 28:2; Romanos 1:14; Hechos 28:4; 1 Corintios 14:21; Colosenses 3:11
- 12 1 Corintios 14:26; 1 Corintios 12:31; 1 Corintios 14:3–4; 1 Corintios 14:1; 1 Corintios 12:7
- 13 Marcos 11:24; Juan 14:13–14; 1 Corintios 12:30; Hechos 1:14; 1 Corintios 14:27–28
- 14 1 Corintios 14:2; 1 Corintios 14:15–16; 1 Corintios 14:19
- 15 Colosenses 3:16; Efesios 6:18; Juan 4:23–24; Efesios 5:17–20; Judas 20
- 16 1 Crónicas 16:36; Salmo 106:48; Apocalipsis 5:14; Deuteronomio 27:15–26; Nehemías 8:6
- 17 1 Corintios 14:4; 1 Corintios 14:6
- 18 1 Corintios 1:4–6; 1 Corintios 4:7
- 19 1 Corintios 14:21–22; 1 Corintios 14:4
- 20 1 Pedro 2:2; 1 Corintios 13:11; Romanos 16:19; Mateo 18:3; 2 Pedro 3:18
- 21 Isaías 28:11–12; Jeremías 5:15; Deuteronomio 28:49
- 22 Hechos 2:6–12; Marcos 16:17; 1 Timoteo 1:9; 1 Corintios 14:1; Hechos 2:32–36
- 23 Hechos 2:13; 1 Corintios 11:18; Juan 10:20; Hechos 26:24; Oseas 9:7
- 24 Hebreos 4:12–13; Hechos 2:37; 1 Corintios 2:15; Juan 4:29; Juan 1:47–49
- 25 Isaías 45:14; Zacarías 8:23; Salmo 72:11; Lucas 17:16; Apocalipsis 5:8
- 26 Efesios 5:19; Romanos 14:19; 1 Corintios 12:7–10; 1 Tesalonicenses 5:11; Efesios 4:16
- 27 1 Corintios 14:26
- 29 1 Corintios 12:10; 1 Tesalonicenses 5:19–21; 1 Juan 4:1–3; 1 Corintios 14:39
- 30 1 Tesalonicenses 5:19–20; Job 33:31–33; Job 32:11; 1 Corintios 14:26; Job 32:15–20
- 31 1 Corintios 14:3; 1 Tesalonicenses 5:14; 1 Tesalonicenses 5:11; Proverbios 1:5; 1 Corintios 14:35
- 32 1 Juan 4:1; Hechos 4:19–20; 1 Corintios 14:29–30; 2 Reyes 2:5; 1 Samuel 10:10–13
- 33 Santiago 3:17–18; 1 Corintios 14:40; 2 Tesalonicenses 3:16; Gálatas 5:22; 1 Corintios 11:16
- 34 1 Timoteo 2:11–12; Génesis 3:16; Números 30:3–13; Colosenses 3:18; 1 Corintios 14:35
- 35 1 Pedro 3:7; Efesios 5:12; Efesios 5:25–27; 1 Corintios 11:14; 1 Corintios 11:6
- 36 Zacarías 14:8; Hechos 18:1–17; 1 Tesalonicenses 1:8; Isaías 2:3; Hechos 17:1
- 37 1 Juan 4:6; 2 Corintios 10:7; 2 Pedro 3:2; Judas 17; 1 Tesalonicenses 4:1–8
- 38 2 Timoteo 4:3–4; 1 Timoteo 6:3–5; Mateo 7:6; Apocalipsis 22:11–12; Oseas 4:17
- 39 1 Corintios 12:31; 1 Corintios 14:1; 1 Tesalonicenses 5:20; 1 Corintios 14:24–25; 1 Corintios 14:5
- 40 Colosenses 2:5; Tito 1:5; 1 Corintios 14:26–33; 1 Corintios 11:34; Romanos 13:13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Thus, inasmuch as he had with exactness rehearsed unto them all the excellence of love, he exhorts them in what follows, with alacrity to lay hold of it.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 12 (1889)
Is it not those who love God, and who believe His promises, and who "in malice have become as little children?"
… is from heaven;" and calleth upon this lower deep, saying, "Be not conformed to this world, but be ye transformed by the renewing of your mind." And, "Be not children in understanding, howbeit in malice be ye children," that in "understanding ye may be perfect;" and "O foolish Galatians, who hath bewitched you?" But now not in his own voice, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
For signs are "not for them that believe, but for them that believe not." But why in the fashion of a dove?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For the clouds which are the Prophets were removed from them, and are for the future in the Church; as Paul says, Let the Prophets speak two or three, and let the others judge; and again, God gave in the Church, some, Apostles, and some, Prophets.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)