1 Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, 2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3 Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, 5 ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos: 7 auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis. 8 Et domus hæc erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? 9 Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. 10 Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis 11 (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ. 12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. 13 Et ait: Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. 15 Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. 16 Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis. 17 Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, 18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ. 20 Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël: 21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. 22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. 23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. 24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello. 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum. 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ. 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. 28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
1 Kings 9 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Pharaoh's daughter (wife of Solomon)
The daughter of Pharaoh king of Egypt, whom Solomon married to seal an alliance and for whom he built a house.
Cited in the guide: 1 Kings 3:1; 1 Kings 7:8; 1 Kings 9:24
Solomon
David's son who built the temple and became famous for God-given wisdom.
Cited in the guide: 1 Kings 1-11; 1 Chron. 3:5; Matt. 1:6-7
Cross references (28)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 2 Chronicles 7:11–8:6; 1 Kings 9:19; 1 Kings 7:51; 1 Kings 9:11; Ecclesiastes 2:4
- 2 1 Kings 3:5; 2 Chronicles 7:12; 1 Kings 11:9; 2 Chronicles 1:7–12
- 3 1 Kings 8:29; 2 Kings 20:5; Psalm 10:17; 1 John 5:14; Deuteronomy 11:12
- 4 1 Kings 15:5; 1 Kings 3:14; Genesis 17:1; 1 Kings 11:4; 1 Kings 11:6
- 5 1 Kings 2:4; 1 Kings 6:12; 2 Samuel 7:16; 2 Samuel 7:12; Psalm 89:28–39
- 6 2 Samuel 7:14–16; 1 Chronicles 28:9; 2 Chronicles 7:19–22; 1 Kings 11:4–10; Psalm 89:30
- 7 Psalm 44:14; Jeremiah 24:9; Deuteronomy 28:37; Deuteronomy 4:26; 2 Kings 25:21
- 8 Jeremiah 22:8–9; Deuteronomy 29:24–26; 2 Chronicles 7:21; Jeremiah 19:8; Jeremiah 22:28
- 9 Jeremiah 2:19; Jeremiah 5:19; Jeremiah 2:10–13; 2 Chronicles 7:22; Deuteronomy 29:25–28
- 10 1 Kings 6:37–7:1; 2 Chronicles 8:1–18; 1 Kings 9:1
- 11 2 Chronicles 8:2; 2 Chronicles 2:16; Joshua 20:7; 1 Kings 5:6–10; 2 Chronicles 2:8–10
- 12 Numbers 22:34; Judges 14:3
- 13 Joshua 19:27; Amos 1:9; 1 Kings 5:1–2
- 14 1 Kings 9:11; 1 Kings 10:14; 1 Kings 10:10; 1 Kings 10:21; 1 Kings 9:28
- 15 1 Kings 9:24; 2 Samuel 5:9; Joshua 17:11; 1 Kings 5:13; Joshua 19:36
- 16 1 Kings 3:1; 1 Kings 9:24; 1 Kings 7:8; Joshua 16:10
- 17 Joshua 16:3; Joshua 21:22; Joshua 10:10; 2 Chronicles 8:4–18; Joshua 19:44
- 18 Joshua 19:44; 2 Chronicles 8:4
- 19 1 Kings 9:1; 1 Kings 10:26; Ecclesiastes 2:10; Exodus 1:11; Ecclesiastes 6:9
- 20 Exodus 23:28–33; 2 Chronicles 8:7–18; Exodus 34:11–12; Exodus 23:23; Deuteronomy 7:1–3
- 21 Joshua 15:63; Judges 1:21; Joshua 17:12; Genesis 9:25–26; Ezra 2:55–58
- 22 Leviticus 25:39; 2 Chronicles 8:9–10; 1 Kings 4:1–27; 1 Samuel 8:11–12
- 23 1 Kings 5:16; 2 Chronicles 8:10; 2 Chronicles 2:18
- 24 1 Kings 7:8; 2 Samuel 5:9; 2 Chronicles 32:5; 1 Kings 11:27; 1 Kings 3:1
- 25 Exodus 23:14–17; 2 Chronicles 8:12–13; Deuteronomy 16:16; 2 Chronicles 8:16; 2 Chronicles 34:25
- 26 1 Kings 22:48; Numbers 33:35; Deuteronomy 2:8; 2 Chronicles 8:17–18; 2 Kings 14:22
- 27 1 Kings 5:9; 1 Kings 10:11; 1 Kings 5:6; 1 Kings 22:49; 2 Chronicles 20:36–37
- 28 1 Chronicles 29:4; 2 Chronicles 8:18; Job 28:16; 1 Kings 10:11; Isaiah 13:12
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences