Skip to the text

1 Samuel · Clementine Vulgate

1 Samuel 4 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2 et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. 3 Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. 5 Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. 6 Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7 Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: 8 Væ nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto. 9 Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. 10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. 11 Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. 12 Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13 Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. 14 Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15 Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. 16 Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prælio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? 17 Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. 18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. 19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. 20 In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quæ stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quæ non respondit eis, neque animadvertit. 21 Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo; 22 et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hophni

    Wicked son of Eli

    A priest at Shiloh and son of Eli, who treated the LORD's offering with contempt and died the same day as his brother Phinehas when the ark of God was captured.

    Cited in the guide: 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 2:34; 1 Samuel 4:4

  • Ichabod

    Grandson of Eli

    Born as his mother died after hearing the ark was captured, he was named Ichabod, meaning the glory has departed from Israel.

    Cited in the guide: 1 Samuel 4:21; 1 Samuel 14:3

  • Phinehas

    Wicked son of Eli

    A priest at Shiloh and son of Eli, who died on the day the ark of God was captured; his wife died in childbirth after naming their son Ichabod.

    Cited in the guide: 1 Samuel 1:3; 1 Samuel 2:34; 1 Samuel 4:4

Cross references (20)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Samuel 29:1; 1 Samuel 7:12; 1 Samuel 5:1; Joshua 12:18; 1 Kings 20:30
  2. 2 Lamentations 3:40; Psalm 44:9–10; Joshua 7:12; 1 Samuel 17:8; Joshua 7:5–8
  3. 3 2 Timothy 3:5; Numbers 10:35; Numbers 31:6; 1 Corinthians 10:1–5; 2 Samuel 15:25
  4. 4 2 Samuel 6:2; Psalm 80:1; Numbers 7:89; Psalm 99:1; 2 Kings 19:15
  5. 5 Joshua 6:5; Job 20:5; Jeremiah 7:4; Joshua 6:20; Judges 15:14
  6. 6 Exodus 32:17–18
  7. 7 Exodus 15:14–16; Exodus 14:25; Deuteronomy 32:30
  8. 8 Psalm 78:43–51; Exodus 7:5; Exodus 9:14
  9. 9 1 Corinthians 16:13; Judges 13:1; Ephesians 6:10–11; 2 Samuel 10:12; Isaiah 33:1
  10. 10 1 Samuel 4:2; 2 Kings 14:12; Deuteronomy 28:25; Leviticus 26:17; Psalm 78:60–64
  11. 11 1 Samuel 2:34; Psalm 78:64; Isaiah 3:11; 1 Samuel 2:32; Psalm 78:60–61
  12. 12 Joshua 7:6; 2 Samuel 15:32; 2 Samuel 1:2; Nehemiah 9:1; Job 2:12
  13. 13 1 Samuel 1:9; 1 Samuel 4:18; Psalm 79:1–8; Psalm 26:8; Nehemiah 1:3–4
  14. 15 1 Samuel 3:2; Psalm 90:10; Genesis 27:1; 1 Kings 14:4
  15. 16 2 Samuel 1:4; Joshua 7:19; 1 Samuel 3:6
  16. 17 1 Samuel 3:11; 1 Samuel 4:10–11
  17. 18 1 Samuel 4:21–22; 1 Peter 4:17–18; Psalm 69:9; 1 Samuel 4:13; Lamentations 2:15–19
  18. 20 Psalm 77:2; John 16:21; Genesis 35:17–18
  19. 21 Psalm 26:8; Psalm 78:61; Jeremiah 2:11; Psalm 78:64; Hosea 9:12
  20. 22 John 2:17; Psalm 137:5–6

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 4:10 Augustine of Hippo, Expositions on the Psalms (Psalm LXXVIII)

    But doubtless he is commemorating the doing of that thing, when they were conquered by the Philistines in the time of Heli the priest, and the Ark of the Lord was taken, and with great slaughter they were laid low. This it is that he speaketh of.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)