1 [Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. 2 Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. 3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. 4 Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es: 5 numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.] 6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. 7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda 8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa: 9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno: 10 et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.] 11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. 13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. 14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. 15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. 16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. 17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. 18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. 19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. 20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. 21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui. 22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster. 23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël. 24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. 25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
Jeremiah 3 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Deuteronomy 24:1–4; Ezekiel 16:26; Jeremiah 4:1; Ezekiel 23:4–49; Jeremiah 2:20
- 2 Ezekiel 16:24–25; Genesis 38:14; Jeremiah 2:7; Ezekiel 8:4–6; Jeremiah 2:20
- 3 Leviticus 26:19; Jeremiah 5:24; Jeremiah 14:22; Amos 4:7; Deuteronomy 28:23
- 4 Jeremiah 2:2; Jeremiah 3:19; Jeremiah 31:9; Proverbs 2:17; Hosea 2:15
- 5 Ezekiel 22:6; Jeremiah 3:12; Isaiah 57:16; Micah 2:1; Micah 7:3
- 6 Ezekiel 16:31; 2 Kings 17:7–17; 1 Kings 14:23; Jeremiah 3:8; Jeremiah 3:11–14
- 7 Ezekiel 16:46; 2 Chronicles 30:6–12; Hosea 14:1; 2 Kings 17:13–14; Hosea 6:1–4
- 8 Deuteronomy 24:1; 2 Kings 18:9–11; Hosea 2:2–3; Isaiah 50:1; Hosea 3:4
- 9 Jeremiah 2:27; Isaiah 57:6; Jeremiah 3:2; Habakkuk 2:19; Jeremiah 10:8
- 10 Hosea 7:14; Jeremiah 12:2; Psalm 18:44; Isaiah 10:6; 2 Chronicles 34:33–35:18
- 11 Ezekiel 23:11; Ezekiel 16:51–52; Hosea 11:7; Ezekiel 16:47; Hosea 4:16
- 12 Psalm 86:15; Ezekiel 33:11; Deuteronomy 4:29–31; Jeremiah 3:22; Micah 7:18–20
- 13 Jeremiah 3:25; Deuteronomy 30:1–3; Deuteronomy 12:2; Jeremiah 3:6; Jeremiah 2:25
- 14 Hosea 2:19–20; Jeremiah 2:19; Jeremiah 31:32; Isaiah 54:5; Ezekiel 34:11–14
- 15 Jeremiah 23:4; Acts 20:28; Ephesians 4:11–12; Ezekiel 34:23; John 21:15–17
- 16 Amos 9:14–15; Ezekiel 37:26; Isaiah 65:17; Isaiah 66:1–2; Hosea 1:10–11
- 17 Ezekiel 43:7; Micah 4:1–5; Jeremiah 17:12; Zechariah 2:11; Zechariah 8:20–23
- 18 Jeremiah 31:8; Amos 9:15; Jeremiah 23:8; Hosea 1:11; Jeremiah 50:4
- 19 Jeremiah 3:4; Romans 8:15–17; Jeremiah 31:9; Isaiah 63:16; 1 John 3:1–3
- 20 Isaiah 48:8; Jeremiah 5:11; Jeremiah 3:8–10; Malachi 2:11; Hosea 5:7
- 21 2 Corinthians 7:10; Jeremiah 3:2; Jeremiah 31:9; Jeremiah 2:32; Isaiah 17:10
- 22 Hosea 14:4; Hosea 14:1; Zechariah 13:9; Jeremiah 30:17; Hosea 6:1–2
- 23 Psalm 121:1–2; Psalm 3:8; Isaiah 12:2; John 4:22; Hosea 1:7
- 24 Hosea 9:10; Jeremiah 11:13; Ezekiel 16:61; Hosea 2:8; Ezekiel 16:63
- 25 Jeremiah 22:21; Lamentations 5:16; Proverbs 5:13; Ezekiel 7:18; Jeremiah 2:26
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Hear what God saith unto Jerusalem, "I said, after she had committed all these whoredoms, Turn thou unto me, and she returned not." When we have come back unto the earnest love of God, He remembers not the former things.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Which He doth in the prophets also, using these words, "I said, Turn thou unto me, and she returned not." Then having called her, He tells also her blood-stained deeds, "Thou that killest the prophets, and stonest them that are sent unto thee, how often would I have gathered thy children together, and ye would not," in this way also …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)