1 [Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. 2 Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. 3 Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. 4 Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! 5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus. 6 Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. 7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. 8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. 9 Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum. 10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. 11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum. 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus: 13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. 16 Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. 17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus. 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. 19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. 20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. 21 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt. 22 Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. 23 Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion. 24 Audivimus famam ejus; dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. 25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu. 26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. 28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt. 29 Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]
Jeremiah 6 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (30)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Nehemiah 3:14; Jeremiah 6:22; 2 Samuel 14:2; 2 Chronicles 11:6; Judges 1:21
- 2 Jeremiah 4:31; Isaiah 1:8; Lamentations 2:13; Isaiah 3:16–17; Lamentations 2:1
- 3 Luke 19:43; Jeremiah 39:1–3; 2 Kings 24:10–12; 2 Kings 25:1–4; Nahum 3:18
- 4 Jeremiah 15:8; Zephaniah 2:4; Joel 3:9; Jeremiah 8:20; Song of Songs 2:17
- 5 Isaiah 32:14; Jeremiah 52:13; Hosea 8:14; 2 Chronicles 36:19; Jeremiah 9:21
- 6 Jeremiah 32:24; Deuteronomy 20:19–20
- 7 Ezekiel 7:23; Ezekiel 7:11; Jeremiah 20:8; Isaiah 57:20; James 3:10–12
- 8 Ezekiel 23:18; Hosea 9:12; Jeremiah 17:23; Jeremiah 35:13–15; Zephaniah 3:7
- 9 Jeremiah 49:9; Jeremiah 16:16; Obadiah 5–6; Jeremiah 52:28–30; Revelation 14:18
- 10 Acts 7:51; Jeremiah 7:26; Hebrews 11:7; John 7:7; Exodus 6:12
- 11 Jeremiah 20:9; Jeremiah 9:21; Job 32:18–19; Micah 3:8; Acts 4:20
- 12 Jeremiah 8:10; Isaiah 5:25; Lamentations 3:3; Zephaniah 1:13; Lamentations 5:3
- 13 Jeremiah 23:11; Jeremiah 8:10; Micah 3:11; Jeremiah 22:17; Micah 3:2–3
- 14 Ezekiel 13:10; Jeremiah 23:17; Jeremiah 4:10; Lamentations 2:14; Jeremiah 14:13
- 15 Jeremiah 8:12; Matthew 15:14; Jeremiah 3:3; Philippians 3:19; Proverbs 29:1
- 16 Isaiah 30:21; Deuteronomy 32:7; Jeremiah 18:15; Matthew 11:28–29; Jeremiah 7:23
- 17 Jeremiah 25:4; Isaiah 58:1; Isaiah 21:11; Zechariah 7:11; Habakkuk 2:1
- 18 Psalm 50:4–6; Micah 6:5; Isaiah 5:3; Jeremiah 4:10; Deuteronomy 29:24–28
- 19 Isaiah 1:2; Jeremiah 17:10; Jeremiah 8:9; Acts 8:22; Micah 6:2
- 20 Isaiah 1:11; Amos 5:21–22; Micah 6:6–8; Psalm 40:6; Psalm 50:7–13
- 21 Isaiah 8:14; Ezekiel 3:20; Jeremiah 13:16; Isaiah 9:14–17; Ezekiel 9:5–7
- 22 Jeremiah 10:22; Jeremiah 50:41–43; Jeremiah 1:14–15; Jeremiah 25:9; Jeremiah 5:15
- 23 Isaiah 13:18; Jeremiah 50:42; Jeremiah 4:13; Jeremiah 30:14; Ezekiel 23:22–25
- 24 Jeremiah 50:43; Jeremiah 49:24; Jeremiah 4:31; Isaiah 21:3; Jeremiah 4:19–21
- 25 Jeremiah 49:29; Jeremiah 14:18; Psalm 31:13; Jeremiah 20:10; Job 18:11
- 26 Zechariah 12:10; Jeremiah 4:8; Lamentations 4:6; Isaiah 30:13; Jeremiah 9:17–22
- 27 Jeremiah 1:18; Jeremiah 15:20; Jeremiah 9:7; Ezekiel 3:8–10; Ezekiel 20:4
- 28 Jeremiah 9:4; Jeremiah 5:23; Jeremiah 18:18; Ezekiel 22:18–22; Revelation 19:2
- 29 Proverbs 17:3; Isaiah 49:4; 1 Peter 4:12; Zechariah 13:9; Ezekiel 24:13
- 30 Hosea 9:17; Isaiah 1:22; Psalm 119:119; Isaiah 1:25; Jeremiah 14:19
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
Your whole burnt-offerings and sacrifices are not acceptable to Me;" He proceeds: "Hear the word of the Lord, all Judah.