1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2 Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, 3 et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, 4 dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. 6 Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: 9 Quid sibi volunt homines isti apud te? 10 Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11 dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12 Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. 13 Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. 14 Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. 23 Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27 Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. 28 Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? 29 Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem ! 30 Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34 Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35 Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. 37 Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? 38 Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? 39 Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
Números 22 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Balaam
The son of Beor from Pethor, hired by Balak to curse Israel, who could only bless Israel after the angel of the LORD stopped his donkey, and who was later killed by the sword…
Citado en la guía: Numbers 22:5; Numbers 22:12; Numbers 24:3
Balak
The son of Zippor and king of Moab, who feared Israel and hired Balaam to curse them, but each oracle from the high places turned into a blessing.
Citado en la guía: Numbers 22:2; Numbers 22:4; Numbers 23:2
Beor
The father of the diviner Balaam, whose home was Pethor by the Euphrates.
Citado en la guía: Numbers 22:5; Numbers 24:3; Deuteronomy 23:4
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Zippor
The father of Balak, king of Moab.
Citado en la guía: Numbers 22:2; Numbers 22:4; Joshua 24:9
Referencias cruzadas (36)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 33:48–50; Números 32:19; Josué 3:16; Números 21:20; Deuteronomio 34:1
- 2 Jueces 11:25; Números 21:20–35; Números 21:3
- 3 Éxodo 15:15; Isaías 23:5; Josué 9:24; Josué 2:10–11; Deuteronomio 2:25
- 4 Números 25:15–18; Números 31:8; Jeremías 48:38; Números 22:2; Josué 13:21–22
- 5 Deuteronomio 23:4; Miqueas 6:5; Josué 24:9; Judas 11; Números 23:7
- 6 Números 24:9; Números 23:7–8; 1 Reyes 22:13; 1 Samuel 17:43; Génesis 12:3
- 7 Miqueas 3:11; 1 Samuel 9:7–8; 2 Pedro 2:15; Isaías 56:11; 1 Timoteo 6:9–10
- 8 Números 23:12; Números 22:19–20; Jeremías 12:2; Números 12:6; Ezequiel 33:31
- 9 Génesis 20:3; Números 22:20; Génesis 3:9–11; Daniel 4:31–32; Éxodo 4:2
- 12 Deuteronomio 23:5; Efesios 1:3; Romanos 11:29; Números 23:19–20; Génesis 12:2
- 13 Números 22:14; Deuteronomio 23:5
- 14 Números 22:13; Números 22:37
- 15 Hechos 10:7–8; Números 22:7–8
- 17 Números 24:11; Mateo 4:8–9; Números 23:2–3; Ester 7:9; Deuteronomio 16:9
- 18 Números 24:13; 2 Crónicas 18:13; 1 Reyes 22:14; Números 23:26; Números 22:38
- 19 Judas 11; 2 Pedro 2:15; 2 Pedro 2:3; 1 Timoteo 6:9–10; Números 22:7–8
- 20 Números 24:13; Números 23:26; Números 23:12; Números 22:35; 2 Tesalonicenses 2:9–12
- 21 Proverbios 1:15–16
- 22 Lamentaciones 2:4; Números 22:32; Éxodo 4:24; Éxodo 23:20; Oseas 12:4–5
- 23 Judas 11; 2 Pedro 2:16; 1 Corintios 1:27–29; Jeremías 8:7; Hechos 22:9
- 25 Job 5:13–15; Isaías 47:12
- 26 Oseas 2:6; Isaías 26:11
- 27 Proverbios 14:16; Santiago 1:19; Proverbios 27:3–4
- 28 2 Pedro 2:16; Lucas 1:37; Éxodo 4:11; 1 Corintios 1:19; Romanos 8:22
- 29 Proverbios 12:10; Proverbios 12:16; Mateo 15:19; Eclesiastés 9:3
- 30 2 Pedro 2:16; 1 Corintios 1:27–28
- 31 Génesis 21:19; Lucas 24:31; Hechos 26:18; Números 24:16; Números 24:4
- 32 Proverbios 28:18; Números 22:22; Hechos 13:10; Proverbios 14:2; Proverbios 28:6
- 33 Números 16:33–35; Números 14:37; 1 Reyes 13:24–28
- 34 1 Samuel 15:24; Job 34:31–32; 2 Samuel 12:13; 1 Samuel 15:30; 1 Samuel 26:21
- 35 2 Tesalonicenses 2:9–12; Isaías 37:26–29; Salmo 81:12; Números 22:20–21
- 36 Hechos 28:15; Jeremías 48:20; Isaías 16:2; Deuteronomio 2:24; Génesis 18:2
- 37 Números 24:11; Juan 5:44; Mateo 4:8–9; Salmo 75:6; Lucas 4:6
- 38 Números 22:18; Proverbios 19:21; Números 23:26; Números 23:16; 1 Reyes 22:14
- 40 Números 23:14; Proverbios 1:16; Génesis 31:54; Números 23:30; Números 23:2
- 41 Números 23:13; Números 25:2–3; Números 21:28; Deuteronomio 12:2; Jeremías 48:35
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
"Thou shall not go with them, neither shalt thou curse the people." He does not hint at anything with regard to the people, for they all lay before his view, but [he refers] to the mystery of Christ pointed out beforehand.