1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit. 5 Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit. 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. 8 Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram. 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti. 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? 11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël? 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit. 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. 14 Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam, 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur. 16 Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet. 17 Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est. 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis. 20 Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël. 21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas. 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius. 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. 25 Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis? 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? 27 Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur. 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat: 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt. 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino. 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum. 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea. 33 Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
Ezekiel 33 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (31)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Ezekiel 33:30; Ezekiel 33:17; Ezekiel 14:17; Ezekiel 3:11; Ezekiel 3:27
- 3 Hosea 8:1; Nehemiah 4:20; Isaiah 58:1; Jeremiah 4:5; Joel 2:1
- 4 Ezekiel 18:13; Acts 18:6; Ezekiel 33:9; Jeremiah 6:17; 2 Chronicles 25:16
- 5 Hebrews 11:7; Exodus 9:19–21; John 8:39; Hebrews 2:1–3; 2 Kings 6:10
- 6 Ezekiel 3:18–20; Genesis 42:22; 2 Samuel 4:11; Ezekiel 33:8–9; Ezekiel 18:20
- 7 Jeremiah 26:2; Ezekiel 3:17–21; Ezekiel 2:7–8; Hebrews 13:17; Acts 5:20
- 8 Acts 20:26–27; Ezekiel 33:6; Ezekiel 33:14; Ezekiel 18:4; Genesis 3:4
- 9 Ezekiel 3:19; Acts 20:26; Proverbs 15:10; Ezekiel 3:21; Acts 28:23–28
- 10 Ezekiel 37:11; Isaiah 49:14; Ezekiel 24:23; Leviticus 26:39; Ezekiel 4:17
- 11 1 Timothy 2:4; Ezekiel 18:23; 2 Peter 3:9; Isaiah 55:6–7; Acts 3:19
- 12 Ezekiel 33:18–19; 2 Chronicles 7:14; Romans 3:25; Ezekiel 33:2; 1 Kings 8:48–50
- 13 Ezekiel 18:24; Hebrews 10:38; Ezekiel 18:4; Luke 18:9–14; Ezekiel 3:20
- 14 Ezekiel 18:27; Jeremiah 18:7–8; Ezekiel 33:8; Hosea 14:1; Isaiah 55:7
- 15 Ezekiel 20:11; Luke 19:8; Exodus 22:1–4; Leviticus 6:2–5; Ezekiel 18:7
- 16 Ezekiel 18:22; Isaiah 43:25; Micah 7:18–19; Romans 5:16; Isaiah 1:18
- 17 Ezekiel 18:25; Ezekiel 18:29; Matthew 25:24–26; Job 35:2; Job 40:8
- 18 Ezekiel 33:12–13; Hebrews 10:38; 2 Peter 2:20–22; Ezekiel 18:26–27; Ezekiel 3:20
- 19 Ezekiel 18:27–28; Ezekiel 33:14
- 20 Matthew 16:27; Ezekiel 18:25; Psalm 62:12; Revelation 20:12–15; Proverbs 19:3
- 21 Ezekiel 1:2; 2 Kings 24:4–7; Jeremiah 39:1–8; Ezekiel 24:26–27; Ezekiel 32:1
- 22 Ezekiel 1:3; Ezekiel 3:26–27; Ezekiel 24:26–27; Ezekiel 37:1; Luke 1:64
- 24 Isaiah 51:2; Ezekiel 33:27; Acts 7:5; Jeremiah 40:7; Ezekiel 36:4
- 25 Jeremiah 7:9–10; Deuteronomy 12:16; Genesis 9:4; Ezekiel 22:6; Leviticus 3:17
- 26 Micah 2:1–2; Genesis 27:40; Zephaniah 3:3; Ezekiel 18:11–12; 1 Peter 4:3
- 27 1 Samuel 13:6; Jeremiah 42:22; Ezekiel 39:4; Jeremiah 41:9; Jeremiah 15:2–4
- 28 Ezekiel 7:24; Jeremiah 44:22; Ezekiel 24:21; Micah 7:13; Jeremiah 44:6
- 29 Ezekiel 6:7; 2 Chronicles 36:14–17; Exodus 14:18; Ezekiel 7:27; Ezekiel 23:49
- 30 Isaiah 58:2; Matthew 15:8; Isaiah 29:13; Matthew 22:16–17; Jeremiah 23:35
- 31 Psalm 78:36–37; Matthew 13:22; James 1:22–24; Luke 11:28; Isaiah 29:13
- 32 Mark 6:20; John 5:35; Mark 4:16–17
- 33 Jeremiah 28:9; 1 Samuel 3:19–20; Ezekiel 2:5; 2 Kings 5:8; Luke 10:11
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
… of the grace of God have, by the Holy Spirit, spoken of repentance; and the Lord of all things has himself declared with an oath regarding it, "As I live, saith the Lord, I desire not the death of the sinner, but rather his repentance;" adding, moreover, this gracious declaration, "Repent, O house of Israel, of your iniquity.
These selfish persons have more cause to fear than those to whom it was said through the prophet, "He is taken away in his iniquity, but his blood will I require at the watchman's hand." For watchmen or overseers of the people are appointed in churches, that they may unsparingly rebuke sin.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… might speak to us in Him), yet shall he be forgiven when in repentance he shall have recourse to the goodness of God, who forasmuch as He "willeth not the death of the wicked, but rather that he should turn from his way and live," hath given the Holy Spirit to His Church, that whosoever forgiveth sins in the Spirit, …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
… love, wherein thou mayest do all good works; and beyond this, He will give thee also life everlasting, and fellowship with the angels: all of His mercy....Hear the Scripture: "I will not the death of a sinner, but rather that he should turn, and live." By these words of God, he is brought back to hope; but there is another …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)